Liber II
243

illum quem a mandendo massetera uocabimus, musculum contingit, et paulo ualidius ossi in malis, quam alibi in reliquo ipsius ductu connascitur, hinc ad nasi usque radicem pertingens. Atque hunc ductum musculus adeo seruat exquisite, ut duo hæc latera musculi diffiniantur, unum quidem, secundum spinæ longitudinem protensum, aliud autem, ab occipitij medio ad superius labrum prorepens. Reliqua uero duo ipsius latera (sortitur enim quatuor) haud æque sunt distincta. Quod enim a spina ad summum usque pectoris ossis, secundum scapulam et clauiculas exporrigitur, inæquale est ac uarium. Quandoquidem non instar rectæ lineæ carnosarum fibrarum hic apparet principium, sed instar obliquæ, admodumque inæqualis, nunc paululum sub scapulæ spina et clauicula incipiens, nunc paulo superius, et nunc e regione. Quartum autem latus, quod a summo mento, ad superiorem pectoris ossis sedem protenditur, uix ob id distingui potest, quod hominibus utriusque lateris musculi hic adeo coëant, ut duo musculi unus esse uideantur, quodque hac in parte carnosiores longe, quam in reliqua ipsorum sede existant. Cæterum hi musculi buccas, et totum inferius labrum deorsum retrahunt, et ad latera simul cum superiori labro abducunt, aut, ut dicam uerius, reliquam faciei cutem, quæ a musculosa frontis et nasi substantia, et palpebræ musculis non mouetur, circumagit, ad hoc opitulante lato quoque, et quodammodo orbiculari musculo, a tota fere superioris maxillæ longitudine in inferioris longitudinem, ad gingiuarum radicem inserto.Secundus alterius lateris seu omnium 3 et 4. Est autem hic musculus similiter membraneus, et uaria fibrarum specie intertextus, totam eam buccarum sedem complectens, quam inflare possimus. Neque sane aliud corpus id uniuersum, quod inflatur, censendum est, quam cutis, cui immediate succumbit primus iam commemoratus musculus, deinde prout obesiores homines sunt, adipis maior minor'ue copia, et postmodum quidam superioris labri musculus, et alius labri quoque eiusdem, et alæ nasi communis,quos postea describemus : præterea orbicularis et amplus quoque musculus, cuius naturam explicare iam contendimus. Huius itaque musculi internam superficiem, oris amplitudinem succingens tunica oblinit, ipsique adeo connascitur, ut nullo prorsus modo illacera a musculo, aut musculus ab illa auferri queat. Imo secundus hic buccarum musculus, uix aliud est, quam carnosarum fibrarum implexus admodum tenuis, ac quodammodo membraneus. Cognosces autem eam, quam diximus, utriusque iam commemorati buccarum musculi, et potissimum primi functionem promptissime, si inferiore maxilla superiori adducta, immotaque, plurimum ad quamcunque partem sedem'ue, labra et buccas duxeris, atque etiam obseruaueris, qui etiam anteriorem colli cutem primi musculi beneficio, una cum buccis deorsum uellere possis. Rursus si immota colli cute, totam buccarum sedem, quam instare integrum est, nunc in oris amplitudinem uolueris, nunc autem extrorsum, nunc sursum, nunc deorsum, nunc prorsum, nunc retrorsum duxeris, secundi musculi functionem et motus, quos illius, et aëris in ore ui obimus, plurimum admiraberis. Et si demum in corpore illum inspexeris, non nisi cum summis rerum Opificis, quas proloqueris, laudibus, uarium illum, et quem neutiquam explicare posses, fibrarum implexum, et undecunque in hunc procurrentes neruulorum soboles intuebere. Toti itaque faciei cuti, ut mobilis reddatur, præter secundum hunc musculum, et labrorum et nasi proprios, quos statim enarrabimus, musculos, membranam carnosam in musculi naturam degenerantem rerum Opifex subiecit.Malarum cutem musculo destitui. Si modo malarum cutem duntaxat dempseris, illi enim membrana, quam carnosam uocamus, subnascitur quidem, uerum hic nullis carneis enutrita fibris. Nihilominus tamen quum cutis, quæ malis obtenditur, inferior pars buccis continuetur, superior uero subiectæ frontis musculosæ compagini uniatur, simul cum reliqua faciei cute, malarum quoque cutem mouemus. Quam uero ad hoc latorum musculorum, qui carnea membranea constant, munus homini necessarium sit, condiscimus, quoties labrorum substantiam deflectere, ac a suo situ auertere cogimur, aut os distendere et contrahere, stringere et laxare, quocunque edentium, bibentium, uel differentium, uel aliam quandam functionem obeuntium usus uocauerit. Atque harum omnium functionum autores, Galenus in Quarto de Sectionibus administrandis libro, hos tantum musculos esse, insinuare uidetur. Sed priuatim neruis huc concurrentibus mouendi officium, nulla (ut tamen decebat) habita musculorum mentione, tribuit. Sunt autem nerui eiusmodi utrinque bini, quorum unum ex foramine inferioris maxillæ, ad inferius labrum elabi suo loco docebimus, alterum ex oculorum sede per peculiare foramen deductum, in malarum regionem decumbere audies, his duobus, in alio latere totidem, ab eisdem sedibus sui lateris procidentes respondent. Verum quum eiusmodi nerui musculis indigeant, et omnes labrorum motus, illis latis et tenuibus tantum peragi nequeant, ipsique alios exigant auxiliares, merito Natura alios quatuor musculos mouendis labris construxit. Quorum principia, euidentia