Liber II
244

quidem et manifesta sunt, anteaquam labrorum extremis permiscentur, concreta uero illis, omnifariam redduntur obscura, et inseparabilia a reliqua labrorum substantia.Labrorum constitutio, dein quatuor musculi labris proprij, seu in altero latere tertius, et postea quartus, uel omnium 5, 6, 7,8. Vniuersa enim labrorum cute, et oris amplitudinem succingente tunica, toti musculosæ naturæ commixtis, ac musculis, ut quispiam dixerit, ibidem corruptis, una cum fungosa, quam postea explicabimus, substantia, hominis labra procreantur. Quatuor itaque sunt musculi, quoniam labris quatuor principia motuum esse oportebat, utrinque uidelicet duo, quorum moles, organis illorum beneficio mouendis congruit. Primorum enim duorum, qui superiori labro communes sunt, utrinque unus habetur, qui a maxillæ superioris osse, ubi mala consistit, carnoso principio enatus, deorsum oblique in priora fertur, quousque in sui labri latus sese inserat : inferiorum quoque utrinque unus obseruatur, superiori musculo latior, sed breuior. Exoritur nanque carneus et hic quoque, ab inferioris maxillæ humiliori parte ad menti quasi latera, hinc sursum oblique in priora protensus, latusque permanens, in mediam sui labri sedem implantatur. Sunt itaque omnes quatuor lati, ac quodammodo, quod ad fibras attinet, duplici donati initio, ipsorumque fibræ circa insertionem, X literæ modo sese intersecant pertinaciter, uti admonuimus, labrorum cuti immixtæ. Quatuor his musculis duodecim motus ut minimum obimus, quatuor quidem obliquos, in utroque labro duos, et alios octo rectos, in utroque labro quatuor. Duo quidem ad amussim recti fiunt, quando labra plurimum a se inuicem distant, hoc quidem a duobus musculis sursum agentibus ad nares tenso, altero autem deorsum ad mentum ducto, dum duo inferiores musculi laborant : dein quando ad sese labra retrahuntur, et inuicem coëunt, uno ex superiore loco deorsum, altero ex humiliore sursum protenso. Cæterum ab internis horum musculorum fibris, labra introrsum conuertuntur et subimplicantur, ab exterioribus uero foras euelluntur, ut ita et duo alij in singulis labris recti consurgant motus, qui paulo minus toto ad obliquos quasi referendi sunt. Quatuor uero obliqui motus, unico duntaxat laborante musculo, reliquo interim laxato, celebrantur. Si enim dexter superioris labri musculus remisso sinistro contrahitur, dextra labri pars obliquo motu, sinistra dependente, attollitur : atque hac ratione reliqui tres obliqui motus labrorum peraguntur.Alarum nasi musculus, hic autem in altero latere 3, aut omnium 9 et 10. Vt uero validius adhuc superius labrum moueretur, atque secundum totam ipsius substantiam musculis participaret, illi alia portio musculi elargitur, qui narium alas extrorsum sursumque agit. A malis enim iuxta proprium superioris labri musculum, carneus quidam, sed tenuis membraneusque enascitur musculus, qui in ipso modice uersus priora descensu, in duas portiones partitur, unam nasi alæ radici, alteram superioris labri parti, quam Latini Mustacem, Græci uero ὑπήνῃ uocant, inserens. Portio nasi alæ exporrecta eam extrorsum sursumque mouet, quæ labro propria est, id quoque sursum uellit, et tantus huius portionis cum alæ portione est connexus, ut superius labrum, immota ala, sursum uehementer mouere nequeas.In altero latere 6 aut omnium 11 et 12. Verum præter hunc alæ musculum, alius in interna narium amplitudine habetur, ad suæ cauitatis externum latus, sub tunica narium amplitudine obducta, reconditus. Est autem hic tenuis et membraneus, interiori alæ regioni insertus, illumque intro trahens. Musculus hic neruulum habet ab illo, quem per foramen in magno oculi angulo incisum, ad narium amplitudinem, a tertio cerebri neruorum coniugio diffundi commemorabimus. Atque huiusmodi alarum musculos efformari decebat, qui in repentinis aëris inspirationibus et expirationibus, earum motibus opportune præficerentur.Musculorum epilogus. Sunt itaque hoc Capite nobis enumerati duodecim musculi, si omnes utriusque lateris iunxerimus, duo quidem lati ex carnea constantes membrana, duo admodum uarij ex una maxilla in aliam pronati, et quatuor labris proprij, et totidem alarum nasi. Nisi fortassis illum, qui labrum superius et alam simul adit, subdiuidere constitueris, atque ex utriusque lateris musculo duos, propter dissectionem in progressu, et in diuersas partes insertionem, fingere, atque ita quatuordecim musculos statuere uisum sit. Sic etiam nihil obstat, et duos qui carnea membrana efformantur, unum dicere, quum hi adeo in anteriori colli parte continuentur, ut diuisionem nullam notatu dignam ostendant. Rursus si fibris motibusque, cum in hoc, tum in proprijs labrorum musculis animum accommodare uelis, ob idque in plures musculos hos diuidas, maior sane tibi, quam nobis hactenus, horum musculorum numerus excrescet.