Liber II
247

suturæ illius consistit, quæ maxillæ superioris os, totum minorem oculi sedis angulum occupans, mediamque ossis iugalis sedem efformans, maximo eiusdem maxillæ ossi coniungit, quod dentium præsepeola continere, ac narium amplitudinem magna ex parte constituere, superior Liber declarauit. Deinde a malis hoc masseteris principium in posteriora ducitur, e tota inferiori interiorique ossis iugalis sede ad aurem usque pronatum. Ex tota enim longitudine ossis iugalis, quæ a malis ad aurem usque pertinet, masseteris musculi principium enascitur, quod impense nerueum in malis esse dicebam, quemadmodum etiam illic, ubi ab exterioris iugalis ossis superficiei inferiori parte prodit, nerueum liuidumque conspicitur : ubi autem ab interiori iugalis ossis sede originem ducit, carneum est, quemadmodum etiam totus musculus, non multo post initium, carneum crassumque se spectandum offert. Masseter hoc enatus principio deorsum tendit, totamque inferioris maxillæ amplitudinem, in externa posteriorique ipsius sede conspicuam amplectitur, illi ualidissime partim carneus, partim nerueus latissima insertione implantatus. Ex tota autem insertionis amplitudine nulla insignior, nullaque ualidior est ea, quam in maxillæ inferioris asperitatem molitur, in infima ipsius sede ueluti processulis aliquot extuberantem : in hac etiam sede masseter est angustissimus, et ueluti trianguli alicuius obtusiorem angulum exprimit. Totus enim masseter quodammodo triangularis est, una enim ipsius linea, secundum totam principij amplitudinem, seu iugale os porrigitur : secunda a malis, seu anteriori principij parte, ad infimam maxillæ inferioris sedem retrorsum ducitur, illam quam nuper diximus, asperitatem contingens. Tertia autem linea ab aure, seu posteriori principij sede, in anteriora deorsum fertur, ad demissiorem secundæ lineæ sedem, angulum cum illa linea adeo obtusum constituens, ut fere hic aliud latus masseteri possit asscribi, atque illum quadranguli formam referre, quis non inepte astrueret. Vtcunque uero sit, obtusus hic angulus, seu si ita uelis, quartum masseteris latus, multo strictius est amplo illius principio, unde etiam ilico fibrarum ipsius ductum uariare necesse est. Fibræ nanque ab anteriori principij parte originem ducentes, deorsum in posteriora feruntur, quæ autem a posteriori principij sede prodeunt, oblique deorsum in anteriora repunt, omnes ex amplo principio ad obtusum, quem recensui, angulum protensæ, maxillæque inferioris amplitudini, citra tendinis productionem insertæ. Galenus in Quarto de Administrandis sectionibus attestatur, nonnullos dissectionum Professores amplo huic principio (quod ipse Geminum appellat) et diuerso fibrarum ductui attendentes, binos ab utroque latere masseteres collocasse, ut unum anterior principij pars constitueret, alterum uero posterior. Rursus non defuere, qui triangularem præsentis musculi circumscriptionem expendentes, tres in uno latere masseteres enumerarunt, unumquemque angulum singulos masseteres esse arbitrati, tale enim quid Galenus nobis innuere uidetur. Quanquam arbitrer illos, qui tres masseteres utrinque collocarunt, non tribus illis angulis animum adhibuisse, uerum hunc, quem describo, masseterem unum appellarunt, et secundum temporalem, tertium uero, quem in ore delitescere dico, posuerunt. Deinde qui duos recensuerunt, non mihi, ut Galenus asserit, principijs mentem adhibuisse uidentur, sed masseterem hunc nostrum unum posuere, alterum uero temporalem cum illo, qui in ore delitescit : quod uel ex Hippocratis oratione, ubi eos musculos Masseteres nominat, colligere promptissimum est. Præterea nisi in ore delitescentis musculi munus masseteri accommodauerimus, neutiquam opportune manducantium maxillæ inferioris in latera motus nobis explicabuntur. Quare etiam satius erit, masseteris musculi functionem tunc primum persequi, quum temporalem, et in ore delitescentem plene descripsero.Temporalis seu alterius lateris secundus. Temporalis musculus principium a uerticis, et temporis, et frontis ossibus, et osse cuneum imitante, et eo osse, quod minorem sedis oculi angulum amplectitur, ac maxillæ superioris ossium mihi primum habetur. Instar semicirculi enim primum, et præcipue a uerticis ac frontis osse multo elatius enascitur, quam commissura squamæformis consistit, temporis os, uerticis ossi committens : hic sensim crassescens, et carnosior redditus arctatusque, in cauitatem ibi in capitis ossibus exculptam descendit, a temporis osse, et cuneum imitante, et frontis, et illo quod minorem oculi sedis augulum[16]constituit, enatus. Quum uero ad iugale os usque pertingit, admodumque crassus, sed angustus interim euasit, superiori quoque iugalis ossis sedi adnascitur, masseteri adeo continuus, ut uix immerito temporalem et masseterem, unum esse musculum quis contenderet. Cæterum uniuersum temporalis musculi corpus, ad iugale usque os carneum est, exteriori sede, propter propriæ membranæ crassitiem, perquam liuidum, idque potissimum ad exortus sui initium, et ipsius ad os iugale connexum. Interna autem sede, qua ex ossibus ampla illa lataque explantatione enascitur, carneus est, et acutum maxillæ inferioris processum contingens in breuem,

×Coquille typographique pour angulum.