Liber II
248

sed insigniter ualidum, nerueumque finit tendinem, sua amplitudine acutum illum maxillæ processum amplectentem, illique processui ualidissime insertum. Ad tendinem hunc omnes temporalis musculi fibræ, ex semicirculo uelut ad circuli centrum procurrunt, tendinemque hunc efformant illorum musculorum ritu, quos gibbum, et cauum scapulæ implere docebimus, et qui ex ilium osse pronati, femoris motibus famulantur, et is cuius beneficio brachium attollitur, adeo profecto, ut satis mirari nequeam, quidnam Peculiare illud sit, tantopere in temporali musculo a Galeno decantatum.Lib. 11 de Vsu partium. Neque satis assequor, quamobrem is Naturam tot laudibus efferat, quod ab aliorum musculorum forma hic declinauerit, tendinem educens non ex musculi extremo, ut alias semper, sed ex musculi medio. Ego ex tot Galeni in Naturam laudibus aliud nihil colligo, quam illum arbitratum fuisse, musculum temporalem a nobis descriptum, una cum massetere unum esse, atque tendinem, quem temporalis acuto maxillæ processui inserit, a temporali et massetere produci. Quod si fieret, ex media musculi sede tendo is enasceretur, temporalis scilicet musculi fibris deorsum ad tendinis generationem deductis, masseteris uero musculi fibris sursum proreptantibus, et tendinem illum constituentibus. At quid attinet illis Galeni laudibus prolixius immorari, quas ad Naturæ dedecus potius, quam honorem (si quis examussim sua perpendat) contexuit : præcipue quum Natura non solum ab aliorum musculorum tendinis productione hic non aberrauerit, et si aberrasset, necessario colligeretur, eundem musculum maxillam, et sursum et deorsum ducere, pars enim musculi sub tendine posita, necessario deorsum traheret, quemadmodum superior sursum alliceret. Rerum igitur Opifici hymnos canamus, qui musculum ex tantillo spacio, tanto muneri præfectum produxit, ex quo insignem illum procreauit tendinem, acutum inferioris maxillæ processum amplexantem. Quo autem temporalis musculus robore polleat, et quo nam pacto pro ipsius mole ualidissimum omnium musculorum munus illi concreditum sit, condiscimus, quoties aliquid ui mordemus, et aliquid impetu dentibus confringere adnitimur, aut ingens aliquod onus histriones quosdam leuare conspicimus. Vt enim uarios hominum in mordendo conatus taceam, nuper Patauij histrionem uidimus, qui ferreum uiginti quinque librarum palum dentibus a terra subleuatum, et aliquandiu in ore erectum, retrorsum a tergo punctim parieti iniecit, quem triginta nouem pedum interuallo ab histrione destitisse metitus ipse sum. Quanquam Turcum nuper Venetijs longe maius robur in mordendo ostendisse audio, qui trabem a quinque uiris illi allatam perinde, ac baculum aliquem, uarijs modis omnium admiratione contrectauit.Musculus in ore delitescens, seu alterius lateris tertius. Vtcunque tamen temporalis musculus sit ualidus, multisque neruorum propaginibus donatus, ac suæ nobilitatis gratia ossuosis uallis interceptus, aptisque finibus inclusus, nihilo minus tamen illi alterum quoque musculum, similiter robustum et neruosum, ac in ore delitescentem Natura associauit, eiusdem cum musculo temporali functionis autorem. Atque huius principium perquam neruosum, ex tota cauitate sinu'ue exoritur, qui in ossis cuneum referentis processibus, quos uespertilionum alarum imagini comparamus, insculpitur : hunc siquidem sinum una cum ossis processibus, musculi huius principium ambientibus (ut tuto principium id custodiretur) Natura fabrefecit, simul etiam processus hos longius educens, ut commode ab ipsis principium illud enasceretur. Cæterum ilico atque cauitatem illam ossis cuneum imitantis excedit, carneum, amplum et crassum, ac forma masseteri perquam simile efficitur, interior enim iste musculus posteriori ac interiori parti maxillæ, ubi hæc latissima est, implantatur, ualidam amplamque insertionem molitus. Vt uero commodius præsens musculus a maxilla susciperetur, neque is nimium oris amplitudinem occuparet, leuem, sed amplam cauitatem maxillæ insculptam esse diximus, quando ipsius constructio in Primo libro enarrabatur. Porro musculus hic, quum eodem cum temporali fungatur munere, ac simul is temporali commissus unitusque aliqua ex parte sit, nonnullis Anatomicorum in ore delitescens, temporalis pars habita est : alij uero, etiam si inuicem committantur, quum tamen diuersis prodeant principijs, et in uarias eiusdem ossis sedes implantentur, duos ipsos statuunt. Nos autem ita illos distinguimus, ut utrinque unum temporalem, et unum masseterem, et unum in ore delitescentem enumeremus. Atque his tribusMasseteris, temporalis et in ore delitescentis [musculi] munus. primario usu hoc munus committitur, ut sursum maxillam inferiorem trahant, illamque superiori iungant. Verum masseteri id priuatim committitur, ut masseterum anterioribus principij partibus contractis, inferior maxilla prorsum ducatur, mentumque in anteriora promineat. Posterioribus uero principij sedibus tensis, retrorsum ac uelut ad aures maxilla retrahatur adeo, ut duo hac ratione motus masseterum beneficio peragantur, quibus manducantes indigemus. Atque huic etiam motui suppetias fert temporalis musculus, prout has illas'ue sui principij fibras tendit,