Liber II
249

aut remittit, deinde masseterum, et in ore delitescentium musculorum opera, in latus maxilla ducitur. Dextro enim massetere duntaxat, et sinistro in ore delitescente musculo contractis, maxilla in dextrum latus agitur. At sinistri lateris massetere, et dextri lateris in ore delitescente musculo, una contractionem molientibus, inferior maxilla in sinistrum latus fertur. Atque his functionibus in ipsa sectione nihil æque promptum cognitu, iam admonitus reperies.Musculus maxillam deorsum trahens, ac alterius lateris 4, aut omnium 7 et 8. Enarrationi adhuc supersunt alij duo, utrinque singuli, et graciles et oblongi, originem ducentes ex prominentibus ossium temporum processibus, qui scriptorij styli imaginem referunt. Atque hinc membraneo latiusculoque capite exorti, statim carnosi teretesque fiunt, ac uersus priora maxillæ, ubi summum mentum habetur, procurrentes, interiori eius parti adnascuntur, et dexter musculus sinistro hic ad insertionem unitur, in ea sane inferioris maxillæ sede, ubi uel horum musculorum gratia, maxilla exasperatur, et processulos inæqualiter extuberantes gerit. Præsentes musculi, dum in se colliguntur, os aperiunt, quemadmodum hactenus commemorati illud claudunt. Cæterum utrique os aperienti musculo peculiare aliquid, et nulli uniuersi corporis musculo, præterquam uni, quem contra Galeni placitum ossi υ referenti asscribam, commune obtinet. His enim in medio itinere, quod ab exortu usque ad insertionem emetiuntur, pars carnosa aboletur, et exanguis et neruosa efficitur, ceu tendo, uel ligamentum quodpiam carniformibus fibris neutiquam enutritum, ita sane, ac si quis ex duobus musculorum uentribus, in quorum medio tendinis species cerneretur, utrunque musculum conflari diceret, uerum hic non perperam, neque ociose a consueto musculorum artificio Natura declinauit, atque ideo encomio tibi celebranda uenit. Propria nanque exortus eorum musculorum regio, non erat post aures ad capitis basim, unde nunc a stylos imitantibus processibus explantantur, sed ad anteriores colli partes : sic enim maxime secundum rectitudinem proprij principij, uterque maxillam deorsum traheret. At si ibidem ab ipsis ceruicis uertebris producerentur, angustiam non paruam tum ipsi etiam primi maxime tulissent, tum omnibus alijs partibus inibi repositis præbuissent : in nulla enim propemodum totius corporis regione adeo exigua, tantum organorum aceruum (quorum interim nullum transponi expedit) reperias, atque hic in faucibus. Neque enim stomachum, neque laryngem, multo autem minus circumadiacentes eis musculos, neque uenas, neque arterias, neque neruos, neque glandes cum uasorum diuisionibus præfectas tum ad humectandam laryngem homini opitulantes, neque aliud quiduis hic in inferioris maxillæ amplitudine, citra noxam, uel sola imaginatione, sua sede mutare posses. Iure itaque musculi inferiorem maxillam dorsum tracturi, nequaquam a ceruicis uertebris explantantur, sed a longis illis processibus stylos et gallorum calcaria exprimentibus. Et ubi regio potissimum frequentibus organis erat oppleta, hi musculi merito excarnes facti, ibidem in ipsorum medio, non absimilem tendini partem commonstrant : si enim iuxta has in faucibus angustias crassiores essent, præ loci angustia iter ipsis præcluderetur. Si uero omni ex parte adeo, ut hic, fuissent graciles, ad nimiam peruenissent imbecillitatem, quum nullus musculus absque fibris carne amplexis constare possit, quam si haberent, et illius tendinis crassitiem superarent, quid his tanto interuallo, et per tot præcipitia ductis cogitari possit infirmius? Quocirca quoniam eos in his angustijs oportuit fieri, ad patiendum pertinaces et graciles, Natura iure totam eorum, quæ inibi esset carnem, ademit, solos et nudos producens tendines : quando uero primum extra angustiam constituuntur, tunc iam sensim carnem rursus assumunt, musculorumque uentrem, ut antea circa exortum sibi uendicant.

MVSCVLORVM INFERIOREM MAXILLAM mouentium administratio. Caput XVI.

Temporalis administratio. EORVM qui maxillam inferiorem mouent, musculorum administrationem debite absoluturus, illam a temporali opportune aggredieris. Capite itaque in latus reclinato, grandiori, quem administrandis sectionibus parasti, cultro, et admoto etiam malleo, iugale os ad aures et malas excindes, et id acutiori cultello undequaque a musculo temporali, cui ualli ritu hoc proponitur, et massetere, cui principium exporrigit, liberabis, exacte tum temporalis musculi ad illud os connexum, et masseteris exortum considerans. Ablato iugali osse temporalis musculi principium, quod secundum capitis longitudinem semicirculi instar exoriri dicebatur, undecunque nouacula, aut cultello proxime ab osse abrades, quousque totum musculum a caluariæ, et maxillæ superioris ossibus