Liber II
250

ademeris. Iam temporali musculo deorsum et extrorsum reflexo, intuebere neruosissimum ipsius tendinem, acutum maxillæ inferioris processum, quasi in se occultatum, amplexantem : deinceps qui is musculo in ore delitescenti, et masseteri committatur, spectabis postremo : si aperto ore, musculi temporalis initia sursum trahere non detrectaueris, ipsius munus prompte etiam condisces.Masseter. Nunc integrum est, masseterem a iugali osse et malis liberatum, ab humiliori maxilla similiter cultello deradere, atque ilius insertionem non oscitanter perpendere, animum adhibens, a massetere nullam portionem conferri ad musculi temporalis tendinem, maxillæ processui insertum. Integrum quoque erit, masseteris officium indagare, posteaquam sectionis serie, maxillam inferiorem carne denudaueris. Omnibus enim membris, quorum motum in mortuis animalibus examinare instituimus, commune est, ut uniuersam carnem ab illis ossibus, quorum motus indagatur, auferamus, ac illi duntaxat musculi, quorum beneficio ipsa mouentur, intacti maneant. Proinde maxilla inferiori his, quæ illi inferius adnascuntur, corporibus liberata, si masseteris musculi principia huc atque illuc traxeris, facillime his maxillam in latera, ac prorsum retrorsumque agi, et demum ad superiora etiam allici spectabis.Musculi in ore delitescenti. Musculum in ore delitescentem ad amussim, nisi inferiori maxilla in menti regione per medium dissecta, administrare poteris, ac proinde grandiori cultro operi adhibito, ipsam a summo mento auspicatus, per medios dentes incisorios diuides : diuisam utrinque manibus apprehendes, ui utranque ipsius partem in latera reflectens, ac illam ueluti ex superioris maxillæ sinu luxans. Mox oris tunicam circa maxillæ extrema, cutis instar separabis, quousque musculus in ore reconditus sese ex omni parte offerat : quem si uisum fuerit, aut ossibus commissum relinques, aut ab ipsis derasum abijcies, ipsius quoque functionem non oscitanter expendens. Verum sectioni non obfueris, si musculi eius administrationi tantisper superfederis, donec linguæ et ossis υ imitantis musculos una cum illo aggredieris, ne modo hunc uidere studens, illos imprudenter laceres.Musculi maxillam deorsum trahentis. Musculum qui os aperit, ad maxillæ inferioris longitudinem protensum reperies, atque, ut diximus, maxillæ in interna summi menti sede insertum. Hic nullam peculiarem administrationem exigit, si prius masseterem, et glandulas cum uenis et arterijs, quæ auribus subijciuntur, resecueris. Huius initium, si uersus stylum imitantem processum protrahetur, maxillam deorsum uellere uidebitur, atque id nonnihil oblique in unum latus, si unius tantum musculi initium traxeris. Vtroque autem attracto, rectus, neque in alteram partem inclinans, perficietur maxillæ ad inferiora ductus.Musculi eius obliquus motus. At horum musculorum perinde, ac in ore delitescentium sectio, tunc demum opportunius perficitur, quum linguæ, et ossis hyoidis, et laryngis musculi una aggrediuntur.LIGAMENTA maxillæ articulorum. Ligamenta maxillam inferiorem superiori alligantia, ligamentis alios articulos membranæ instar ambientibus respondent, nihil sibi quicquam peculiare uendicantia.

[Illustrations]

Peculiaris cartilago articulorum inferioris maxillæ cum superiori.

Tamen si ligamento orbiculatim dissecto, articulum dissolueris, in huius articuli peculiarem incides cartilaginem, quæ neutro ossi connata, sed solum in illorum medio posita, ligamento articulum ambiente adnascitur, et uim ossium in magno, uehementique maxillæ inferioris motu excipit, et moderatur.Musculosa in temporibus lineamenta. Lineamenta uero musculorum, quæ in Quarto de Sectionibus administrandis libro Galenus post aures obseruari docuit, neutiquam hactenus in hominibus reperi, quanquam in canibus aures mouentium musculorum naturam, formam, ortum, functionemque optime assecutus fuerim : dein hos musculos nonnihil, sed minus quam obscure, simiam ostendere obseruaui. Interdum etiam quibusdam raris fibris carneis, membrana, quam carnosam uocamus, supra aures augetur, et modice auri proximam cutem, et ipsam quoque aurem motu agit arbitrario.

DE MVSCVLIS OSSIS υ IMAGINEM REFERENTIS. Caput XVII.

Musculi huic ossi commissi, aut communes aut proprij. OS HYOIDES in faucibus superiori laryngis sedi prælocari, et radici linguæ fundamenti uice, super quod moueri eam oporteat, et plurium musculorum uelut anchoram esse, iam antea diximus. Ex musculis uero qui ossi committuntur, alij quidem ipsi sunt proprij, et solius huius ossis gratia constructi, qui omnes ex alijs ossibus principium sumentis huic ossi υ simili inseruntur : alij autem ex osse hoc procedentes, alijs organis famulantur. Qui igitur ossi ipsi peculiares proprijque sunt, hoc potissimum præstant, ne os non admodum stabili firmatum basi, hinc inde ad latera, uel sursum