Liber II
251

aut deorsum, uel prorsum aut retrorsum conuellatur. Sunt porro hi ad minimum numerum redacti septem, ad maximum autem octo, utrinque nimirum quatuor, ut uniuersi quatuor constituant paria.Propriorum primum par, seu alterius lateris 1. Primus cæteris ualidior et crassior, bifidusque aut geminus est, scutiformi laryngis cartilagini, et asperæ arteriæ in collo exporrectus. Lato nanque et carneo principio ex eminentiori pectoris ossis sede, ad partem magis internam exoritur, rectaque sursum tensus, ac parem semper ipsi origini latitudinem seruans, in anteriorem hyoidis ossis partem inseritur, carnoso innexu totam amplitudinem medij ossiculi, cui hyoidis ossis latera firmantur, apprehendens. Huic musculo secundum ipsius longitudinem in medio linea incisa est, cuius occasione, ex duobus musculis ille constare non inepte dicitur, ac duorum musculorum, seu unius paris uice enumeratur, qui hyoides os deorsum, si quando uiolentius a superioribus musculis sursum uellitur, retrahunt, et scutiformi cartilagini, et asperæ arteriæ, propugnaculi loco haberi possunt.Secundum par. Tertius igitur et quartus, utrinque unus his duobus opponuntur, et ampli, breues, ac omni ex parte carnei, a maxilla inferiori, sub summo mento interius enascuntur. Hinc procedentes, ac admodum modice arctiores redditi, et deorsum protensi, hyoidi ossi duobus primis contermini inseruntur, eandem prorsus insertionis latitudinem, in anteriori ossis sede cum illis exigentes. Ac proinde hi os sursum opposito duobus inferioribus, seu primis motu, deinde et modice in exteriora protrahunt, quemadmodum et humiliores quoque, in exteriora os perquam obscure promouent.Tertium par. Quintus uero ac sextus, ab utroque latere singuli admodum graciles, teretesque sunt musculi, qui ab ossis temporis processuum radicibus, quos stylum et galli calcaria referre diximus, explantati hyoidis ossi inseruntur, ad latus amplitudinis, quam primi quatuor musculi occuparunt : est autem hæc regio, ubi ossis latera cum medio ossiculo coëunt. Musculi hi toto ductu illis musculis exterius attenduntur, quos maxillam inferiorem deorsum trahere retuli, qui etiam ab eisdem stylum imitantibus processibus, sed paulo humilius, quam hi hyoidis ossis musculi exoriuntur. Porro his duobus ossis υ referentis musculis, ne id aut in dextrum, aut in sinistrum reuellatur, munus concreditum est, et præterea illud quoque sursum nonnihil introrsumque contrahunt.Quartum par. At septimus et octauus, præsentis ossis musculi, utrinque etiam singuli graciles longique uisuntur, nullus enim uniuersi corporis his simul et gracilior et longior occurrit. Deinde uterque eneruationem quandam sibi cum musculis, maxillam deorsum trahentibus priuatim uendicat, in medio namque ipsius ductu carneus esse desinit, tendinis aliquousque naturam ostendens, a qua denuo carneus euadit, ac ueluti duos musculi uentres nanciscitur. Principium etenim carneum, ex elatiori scapulæ costa, iuxta ipsius ceruicem, et processus anchoram imitantis radicem obtinet, et sub musculo scapulam ad occipitium trahenti occultatus, sursum oblique protenditur, sub musculo a pectoris osse et clauicula, in mamillarem capitis processum inserto, qui hunc hyoidis ossis musculum adeo comprimit, ut carnosus sub illo esse desinat, tendinisque speciem ostendat perinde, ac si digniori illi caput mouenti musculo cederet, aut ipse durior factus, in contractione impetum mouentis musculi facilius exolueret. Nam simul atque illum superauit, rursus carneus apparet, quousque in eam hyoidis ossis regionem implantetur, in quam sextum et septimum, insertionem moliri dictum est.Quartum par, scapularum motibus non subseruire. Galenus Quarto de Administrandis sectionibus libro ipsos scapularum proprios esse arbitratur, horum ope illas sursum ad guttur agi asserens, quam uero id ueritati consonum sit, obseruari peroptarim, mihi enim hyoidis ossis, non scapularum proprij uidentur, nec quicquam his cum scapularum motu commune esse existimo. Quippe minores sunt, minusque firmi (quum ipsi hyoidi committantur) basi stabiliuntur, quam qui scapulam (cui brachium, cubitus et extrema manus appendent) attollere obliquo motu possint. Deinde substantia formaque, cæteris hyoidis ossis musculis, nequaquam autem scapularum motuum autoribus, respondent. Quod Veteres pulchre norunt, ex quorum sententia Galenus in Libro undecimo de Partium usu, hos musculos hyoidi ossi asscribit, licet rursus sui oblitus, in Decimotertio de Partium usu eosdem inter scapulæ motores commemoret, facile in illis, ut in alijs plerisque scapulæ musculis aberrans. Quin etiam hyoides os his musculis omnino indiget, si demum id contrario motu agi debuit, quem quintus et sextus musculi perficiunt. Videntur sane mihi postremo loco enumerati musculi, deorsum ac utrinque ad latera hyoides os detrahere : et nisi his illa concrederetur actio, hyoidis ossis situs prorsus fallax esset. Adde musculis his, ubi scapulæ committuntur, neruulum applantari, nequaquam autem ubi hyoidi inseruntur. Erunt itaque mea quidem sententia octo musculi, solius hyoidis ossis occasione efformati, in hoc scilicet, ne hinc inde ex sua sede id turbaretur, fundamentumque plus satis infirmum linguæ, et ipsi quoque laryngi efficiatur.Musculi hyoidi ossi non proprij. At musculi quos hyoidi ossi non proprios esse dixi, ex ipso originem mutuantur, atque horum quatuor laryngi,