Liber II
253

[Illustrations]

TERTIA FIGVRA
CVIVS SICVT ET DVARVM PRÆCEDENTIVM ac omnium characterum Index modo subijcitur.

PRIMA figura linguam una cum ipsius musculis, a reliquo liberatam corpore, ex dextro latere commonstrat, musculorum dextri lateris naturam ac situm, quam fieri licet, proxime exprimens.

Secunda figura eadem, quæ prima, oculis subijcit, uerum ut primi linguæ musculi, ac item noni natura aliquo pacto hic magis, quam in prima conspiceretur, tertium et septimum, linguæ musculos sursum refleximus, quinto interim deorsum ab ipsius insertione propendente.Tertia figura nouem linguæ musculos absectos habet, ac lingua secundum longitudinem diuisa cernitur, linguæ ligamento hic ab utrisque linguæ corporibus dirempto, et corporum superficie, quæ ligamento continuatur, hic apparente. Atque eum in modum hominis (ut semel dicam) linguæ constructio est expressa, quo nobis hanc picturis assequi datum fuit.

A,AA1,2,3 Linguæ portio ante consectionem in hiante ore conspicua, et tunica adhuc obtecta ipsi, ac toti ori, et stomacho, item et asperæ arteriæ communi.
B,B1Hæc linea dictæ nuper tunicæ partem notat, secundum inferioris maxillæ latera ab ore dissectam. Linguæ enim portio supra lineam consistens, illa adhuc obtegitur tunica, quæ autem sub linea cernitur, hic (uti etiam nunquam) illa tunica non succingitur.
C1Iam dictæ prius tunicæ portio, quam hic a palati intimo una cum lingua præscidimus.
D,D 1,2Primus linguæ musculus.
E 1,2Tertius linguæ musculus.
F 1,2Quintus linguæ musculus.
G 1,2Septimus linguæ musculus.
H 1,2Nonus linguæ musculus.
I 3Linguæ ligamentum, cui linguæ corporum fibræ continuantur.
K,K 3Dextri linguæ corporis fibrarum species.
L,L 3Sinistri linguæ corporis fibrarum species.

Linguæ magnitudinem iustam esse, illamque musculis egere. LINGVÆ moles ori exquisite congruit, in omnem enim eius sedem commode pertingit, quod sane, si minor esset, ipsi negaretur : neque rursus præ oris angustia impeditur, quamuis tamen id facillime contingit, si aliquando in magnitudinem præter naturam excreuerit. Quoniam uero prompte ipsam impetu atque ex nostro arbitratu moueri in omnem partem conueniebat, hanc musculosam fieri summus rerum Opifex uoluit. Insuper quoniam deorsum oportebat eam detrahi, et sursum uersus palatum agi, atque ad latera circunduci, postremo prorsum, retrorsum, atque ipsam hinc inde reflexam, et in se collectam moueri, operæ pretium fuit multos illi elargiri musculos, qui uariorum motuum autores existerent. Linguam autem fortem et magnam, ad basim stabilitatis gratia, tenuem uero, ad terminum mucronem'ue, ut celeriter moueretur, merito factam esse neminem latet.Difficilem esse musculorum linguæ cognitionem. Verum qui, qualesque, et quot numero ipsam agant musculi, cognitu est quam difficillimum. Adeo enim inuicem connectuntur, ipsorumque fibræ mutuo tam uarie coëunt, ut iustum numerum, formamque musculorum, et motuum linguæ differentias cognoscere, non iniuria arduum censeatur. Imo linguæ constructionem hactenus a nemine ad amussim perspectam fuisse, neque etiam ocyus fore metuo adeo, ut fateri cogamur eo Conditoris nostri in effingendo ex terra Adamo artem industriamque processisse, ut tota hæc non inueniatur, quantumuis longo temporis spacio, idque a Viris illustribus fuerit indagata. Quousque tamen in linguæ constructione Galenus eximium Naturæ miraculum artificiumque perspexerit, minime constat, ea siquidem Libri de Administrandis sectionibus pars, in qua linguæ musculos procul dubio recensuit, nobis una cum Libris de Musculorum resectione interijt, aut potius apud communis utilitatis inuidiosissimos homines, nullum sui usum præbens supprimitur, a tineisque ac blattis corrodenda et secanda (quum ipsa sectionem docere deberet) latitat. In Libris autem de Partium usu per transennam, leuiterque duntaxat de linguæ motu, absque peculiari alicuius musculi