Liber II
254

enarratione meminit.Quid lingua in musculis rarum habeat. Ego quantum hactenus assecutus sum, linguam rarum quippiam, ac proprium præter cæteros musculos sortiri obseruo, ad radicem enim proprios quosdam, ac suis fibris utcunque distinctos exigit musculos. Atque ex his qiuorundam fines illic terminare uidentur, ubi lingua in longitudinem ferri incipit, cum sua radice quodammodo angulum constituens : est autem is locus, ubi corpus laryngem in ciborum uoratu obturans ostenditur. Alij musculi hic neutiquam cessant, sed mixti inuicem, raram corporis partem efformant, nempe duorum ueluti oblongorum musculorum concursum, qui ligamentum quoddam tenuissimum, membraneum, ac ad linguæ crassitudinem latum, in ipsorum medio plerunque adipiscuntur.Linguæ pars ante sectionem conspicua, quibus constet particulis. Sic sane, ut uniuersum linguæ corpus ante sectionem nobis apparens, ex duobus illis musculosis corporibus, ligamento hoc, accurrentibus uenis, arterijs et neruis, atque hæc omnia integente duplici membrana, conformetur, una quidem musculis omnibus communi, quæ est interior. Altera autem eius tunicæ pars censetur, quæ uniuersam oris amplitudinem succingit, et eadem continuaque cum interna asperæ arteriæ ac stomachi tunica existit, priuatimque tertij paris neruorum cerebri præcipuas portiones, sibi insertas uendicat, quarum beneficio lingua gustatorium organum efficitur. Rarum uero id atque peculiare, quod duo hæc musculosa corpora obtinere diximus, ad hunc quasi modum sese habet. Quum cæteri corporis musculi unicum se re fibrarum genus, aut rectum scilicet, aut obliquum, aut transuersum duntaxat obtineant, hæc interim corpora obliquas, transuersas, rectasque fibras simul adepta mihi uidentur, quæ inuicem adeo coëunt, commiscenturque, ut in his aliquod fibrarum genus sectione assequi propemodum sit impossibile, imo musculosa hæc corpora quippiam non absimile cordis substantiæ, in ea fibrarum contrariarum comixtione adipiscuntur, quanquam non adeo atque cor, solida constent substantia. Sed carnosæ fibræ in pinguioribus, et iam ætate prouectis animalibus, pinguedinem in lingua adnatam obtinent, et fibræ multo quoque rarius in lingua conseruntur, quam in compactissima cordis substantia. Atque hæc uel inter edendum cuiuis euadunt perspicua, quam scilicet a musculorum carnis natura, formaque et gustu, linguæ pars, quæ in delicijs haberi solet, uariet. Verum ex quibusnam musculis hæc linguæ pars formetur, ac unde musculi linguæ, quos inter dissecandum obseruaui, originem ducant, nunc opportune subijcietur.Inter manifestos linguæ musculos duo primi. Duo quidem sunt recti, et impense crassi, obscureque ab inuicem, ac si plures duobus essent, aliquot locis discreti, qui ex media, superiorique ossis υ imaginem referentis sede, carnei, sed utcunque fungosi principium ducunt, ac secundum linguæ longitudinem protensi, ipsius medio recta inseruntur, quam contracti recta intro, et uelut ad posteriora uellunt.Tertius et quartus. Tertius et quartus, ex duobus superioribus ossis hyoidis ossiculis oriuntur, quæ ad ipsius latera haberi, ac ipsorum fine ad stylos usque imitantes capitis processus desinere diximus. Quanquam etiam interdum hi musculi ab humilioribus ossis hyoidis lateribus, quæ superioribus scutiformis cartilaginis processibus colligantur, principium sumant tunc nimirum, quum superiora hyoidis ossis latera non plane ossea, cum ligamentorum natura aliquid commune adipiscuntur, quod non infrequenter, et potissimum in mulieribus obseruatur. Musculi igitur illinc exortum adepti, et oblique quodammodo procedentes, linguæ lateribus implantantur. Si horum alter uno remisso laxatoque tendatur, lingua, et potissimum sua radice, in latus deorsum uellitur, at si simul uterque agat, lingua in neutram partem inclinans deorsum, uersus interiora quoque mouetur.Quintus et sextus. Quintus ac sextus, similiter carnosi et utcunque crassi, duobus nuper dictis opponuntur, ac a temporum ossium processibus, qui styli acusque imaginem referunt, explantati, linguæ ad nuper dictorum fines innascuntur. Hi quoties ambo conuelluntur, uersus interiora linguam sursum agunt, at si alter duntaxat in se colligatur, lingua sursum tracta ad alterum latus inclinatur.Septimus et octauus. Sunt et alij duo linguam ad inferiora contrahentes, ac ad latera inuoluentes, qui ex inferioris maxillæ lateribus, intus ad dentium molarium radicem utrinque lato, et utcunque mucoso principio enati, linguæ secundum ipsius longitudinem usque ad ligamenti finem, quo faucibus illa colligatur, sese inserunt, non quidem prorsus in linguæ medium, sed duorum, quos primos enumerauimus, musculorum latera. Horum altero tantum suas fibras colligente, conspicua ante sectionem linguæ pars, in contracti musculi latus conniuet, at utroque laborante, pertinaciter lingua faucibus recto motu adigitur.Nonus. Post hos carnea quædam moles ab interna quoque inferioris maxillæ sede, ex menti regione enascitur, ab illis præcipue processulis, ipsorumque lateribus, qui inæqualiter in interna inferioris maxillæ ad summum mentum sede extuberant. Præsens moles sursum retrorsumque ad fauces ducta, in linguæ radicem, amplam insertionem molitur, quemadmodum etiam lato principio originem sumit. Hæc moles linguam ad mentum contrahere uidetur, nunc exquisite ad labrorum medium, nunc autem ad latus, prout nimirum has illas'ue fibras laxat, et intendit, fibræ enim ipsius rectæ, secundum totam illius amplitudinem,