Liber II
255

ab anteriori sede retrorsum ductæ conspiciuntur : deinde præter fibras, uelut quasdam inscriptiones quoque recta progredientes exigit, quasi harum occasione, plurium musculorum numero etiam habenda esset.Musculosa substantia linguæ partis ante sectionem conspicua. Enarratos iam musculos, qui undique attensum habent adipem, inter dissecandum ad linguam porrigi in scholis ostendi, et horum plurimos circa ipsorum fines inuicem confundi, ac duo, quæ prius innuimus, musculosa corpora constituere : hæc triplex fibrarum genus obtinere superius dictum est, quæ inuicem adeo permiscentur, ut eas internoscere sit quam difficillimum. Inter reliquas tamen obliquas transuersasque, in corporum medio plurimæ reperiuntur, quæ mihi utrinque in proprium linguæ ligamentum longe tenuissimum, et membranæ non absimile, tanquam in ipsorum firmamentum desinere uidentur, rectæ uero pauciores sese offerunt, omnes propemodum in externa eorum corporum superficie excurrentes. Transuersarum fibrarum beneficio linguæ corpus ante sectionem apparens, in se contrahi incrassarique, et rursus egeri tenuarique arbitror : id enim in ligamentum fibrarum insertio, tibi dissecanti utcunque commonstrabit. Rectis uero fibris, lingua in semicirculum, ad palatum faucesque conuolui spectatur, prout nimirum aut superiores, aut inferiores tensæ fuerint. Porro obliquis fibris, in latera linguam agi omnino coniector sic sane, ut alij interim musculi linguæ moueant radicem, alij uero linguæ corpus, ante consectionem in hiante ore conspicuum. Ligamentum uero, cui fibræ firmantur linguæ, ossis uice datum est. Haud enim decuisset, linguæ secundum ipsius longitudinem os, aut cartilaginem quantumuis etiam in minutissimas diuisam uertebras, innasci, quum tam uarijs diuersisque motibus, inter mandendum loquendumque moueri linguam oportuerit, ipsaque interim nullum corpus suffulciat, ac quouis etiam serpente agilior fluctuosiorque esse debeat.

LINGVÆ MVSCVLORVM ADMINISTRATIO. Caput XX.

MVSCVLORVM linguæ sectio communis cum reliquis erit. Deducta igitur, quantum licet, utraque maxilla, et oris tunica, cutis modo a subditis organis, quam licet, exquisitissime cultello undecunque detracta, omnium primi secabuntur obliqui, quorum principium a processibus stylum imitantibus pendet, quod iam ab oblongis illis ossiculis uenit liberandum.Administratio quinti et sexti. Iam hos ad linguæ radicem studiose secutus, eam carneam molem, quam nono loco recensui, ab inferiori maxilla liberabis, atque quam poteris, accuratissime ipsius inscriptiones, et ipsi immixtum adipem, deinde illius etiam exortus, et implantationis latitudinem spectabis : atque hæc perfeceris promptissime, si modo ad dentium incisoriorum radicem, et sub mento uicissim sectionem tentaueris.Septimi et octaui. Tertij et 4. Mox post hos aggredieris, qui ab internæ maxillæ sedis lateribus enascuntur, et linguam ad latera mouent : post hos autem, aliorum duorum obliquorum, ab ossis hyoidis lateribus originem ducentium principia liberabis.Primi et 2. Postremo autem illi ab hyoide osse auferentur, quos primos recensuimus, quique maximam linguæ radicis partem constituere uidebuntur. In huiusmodi administratione exiguum cultellum, liberandis musculorum capitibus operi accommodabis, ad reliquam uero separationem buxeum cultellum, quod mucosi admodum sint musculi, adhibere nihil prohibet.Reliqui linguæ corporis administratio. Cæterum linguæ reliquum corpus ad hunc modum aggredi consulo, ante omnia id ambiens crassior membrana, toti communis ori deradetur, firmius enim connascitur, quam ut citra coctionem, cutis modo a lingua auferri possit. Deinde et illa membrana, quæ musculis omnibus est communis, quamque frustra separare contenderes, relicta, sectio ad linguæ medium super id, quod diximus, ligamentum, et secundum linguæ longitudinem ducetur, non superficialis tantum, sed quæ ad medium usque linguæ penetret, aut etiam uniuersam diuidat. Mox hamulis et cultellis, fibrarum corporis linguæ naturam sedulo inquires, ac qui fibræ ligamento committantur, eæque inuicem uarient, et commisceantur, perspicies, num scilicet eo, quo dictum est modo, aut dissimili sese habeant. Ego nanque, ut mihi linguæ constructio apparuit, hæc trado, lubens, si quid notius ueriusque occurreret, impertiturus. Porro neruos a septimo præcipue pari neruorum cerebri, et a sexto, linguæ musculis motus principium præbentes de industria, ut et cæteros neruos, in Quartum librum reijcio, atque iccirco etiam hic, nisi de ligamento linguam faucibus colligante, paucissima recensenda supersunt.Ligamentum linguam faucibus colligans. Est autem id ligamentum, quod ad palatum reflexa lingua, apertoque ore sub ipsa conspicitur, magni usus gratia efformatum. Nisi enim id esset ligamentum, lingua nimium aliquando retrorsum in se colligeretur, nec facile exerta intro retraheretur, præterea neque sedem obtineret stabilem et tutam, ut quæ undique esset soluta. Vtroque enim munere ligamentum fungitur,