Liber II
257

Quinta figura a quarta sectionis ordine nihil uariat, eadem quæ quarta, ex sinistro latere eleganter spectanda offerens.

Sexta laryngem a reliquo asperæ arteriæ caudicis liberatam, ita posteriori facie exprimit, ut neque stomachi, neque communis alicuius musculi portionem adhuc reliquerim, interea tamen nullam laryngis cartilaginum sua sede dimouimus.

Septima laryngem ex dextro latere ita expressam continet, ut ipsius operculum tam resectum sit, una cum musculis primæ cartilagini secundam nectentibus. Dein primæ cartilaginis in hoc latere inferior processus, a secunda liberatus est, ipsaque prima antrorsum, atque a secunda sic reflexa occurrit, ut media primæ cartilaginis sedes, in posteriori regione nuda cernatur.

Octaua a septima in hoc differt, quod hic rectos musculos illorum quatuor, qui tertiam cartilaginem secundæ nectunt, rescidimus, ipsaque secunda cartilago magis detecta appareat.

Nona rursus ab octaua in hoc uariat, quod præter musculos nuper dictos, etiam quatuor tertiam secundæ iungentium obliquos, et dein duos in tertiæ cartilaginis basi positos abstulimus, seruatis duntaxat cum tribus cartilaginibus illis musculis, qui tertiam primæ alligant.

Decima ex anteriori laryngis sede se spectandam præbet, ablata iam prima cartilagine, et duntaxat cum secunda et tertia apparentibus musculis, tertiam primæ committentibus.

Vndecima laryngis musculis ostendendis non seruit, uerum hanc, ut et duas sequentes, ostendendæ laryngis linguæ gratia delineauimus. Exprimitur itaque hic larynx, a reliquo asperæ arteriæ trunco, et suis communibus musculis libera, quæ asseruato adhuc ipsius operculo, posteriori suæ sedi incumbit, superioremque faciem commonstrat.

Duodecima in hoc ab undecima differt, quod hæc inferiorem laryngis sedem delineatam contineat.

Decimatertia hoc a duodecima habet peculiare, quod laryngis rimam seu lingulam, magis coarctatam occlusam'ue repræsentet.

Cæterum characterum index erit eiusmodi.

AIn prima, 2 et 3 figuris hyoidis notatur os, non prorsus suis membranulis liberum.
BIn prima, 2 et 3, humilius hyoidis ossis latus, superiori scutiformis cartilaginis alligatum processui, qui
Cin 2,3 et 4 indicatur.
DIn prima et tertia superius notatur hyoidis ossis latus, a secunda figura inibi resectum, ubi E asscriptum cernis.
FMusculus ab hyoidis ossis inferiori sede enatus, ac humiliori primæ cartilaginis sedi insertus . In prima figura dexter et sinister est conspicuus, in secunda dexter duntaxat.
GMusculus ex posterioris ossis summo, ad humiliorem primæ cartilaginis sedem deductus. Prima dextrum et sinistrum quoque exprimit, at secunda dextri tantummodo portionem.
HGula, seu stomachus, in 2,3 et 5 conspicuus.
IMusculus ex posteriori sede stomachi, cartilaginis scutum referentis, lateri insertus. Ac tertia dextrum et læuum fere uniuersum ostendit, et potissimum utriusque initium, Secunda dextrum et minimam sinistri portionem. Quinta uero, sinistri insertionem exprimit, ut etiam prima et quarta utriusque insertionem proponit.
KDuo musculi dissectionum ignorati Professoribus, et ab osse υ referente enati, ac in laryngis operculi radicem inserti : hi occurrunt in secunda figura et tertia et quarta.
L Ἐπιγλωττὶς, seu (ut nos uocamus) laryngis operculum, in secunda figura, et dein in 3,4,5,6, et 11 conspicuum.
MGlandulæ laryngis radici, ad asperæ arteriæ latera adnexæ, in 2,3,4 et 5.
NMusculus a prima cartilagine ad secundam protensus, exterior'ue primam cartilaginem secundæ iungentium. Dextri musculi et sinistri pars in prima uidetur, uterque autem integer in quarta apparet.
OMusculus a secunda cartilagine in primam protensus, alterius'ue lateris interior, secundam cartilaginem primæ connectentium, in quinta solus sinister exprimitur.
PMusculus ab infima secundæ cartilaginis sede, posteriori in parte principium ducens, et tertiæ cartilagini insertus. Sexta dextrum et sinistrum ostendit, septima dextrum, et quodammodo sinistrum.
QSedes iam dicti musculi, in octaua et nona.
RMusculus a latere secundæ cartilaginis, in tertiam cartilaginis insertus. Septima et octaua dextrum duntaxat ostendunt.