Liber II
259

[Illustrations]

Præsens figura, sextæ huius capitis fronte præpositæ omni ex parte respondet, nisi quod hac priuatim musculos spectandos exhibet, quos a secundæ cartilaginis spina, ad inferiores primæ cartiliganis processus aliquando deductos uidi. A itaque et A prima laryngis notatur cartilago, B uero spina secundæ cartilaginis. C autem et D duo musculi a secundæ cartilaginis spina principium sumentes ac in primam cartilaginem inserti.

Rursus autem, quum alterum duntaxat adesse obseruaui, non semel ac præcipue in uiris, duos graciles, sed carneos animaduerti musculos, qui ex media longitudine spinæ secundæ cartilaginis enati, ac tandem deorsum oblique ducti, in processus inferiores primæ cartilaginis insertionem moliebantur, atque hi manifesto primam quoque cartilaginem secundæ propinquius accommodabant, rimulam illam, seu lingulam hac functione arctantes.Propriorum 5,6,7,8. Ex quatuor uero musculis secundæ tertiam committentibus, duo quoque utrinque habentur, ac unus quidem exacte in tota posteriori secundæ cartilaginis sede, secundum ipsius longitudinem, qua stomachum spectat, locatur, qui carneo principio ab infima secundæ cartilaginis parte enatus, ac deinde recta sursum procedens, tantisper latescit, donec tertiæ cartilaginis radici, qua secundæ coarticulatur, neruosa utcunque implantatione inseratur. Huic musculo per secundæ cartilaginis longitudinem, qua fertur, sinus exculpitur tantus quidem, ut musculo utriusque lateris ablato, secunda cartilago in acutam lineam, et ueluti dorsi uertebrarum spinam, inibi desinere uideatur. Alter musculus nunc dicto contiguus, et omnino carneus, a secundæ cartilaginis sede enascitur, quæ primæ cartilaginis internam regionem respicit, primæque cartilaginis inferiorem processum admittit. Ex hac itaque sede præsens musculus, carnosum latumque principium ducens, ac sursum oblique protensus, tertiæ cartilagini inseritur, totam sui lateris tertiæ cartilaginis radicis sedem occupans, a priori musculo non amplexam. Hi quatuor tertiam cartilaginem utrinque ad exteriora laryngis retrorsum euertunt, lingulam, aut ipsam, si uoles, laryngem aperientes. Atque duo quidem primi posteriorem cartilaginis secundæ sedem occupantes, recto motu id præstant, reliqui autem, ut obliquo situ præditi sunt, ita quoque tertiam cartilaginem in posteriora oblique reuellunt.Propriorum 9 et 10. Nonus et decimus, qui tertiam primæ copulant, etiam utrinque sunt singuli lati, et, ut cæteri laryngis, carnei : enascuntur autem inuicem continui ex media primæ cartilaginis sede, secundum totam ipsius internæ sedis longitudinem. Dexter (idem de sinistro subaudi) uelut triplex sui principium ostendit, propter quasdam ipsius inscriptiones, adeo illi impressas, ut harum occasione triplex musculus esse uideatur : hic a principio oblique sursum ascendit, et dextræ tertiæ cartilaginis partis anteriori sedi implantatur. Duobus his tertia cartilago primæ adducitur, illorumque beneficio duæ tertiæ cartilaginis partes, contractis nimirum musculis conniuent, ipsaque lingula horum potissimum auxilio comprimitur. Hi sane musculi omnium totius corporis cum temporalibus, pro ipsorum mole, ualidissimo funguntur munere, quum tot musculis expirationem molientibus, in spiritus retentione opponantur, quanquam et huc quoque reliqui laryngem arctantes musculi faciant.Propriorum 11 et 12. Vndecimus ac duodecimus, in basi tertiæ cartilaginis consistunt, ea nimirum regione, qua stomacho larynx committitur, tertiaque cartilago secundæ cartilagini coarticulatur. Sunt autem ab utroque latere singuli, qui ex radice tertiæ cartilaginis, qua hæc primæ proxima est, principium sumunt, et secundum basim tertiæ cartilaginis modice sursum protensi, ad tertiæ cartilaginis medium (ubi duæ ipsius partes inuicem colligantur) finiunt, se mutuo inibi contingentes. Sunt itaque præsentes musculi breues, et exterius quodammodo pyri modo rotundi, intus uero omni ex parte cartilagini tertiæ connati, et ubi se inuicem contingunt, latiores crassioresque sunt, quam statim in ipsorum exortu. Ambo musculi tertiæ cartilaginis basim constringentes, atque duas eius cartilaginis partes inuicem comprimentes lingulam claudunt, arctantque. Et hi sane argumento sunt, tertiam cartilaginem necessario esse geminam, quum si simplex esset, ab illis musculis constringi haud possit, uti neque a duobus tertiam primæ iungentibus occludi, neque a quatuor secundæ tertiam nectentibus aperiri potuisset.Propriorum epilogus. Ex duodecim igitur laryngis peculiaribus musculis, octo laryngem arctant, quatuor scilicet primam secundæ nectentes, et duo tertiam primæ committentes, ac demum duo in basi tertiæ cartilaginis repositi, quatuor uero ipsam reserant illi nimirum, qui tertiam secundæ committunt. Alij autem musculi, quos communes uocamus, utriusque etiam motus duces sunt, per quem spiritalis meatus lingula'ue amplificatur, et comprimitur.Communium primus et 2. Horum primi duo utrinque singuli, ex tota propemodum inferiori hyoidis ossis sede principium ducunt, ac lati et carnei, et internis lateribus inuicem proximi, contiguique uisuntur. Hinc deorsum protensi, et mutuo internis lateribus abscedentes, singuli in sui lateris inferiorem primæ cartilaginis sedem implantantur, tanta latitudine atque ipsorum originum est latitudo. Toto autem descensu, qua anteriori primæ cartilaginis sedi exporriguntur, ipsi fibrosis tantum nexibus in eum modum hærent, quo incumbentes inuicem musculi mutuo committuntur.Communium 3 et 4. Porro ad præsentium musculorum insertiones, quæ non minus, quam eorum origines carneæ existunt, alij duo musculi æque propemodum ampli primæ cartilagini implantantur, ab interiori regione ossis pectoris in iugulo carneis, sed non latis principijs