Liber II
261

stomachi posteriori parte ad primæ cartilaginis latera productos inspicito, quod ut fiat promptius, ipsos longa sectione, ubi capita sese contingunt, diuidito, et hamulo, aut summis digitis alterius capite apprehenso, totum a stomacho ad primæ usque cartilaginis latera accurate separato. Licebit modo sex horum musculorum, laryngi communium actionem discere, dummodo ipsorum capita huc illuc, uersus sua principia attraxeris : quo facto, omnes ilico a prima cartilagine liberabis,Duorum laryngis operculi. atque ad duos, quos operculi laryngis radici implantari dictum est, sectionem conferes. Linguæ tunicam, quæ cum palati tunica et laryngis et stomachi interiori ipsiusque demum operculi communis est, ad operculi radicem orbiculari linea incides, ac hamo exceptam cutis modo excoriabis. Mox enim illorum musculorum fines in promptu erunt, quos posteaquam ad hyoides os, leniter ipsos ab adipe illis proxime accumbente separando deduxeris, ab osse ipsos dissecabis. Vt autem illorum functionem discas, laryngis operculum digito deprimes, ipsorumque capitibus uersus hyoides os attractis, operculum euerti, atque antrorsum tendi eleuarique conspicies. Modo et hos quoque musculos et stomachum, ipsumque si libuerit, operculum a larynge in totum adimes, ut tres laryngis cartilagines, cum duodecim ipsi proprijs musculis solæ relinquantur. Quum tamen reliquam asperæ arteriæ partem a secunda cartilagine absecas, inspicito glandulas hominis laryngi appositas, et ut in Sexto libro exequar utcunque carneas. In boue autem, harum loco carneam prorsus reperies substantiam, ad secundæ cartilaginis latera repositam, et musculo cuipiam similem, qui septimus et octauus communium laryngis musculorum in boue censeri possit, quum interim homo eius substantiæ, seu musculorum uice, quemadmodum nuper dixi, grandes insignesque obtineat glandulas.Laryngis rimula seu lingula quo modo spectanda. Cæterum nunc tempus est, ut ad amussim lingulæ seu rimæ formam intuearis : cernes enim laryngem superiori parte et inferiori amplam esse, in medio autem rimam oblongam habere ex ea, quam diximus, substantia conformatam. Vt uero hanc proprijs manibus subinde distendas, aperiasque, priusquam musculorum sectionem auspiceris, dextræ manus pollice, medioque digito, laryngis latera comprehendes, indice interim interiori tertiæ cartilaginis amplitudini inserto : sinistræ autem manus pollicem ac indicem, inferiori laryngis orificio immittes, ac duobus illis sinistræ manus digitis, secundam cartilaginem a prima abducere conaberis, dextræque manus indice, tertiam cartilaginem extrorsum euertes. Liquidissime enim hac ratione inspicies, qui lingula aperiatur. Si uero sinistra manu secundam primæ adduxeris, et dextræ manus pollice ac indice, tertiam cartilaginem uersus interiora protruseris, ac inuicem duas ipsius partes conniuere feceris, lingulam ad amussim claudi intuebere. Scribo autem hæc paulo fusius, ut Galenus aliquando intelligatur, nec posthac laryngis operculum, uocis principalissimum organum, qui hodie sese Galenicos profitentur, contendant, et idem corpus, γλωττίδα uel lingulam, et ἐπιγλωττίδα, seu laryngis nobis uocatum operculum esse opinentur, ignorantes profecto lingulam in medio esse laryngis, ac tibiarum linguis, quibus illæ inflantur, quam simillimam existere.Administratio propriorum 1,2,3 et 4. Quum itaque lingulam tuis manibus, utcunque uisum fuerit, et clauseris, et aperueris, proprios laryngis musculos dissecabis, a quatuor primæ cartilagini secundam nectentibus auspicatus. Leui itaque ac transuersa sectione, exteriorem musculum a scutiformi cartilagine liberabis præcauens, ne interiorem simul conuulneres, hoc ablato, interiorem similiter a secunda cartilagine abrades, mentem adhibens illi, quam dixi, fibrarum intersectioni. Neque hoc duntaxat ad amussim, num scilicet unus duo'ue sint, rimaberis, sed etiam, dum stomachum a larynge liberas, diligenter expendes, num eos, quos interdum obseruari dicebam, musculos reperturus sis, qui a secundæ cartilaginis spina, in primæ cartilaginis humiliores processus inseruntur. Quatuor itaque secundam cartilaginem primæ iungentibus a larynge resectis, in altero laryngis latere processum inferiorem primæ cartilaginis, a secunda liberabis, ac primam hac ratione a secunda antrorsum reflectes, duos inspecturus musculos, tertiam primæ colligantes.Propriorum 9 et 10. Vbi hos utcunque examinaueris, integrum erit exiguo, sed acutiori cultello primam cartilaginem, a reliquis duabus adimere, aut si uoles, ad duos musculos illi tertiam nectentes appensam seruare, ac postmodum te ad quatuor tertiam secundæ nectentes conferre : quos licebit a suis principijs, quæ ex secunda cartilagine sumunt, liberare, atque ad tertiam, cui inseruntur, deducere.Propriorum 5,6,7 et 8. 11 et 12. Postremo qui in tertiæ cartilaginis sunt basi, auferes similiter quoque eorum principia primum liberans, ac ad finem usque, quo se mutuo contingunt, deradens, huiusmodi enim administratione perpetuo integrum erit, musculorum functionem discere, dum scilicet ipsorum principia ad locum, unde originem sumunt, attrahuntur. Ablatis musculis cartilagines inuicem separabis, nec fieri poterit, quin tunc accurate lingulæ substantiam perspectissimam habeas, quemadmodum et naturam illius quoque, et usum, et formam, ex administrationibus nimirum, quas proprijs manibus iam es aggressus.