Liber II
263

et amplum, uariumque principium sortitur, sic quoque alijs atque alijs pectoris regionibus brachium admouet. Si enim superiores ipsius fibræ, a clauicula, et superiori pectoris ossis sede eductæ contrahantur, uersus pectoris superiora, et ad clauiculam brachium adducitur, sin inferiores fibræ tendantur, præsens musculus humilioris brachij ad pectus adductionis opifex fit, siquidem ad mucronatam cartilaginem, et spurias costas, quæ ueris uiciniores sunt, brachium allicietur. At si utræque laborauerint fibræ, in neutram partem brachium inclinans pectori adigent. Quia igitur hic musculus amplum, atque ex uarijs natum ossibus principium obtinet, et fibras sese intersecantes, contrariaque serie ductas, et ad hæc motus etiam differentes adipiscitur, nihil obstiterit fortassis, ipsum geminum pronunciare, ac duorum musculorum loco cum aliquot etiam dissectionis Proceribus enumerare, quanquam unius duntaxat uice mihi toto orationis contextu habebitur. Verum quum inferior musculi pars, quæ humiliores fibras producit, uersus inferiora brachium pectori adducit, merito quoque minor, et secundum profundum tenuior superiori euasit, quæ sursum magis membrum agit, et cui uehementior ualidiorque functio concredita est.Musculus brachium pectori adducens, quo simia abundat.
Lib. 5 de Administrandis sectionibus, et 13 de Partium usu.
Præter hunc musculum (pace interim Galeni dixerim) nullus alius brachium pectori admouet. Nam quem inter brachij musculos primum enumerat, quemque iuxta mamillas exiguum, ad humeri articulum ascendere, ac ad spurias costas brachium adigere scribit, in homine neutiquam reperies. Non enim nos fugere posset, quum hunc oblique sub cute, in aliorum superficie extantem, sursum ad articulum humeri prorepere Galenus recenseat, et illum in membraneam desinentem exilitatem, articulo inseri affirmet, propter humeri ossis sinum, exterius caput musculi flectentium cubitum anterioris amplexantem. Nec quispiam me illum oscitanter cum cute auferre arbitrabitur, qui aut humeri articuli musculorum sectionem aggressus fuerit, aut administranti adstiterit. Et quomodo, quæso, musculus aliquis ex mammarum regione incipiens, et aliorum superficiei incumbens, etiam si uel fibræ cuiusdam crassitiem duntaxat æquaret, a quopiam in homine ignorari posset ? si demum inter illum, quem modo recensui, musculum, et illum, quem brachium attollere audies, ad articulum conscenderet. Nam etsi eius musculi pars, cuti subiecta adimeretur, illa pars necessario (utcunque quis uel ultro illum resecare proposuisset) semper sese offerret, quæ inter duos illos musculos sese insinuans, articulo proxima esset. At quorsum attinet, mihi hic oscitantiæ excusationem prætexere, quum uerbulo Galenum simiarum, me autem pro uiribus, hominum constructionem describere, uel hic brachij musculus, cum cæteris innumeris attestetur ? homines enim hoc priuantur, uerum in simijs et potissimum caudatis (quorum mihi maior copia, quam non caudatarum accidit) ad hunc modum obseruatur. Cute detracta, is quem nos in homine primum occurrere diximus, pari modo in simijs conspicitur, nullo prorsus alio tectus musculo. Verum sub huius humillima costa seu latere, super obliqui abdominis musculi (quem descendentem uulgo dicimus) principium, gracile membraneumque musculi initium reperitur, longe sub papillæ regione consistens. Initium hoc carnosum euadens, sed gracile interim permanens, sub magno illo brachium pectori adducente musculo, sursum oblique ad articulum porrigitur, eam prorsus, quam Galenus tradidit, insertionem tentans. Neque huius musculi insertio, ut neque ipsius ductus, nisi magno illo musculo penitus eleuato, in conspectum ueniunt, atque id non perfunctorie, ut Galenum intelligas, etiam si hominum duntaxat medicinam nonnulli sese profiteri iactitent, uenit observandum. Nisi enim hunc Galeni musculum, suo progressu ita occultatum, et tantum membraneo principio modice admodum extare cognoueris, erroneus omnino, atque admodum difficilis Quintus de Administrandis sectionibus liber statim in ipsa fronte uidebitur, quum Galenus passim illum in aliorum, ac proinde etiam in eius, quem nos brachium pectori attrahere diximus, superficie, sub cute exporrectum minus recte tradiderit. Quamuis interim sedulo studiosos horter, ut meæ sententiæ non ita prompte, propter Galeni obseruantiam, asscribentes intueantur, num et homo quoque cum simijs illum musculum communem sibi uendicet, et rursus num caudatis simijs in aliorum superficie (ut Galenus testatur) extet.Musculum qui scapulam antrorsum agit, a Galeno male pro brachij motore haberi. Præter hunc, Galenus alium describit musculum, quem altioris brachij ad pectus ductionis autorem esse existimat. Iste profecto in homine nequaquam me fugit, at minime tamen, ut Galenus autumat, brachium pectori uersus elatiora admouet, imo scapulæ gratia, ut scilicet eam ad pectus ducat, creatus est, quod et ipsius origo, et ductus, illiusque tendinis insertio, luce clarius, et præcipue in homine demonstrant. Principium enim sumit sub musculo, quem ego brachium pectori accommodare retuli, et ille huic omnino substernitur. Enascitur autem carnoso principio a secunda, tertia, quarta et quinta, nonnunquam (sed perquam raro) et sexta, superioribus thoracis costis, non quidem (etsi Galenus non semel aliter affirmet)Lib. 5 de Administrandis sectionibus. ubi pectoris ossi coarctantur, et ex ipso