Liber II
264

pectoris osse, sed antea quam costarum ossa in cartilaginem pectoris ossi inarticulandam desinere incipiunt, nec prorsus recto tramite, recta'ue linea enascitur, sed quasi digitis quibusdam, ex costarum ossibus longius exortis procedit. Hinc ad exteriora porrectus angustior, sed crassior efficitur, quousque ad humeri cum scapula articulum, in latum nerueumque tendinem carne mixtum finiat, quo processus anchoræ imaginem referentis interno lateri implantatur, illic neruosior euadens, ubi is processus ex suo appendice neruosiorem interni capitis partem emittit, eius musculi, quem inter cubitum flectentes anteriorem recensebimus. Nequaquam autem tendo iste, articuli ligamentum in homine contingit, ut sane, sed admodum adhuc obscure, in caudatis simijs, quibus anchoram imitans processus modice extuberat, deinde nullam scapulæ regionem uacare, præter hunc processum reperias, cui tendo ille commode implantari possit. Ad hæc, si musculi huius naturam ad amussim perpenderis, procul dubio cum alterius alicuius usus gratia, tum etiam præcipue huius musculi insertionis occasione, illum scapulæ processum a Natura productum astrues, quandoquidem processus is, musculo illi non mediocriter aptam insertionis sedem exporrigat. Huius musculi fibræ sese non decussatim intersecant, quemadmodum musculi, qui nobis brachium adducere dictus est. Quum itaque hoc situ ac figura musculus iste a Natura creatus sit, qui obsecro, ad altiora, quam primi musculi superior pars, brachium pectori admouebit ? Eius enim principium, longe a prioris musculi superiori principio superatur, quum hoc a clauicula, et superiori pectoris ossis sede, insigniter etiam deorsum oblique feratur, illud uero ex secunda costa et tertia, primum, ut uel elatissime procedat, longeque inferius habeatur, ac minus obliquum ductum (qui et iam ad superiora fere pertinet) moliatur. Quamobrem si hæc omnia haud segniter perpenderis, et Galeno concesseris musculi insertionem, quæ e regione humeri capitis perficitur, nonnihil articuli ligamentum apprehendere necessario fateberis eam, quam musculus iste moliretur brachij adductionem, neque humiliorem, neque altiorem fieri ea, quam a primo musculo effici dudum dixi. Quum itaque solius scapulæ gratia, non autem brachij, musculum hunc procreatum in hominibus certissime noui, ipsius denuo in scapulam mouentium musculorum enarratione sermo instituetur, ac proinde etiam in præsentia reliquos brachij motores aggrediar.Secundus brachium mouentium. Vnum igitur musculum, omnium adductionum brachij ad pectus autorem esse censeo, et qui brachium ad superiora attollit, pariter quoque unum statuo. Est porro hic musculus carnosus, uaria quoque, sed continua principia sortitus, ac uelut ex diuersis musculis (si lato ipsius principio, et uarijs inscriptionibus attenderis) conformatus : ex media enim clauiculæ parte, secundum ipsius longitudinem, quæ scapulam spectat, principium ducit, musculo brachium pectori adducenti contiguus. Deinde ex summo humero, ubi is clauiculæ committitur, et tota quoque scapulæ spina musculus hic exoritur. Ex tota hac clauiculæ, summi humeri, et scapulæ spinæ regione, principium nerueum continua linea enascitur, quod uix bene pronatum, ilico carnosum, crassumque admodum et extuberans efficitur. Mox a principio musculus carnosus permanens, in angustum sensim, tanquam in trianguli uerticem tantisper porrigitur, donec humero tendine amplo, et ex carne neruosaque substantia mixto, robustoque, ad humeri ossis latitudinem, non modice sub ipsius ceruice inseratur. Ipsius insertio, quæ intus, quam extra neruosior est, non ad amussim secundum transuersum perficitur, sed modice obliqua ab anterioribus, deorsum in posteriora nonnihil uergit, nihilque minus quam decliuis recta'ue (etsi Galenus secus attestetur)Lib. 5 de Administrandis sectionibus. est, qui ipsi eandem insertionis formam tribuit, cum musculo brachium pectori adducente, quam secundum rectum, ac humeri longitudinem perfici diximus. Totus itaque musculus, si quis illum obiter intueatur, trianguli imaginem præ se fert, ac proinde a Δ similitudine, illum Græci δελτοειδῆς appellarunt. Quemadmodum etiam ob id, quod humeri ad scapulam articulo, quem ὦμον Græci uocarunt, insternitur, illumque quodammodo contegit, ἐπωμίδα eundem musculum nominarunt, ego autem toto sermonis contextu, musculum appellabo brachium attollentem. Cæterum costæ, musculum hunc describentes ita sese habent. Prima a media clauiculæ longitudinis sede, ad summum humerum contendit, et hinc per scapulæ spinam, ad eiusdem usque basim. Secunda, a clauicula oblique, deorsum ad insertionis internum latus ducitur, aut ea est, quæ hunc musculum, et brachium pectori reducentem musculum intercedit ea regione, qua inuicem ambo committuntur.

[Illustrations]

A notat trianguli de quo hic agitur uerticem.

Tertia uero costa, a scapulæ basi, ubi eius spina eminere incipit, ad externum latus insertionis oblique, deorsum in priora contendit. Cæterum ueteres Græci, qui suos pueros corporis fabricam sedulo edocebant, omniaque, ut uerisimile est, ad quasdam species puerorum gratia referebant, hac triangulari figura non contenti, uidentur et exortum præsentis musculi cuidam trianguli uertici assimilasse, quem musculus non antea ostendit, quam suo principio undique liberatus, in planum