Liber II
265

ponitur[17]. Quum enim ita extenditur, principij pars, quæ brachium pectori adducenti musculo proxima est, et deinde quæ ad basim scapulæ habetur, ambo magis prominent, et attolluntur ea parte principij, quæ a summo humero pendet, quasi ualde obtusum trianguli uerticem hæc pars exprimeret. Hunc autem triangulum efformabis, dum alicui longæ costæ duas alias breuissimas adijcies, duæ enim hæ obtusum angulum efformabunt, cui præsentis musculi exortus effigies a Veteribus comparabatur. Huius fibræ inuicem non aliter uariant, quam quod anteriores, quæ clauiculæ debentur, deorsum oblique in posteriora ferantur, posteriores uero, quæ a scapulæ spina pendent, oblique in priora descendant. Quæ autem a summo humero, et ipsius cum clauiculæ articulo pronascuntur, recta deorsum procurrunt, nullo tamen interim pacto musculi brachium ad pectus ducentis fibrarum ritu, se inuicem decussatim intersecant, nihilominus tamen ob inscriptiones nonnullas oblique ductas, fibræ implicari parumper conspiciuntur. Si itaque musculi pars, quæ a clauicula principium ducit, tensa fuerit, brachium sursum ad anteriora colli, et faciem attolletur. Si uero fibræ a summo humero, et clauiculæ sede ipsi commissa, originem mutuantes contrahantur, brachium recta, et in neutram partem uergens assurget. At si posterior musculi pars, ex scapulæ spina prodiens in se colligatur, ad posteriora ceruicis, ipsumque occiput, brachium agetur. Musculi huius initia, ex tota amplitudine illorum, quæ diximus, ossium non exoriuntur, sed duntaxat instar crassioris lineæ, undecunque a prominentiori illarum sede adeo, ut parua omnino initij crassities occurrat. Neque id prorsus negligendum est, quum præter hunc musculum, qui brachium motu proprio attollat, nullus sit, neque etiam brachium hoc donatum musculo, alio egeat, qui eodem cum illo fungatur munere. Quanquam non ignorem, Galenum hic alios quosdam describere, at id tam uere, ut sibi in Decimotertio de Partium usu, et Quinto de Administrandis sectionibus minime constet, cuius loca si omnia prosequerer, in nimiam prolixitatem præsens Caput excresceret. Quapropter unumquenque dissectionis, et Galenicæ doctrinæ (quam omnes amplecti debemus) studiosum sedulo hortor, ut hæc nostra cum Galeni lectione, diligenti interim inspectione, et sectione, quam suo loco statim prosequar, adhibita, conferre haudquaquam dedignetur, hocque adhuc addisinat, cercopithecis prorsus eandem esse speciem musculi brachium attollentis, cum hominum musculo : nam et in illis animalibus hunc musculum, uel Galeni gratia, non ignauiter aggressus sum. Canes autem, equi, boues in hoc articulo, non solum in ossibus, sed maxime in musculis et ligamentis, ab hominis constructione uariant.Tertius brachium mouentium. Musculus brachium recta ad deorsum agens, contrario munere illius musculi fungitur, qui omnibus suis contractis fibris, brachium pectori admouet, seu in anteriora agit, hic quoque carnosus similiter et crassus est, et inter cæteros huius articuli musculos utcunque teres. Oritur autem carneo principio, ex inferiori scapulæ basis angulo, a basi quidem modicam principij partem assumens, sed insignem ab inferiori scapulæ costa, ex media enim costæ illius longitudine, basi scapulæ propinqua, et ab externa gibba'ue humilioris basis eius anguli sede, continua carnosaque origine enascitur. Ad medium igitur longitudinis, inferioris costæ musculus hic, a scapulæ osse abscedit, et modice sursum in priora tensus, humerum seu brachij os accedens, in ualidum breuemque, sed latum cessat tendinem, illi fere forma respondentem, quem musculus brachium pectori adducens, humero inserit. Neque solum forma (quam ad latitudinem et crassitiem ac insertionem, secundum humeri longitudinem refero) præsentis musculi tendo, illius tendini respondet, qui ad pectus mouet, uerum in eandem fere regionem, illi duo musculi implantantur, in eorum medio interuallum demittentes, cui tendo musculi inseratur, quem deorsum uersus dorsum, ad ilia brachium mouere paulo post subijciam. Quamuis interim tendo musculi ab inferiori scapulæ costa pronati, paulo uicinius humeri capiti implantetur, quam illius tendo, quem brachium pectori adigere relatum est. Neque hic rursus me fugit, præsentem musculum inter brachium circumuertentes, a Galeno perperam recenseri,Lib. 13 de Partium usu  ; lib. 5 de Administrandis sectionibus. atque ab illo musculum triangularem, et scapulæ gibbum occupantem, et mihi in circumuertentium brachium classem ponendum, ab ipso autorem ductus brachij ad dorsum poni. Verum studio, quum mihi res secus habere uideatur, ab ipsius dogmate recedo, uti profecto et tu quoque es facturus, ubi affectu exuto, et iam admonitus sectionem aggredieris, aut debite administrantibus astabis. Nollem enim mihi hic fidem ex Libro dari, quum certa semper lege orem, ne qua fides Libris in ijs partibus habeatur, quæ nondum per sectionem uisæ sint.Quartus brachium mouentium. Brachium deorsum trahitur, a magno quodam, latoque admodum musculo, qui a spinarum apicibus, quæ a sexta thoracis uertebræ spina, ad ossis sacri usque medium habentur, principium sumit, non quidem id plurium brachij motuum opificum modo crassum, sed omnino instar amplæ membranæ tenue continuumque, ac recta linea a distarum modo spinarum apicibus pronatum.

×ponatur au bas de la page précédente.