Liber II
267

tendini eius musculi continuus, qui brachium pectori adducere commemoratus est. In canibus manifestam insertionem in humerum non ostendit, et uidetur musculi brachium pectori adducentis tendini aliquo pacto admisceri, aut potius propriæ eius musculi membranæ adnasci. In equis quoque, bobus, et ouibus, et id genus animalibus, admodum euadit conspicuus, unde etiam consulo illum in boue potissimum perpendi, quod fiet promptissime, si excoriati bouis axillam inspexeris. Apparebit nanque is amplus, et conterminis musculis rubicundior, et cæteris partibus albis apparentibus, ex illo maximam portionem ablatam esse comperies, quam lanij cuti adnatam relinquunt eo, quod carnosam membranam una cum cute auferre, inter excoriandum consueuere, atque ideo etiam tantam præsentis musculi partem, quanta nondum prorsus, et insigniter carnosa apparet, auferunt. Quapropter etiam iuuabit, excoriantes lanios uidere, qui longe acutiori cultello, maiorique mora in axilla cutem adimunt, quam in reliquo corpore, ubi membranam una cum cute a subditis corporibus separant. Non inutile quoque erit, excoriatam cutem iubere tibi exporrigi, ut et cuti eorum musculorum portionem adhuc adnatam contempleris, obseruesque huic musculosæ carni paulo rectiores fibras intertextas esse, quam amplo illi musculo, quem brachium deorsum ad spinam mouere testamur. Atque hæc in simia, et quæ proxime nominata sunt, animantibus didici, at in homine me reperisse nequeo affirmare, quantumuis recte cutem ab adipe, et quum obesius accidit corpus, adipem a membrana carnosa, et membranam a subditis illi musculis, per totum thoracem abdomenque non diuulsam, laceram'ue semper dissecem. Liberaui enim subinde ab adipe cutem, et adipem postmodum a membrana, et denuo membranam ab his, quibus incumbebat musculis, ac deinde manibus membranam tetendi, sed hactenus illam nullis carnosis fibris, secundum thoracis latera nutritam auctamque obseruaui, nec etiam spectatorum aliquis, quotquot mihi secanti unquam astitere, membranam hanc musculosam fieri, asserere ualuit. Præterea si membrana, quam musculum fieri Galenus astruit, brachium deorsum traheret, procul dubio aut humero, aut articuli saltem ligamento necteretur, quod et si de simijs fortassis, et bobus dici possit, qui alium, quam homines, motum, propter crebrum in terram prioribus pedibus innixum exigunt, in hominibus tamen nullam insertionem membranæ carnosæ in humerum fieri, audacissime pronuncio. Nam præterquam quod membrana in homine fibras carneas sub axillis nullas commonstrat, integrum est eam per totam axillæ regionem, ab huius loci musculis, et articulo non minus liberare, quam in inguinibus, et poplite, quod haudquaquam perficeretur, si membrana tendinem in os brachij insereret. Porro quum omnibus dissectionum studiosis integrum sit, num hæc, quæ de membrana in hominibus proposui, ueritati sint consona, proprijs manibus inquirere, aut alijs dissecantibus iam admoniti astare possint, his prolixius immorari haud conuenit. Addam tamen et hoc, si musculus iste eum, quem Galenus narrat, ductum, situm, et fibrarum seriem nancisceretur, quod non alio plane fungeretur munere, quam inferiores eius musculi fibræ, quem nos brachium deprimere asseruimus. Nequaquam enim, ut Galenus arbitratur, huius membranæ carnosæ musculi beneficio, brachium recta deorsum, et in neutrum latus inclinans duceretur, quum prorsus obliquas, ex Galeni etiam descriptione, fibras nancisceretur. Cæterum in nullam partem uergens brachium deorsum uellitur, quum et inferior musculi adducentis ad pectus pars, et inferiores fibræ deprimentis musculi simul agunt, accedente una quoque brachij pondere.Axillarum ualli. Atque duæ iam dictæ musculorum partes, illæ sunt, quæ axillæ cauitatem efformant, quasque in Libro de Articulis Hippocrates Tendinum nomine nuncupauit, quemadmodum et Veteres, qui etiam Tendines nuncuparunt, musculos occipitis ossi connexos, ac in medio foueam efformantes, et Græcis ἲνας quoque appellatos. Qui brachium circumagunt, tres mihi constituuntur musculi, omnes ex scapula ducentes originem, et latis tendinibus, articulum continentibus membranis implantati.Quintus brachium mouentium. Primus itaque, qui ordine brachium mouentium quintus haberi potest, scapulæ sinum occupat, qui inter superiorem scapulæ costam, et eiusdem spinam, seu magni illius processus radicem uisitur. Procedit enim a scapulæ basi, et omnino carnosus totam, quam diximus, scapulæ cauitatem implet, ossi semper ualide, ac si ab ipso toto progressu enasceretur, connatus. Quum uero ad superiorem ceruicis scapulæ sedem pertingit, sub ligamento ualidissimo, summum humerum interiori scapulæ processui (quem anchoræ assimilamus) colligante, in anteriora contendit, et in amplum ualidumque cessans tendinem, articulum humeri ad scapulam superat, eius articuli ligamento pertinacissime, obliqua quodammodo insertione implantatus. Est itaque musculus hic oblongus, et exterius gibbus, intus autem illi respondet cauitati, quam implet, deinde fibras secundum sui longitudinem exporrectas habet, quæ si brachium attollentis musculi fibris conferantur, transuersæ prorsus existunt. Huius musculi Galenum non meminisse opinor, nisi forte inter brachium attollentes