Liber II
266 [268]

(quos uarios, neque semper eosdem recenset) illum reponat, quamuis ipsi ad superiora contractio, quam obscure uersus anteriora molitur, præcipue demandata non sit. DeindeGaleni descriptionum nulla illi congruit, etiamsi scapulæ eminentiori costæ quendam exporrectum obiter narret, quem si quis hunc nostrum esse dixerit, non tamen ipsi insignem cum brachium attollente musculo connexum (imo uix contactum) tribuere poterit.Sextus brachium mouentium. Sextus brachium mouentium musculus admodum est carnosus, ac concauam internamque scapulæ sedem opplet, ex basi totius scapulæ carneam originem deducens, et in trianguli uerticem, ad scapulæ formam tantisper arctatus, dum in interiorem articuli regionem pertingat, cui amplo tendine, quasi in semicirculum implantatur. Huius musculi superius latus illi admodum continuum existit, quem postremo recensui, adeo sane, ut nisi diligenter animum adhibueris, uterque unus esse tibi appareat : illumque musculum ad elatiorem scapulæ costam, inflexionem in anteriora fecisse, atque ita etiam portionem gibbæ sedis scapulæ occupare asseres.Septimus. Septimus uero brachium mouentium musculus ille est, quem Galenus in Decimotertio de Partium usu (nam in Quinto de Administrandis sectionibus omnes a scapula in humerum porrecti musculi mire confunduntur) brachium retrorsum, ad dorsum agi credidit, illum enim, qui uere id munus præstat, quemque inter huius Capitis musculos tertio loco recensui, Galenus circumuertentis ad exteriora uice descripsit. Cæterum hic septimus musculus, cuius ope brachium ad exteriora circumagi scio, uniuersum scapulæ gibbum, quod sub ipsius spina habetur, implet. Exoritur enim carnosus ex scapulæ basi, deinde arctior ad scapulæ formam redditus, tandem articuli ligamento, tendine amplo at breui, tanquam in semicirculum extrinsecus inseritur ita, ut trium musculorum brachium circumagentium tendines, in orbem quasi uniuersum articuli ligamentum amplexentur, et qua ratione singuli suis fungantur munijs, facile demonstrent. Ligamenta uero scapularum ceruici, caput humeri colligantia, ubi brachium mouentium musculorum sectionem absoluero, peculiari Capite pertractabo.

MVSCVLORVM BRACHIVM MOVENTIVM administratio. Caput XXIIII.

SI hactenus ad brachium mouentes usque musculos, cæteros, et præcipue latum illium, qui buccarum motibus præest, dissecueris, cutis quoque ex parte superiori scapulæ, et pectore ablata erit, ac proinde cutis ab abdomine et uniuerso thorace, usque ad femora, et ossis sacri mucronem nunc duntaxat adimetur : et hanc quidem aut lanij more integram excoriabis, unica tantum linea a pectore ad pubis usque os ducta, aut per uaria frusta, prout commodior apparebit ratio, eam dissecabis.Qui corpus in horum musculorum administratione erectum seruare possit. Ego autem interdum, quando hominis sectionem mihi administrare soleo, sub inferiori maxilla per utrunque os iugale, robustum funem traieci ad capitis uerticem, laquei modo uinctum, idque aut ad frontem, aut ad occipitium magis, prout aut erecto, aut depresso capite cadauer suspendere animus fuit. Longiorem enim laquei finem, trochleæ cuidam cameræ trabi affixæ transposui, illoque corpus tanquam suspensum, modo altius, modo demissius detrahi, atque in omnem partem, prout negotio competebat, circumuolui curabam, et quum rursus lubebat, in mensam inclinari sinebam, facile enim sub trochleæ regione mensa accommodatur. Atque hoc modo in omnibus musculorum tabulis delineandis, cadauer suspensum fuit, quemadmodum Septima tabula utcunque ostendit, quamuis dum illa delinearetur, funis ad occipitium reflexus erat propter musculos, qui in collo illic sunt conspicui. Et si fortassis maxilla inferior, ex dissectionis serie ablata sit, aut etiam iugalia ossa fuerint effracta, nihilominus sinus temporalibus musculis exculpti, laqueum satis ualide amplectentur. Cauendum enim est, ne ceruici laqueus circumponatur, nisi iam aliquot occipitij ossi connexi musculi fuerint resecti. Atque eiusmodi corporis suspensio ideo maxime conducit, quod moleste admodum corpus humanum in mensam procumbens, modo in pectus, modo in dorsum conuolui possit. Et licet fortassis opportune cadauer uertatur, tamen musculi tunc adeo producuntur, aut ex innixu latescunt, comprimunturque, ut dissecti propriam formam et speciem uix retineant.Musculi, quem carnosa membrana in simiarum et canuum axillis constituit, examen. Quocunque modo igitur uisum fuerit, aut ea, qua dixi, ratione suspenso, aut in mensa reposito cadauere, cutem una cum adipe absque ulla membranæ carnosioris læsione, ab uniuerso thorace abdomineque auferes. Quod profecto, nisi laboris sis studiosus, discendique cupidus, moleste ac difficulter perfeceris, cum tot sectionibus cutis prorsus aliter liberanda ueniat, quam si carnosam membranam una cum cute adimeres. Ablata cute unam rursus lineam, a media pectoris regione, ad pubis usque os, in membrana carnosa duces, et deinde aliam a pubis osse transuersim, secundum coxendicis articulum, ad sacri ossis usque spinam, et tertiam a summo humero, adusque mediam brachij regionem, secundum ipsius longitudinem. His ductis sectionibus,