Liber II
269

membranam carnosam hamulo aut unguibus apprehendes, et ab uniuerso thorace et abdomine, ad spinam progrediens, eam auferes, ipsam interim glandulis, quæ in axillis habentur, adhuc connexam sinens. Auulsa itaque ad axillæ usque cauitatem membrana, hæc ad lucem extendenda est, ac diligenter aduertendum, num ea sub axillis in carnosum degeneret musculum, a lumbis, et spurijs costis incipientem. Si forte (quod non futurum scio) hanc carnosis fibris auctam inspexeris, ea qua poteris diligentia, illam ab axillis separa animum adhibens, num humero tendine aliquo inseratur, aut his partibus (ut in reliquo thorace solet) fibrosis tantum nexibus adhæreat. Atque sedulo cauebis, ne eo ruditatis uenias, ut adeps, qui in thoracis lateribus, totoque dorso occurrit, carnis loco tibi imponat. Vidi enim quosdam, tam rudes, ac in similaribus partibus dignoscendis adeo negligenter uersatos, ut primo intuitu, adipem dorsi, carnem esse arbitrarentur, quod multo magis illum hic, quam alibi propter incubitum rubere cernerent. Quando enim cadauer una atque altera die dorso incubuit, tota incubitus sedes, quasi inflammatione obsessa rubet, atque ideo et eius sedis adeps Hac itaque administratione, num membrana hæc musculus efficiatur, et an cutis mouendæ, an brachij gratia talis facta sit, prompte examinabis. Mihi autem hæc membrana in hominibus neque musculosa effici, neque humero tendine inseri, imo ne ipsum quidem contingere uisa est.Primi brachium mouentium musculi administratio. Cæterum ubi uniuersam membranam, a corporis trunco, et media brachij regione liberaueris, brachium pectori adducentem musculum aggredieris, ante omnia perpendens, num alicubi promineat ille gracilis musculus, quo caudatæ simiæ donantur, quique a mamillarum regionibus, sursum oblique fertur. Verum quum iste in hominibus non sit, iam musculi brachium pectori adducentis caput, a clauicula, et tota ossis pectoris regione, ipsique insertis cartilaginibus, nouacula aut cultello abrades, ac hamulis aut summis digitis appræhensum, ad humerum usque a subiectis corporibus, aut digitis aut buxeo cultello separabis. Dum uero musculi huius caput nouacula liberas, accurate studendum est, ne quid aliud una cum illo auferas. In canibus enim ac simijs, uerarum costarum cartilaginibus musculus  obtenditur, quem fere recti abdominis musculi partem esse dicemus, et qui a Galeno respirationis gratia creatus dicitur,Lib. 6 de Administrandis consectionibus. ac uice proprij thoracis musculi, a recto distincti habetur, quemadmodum in musculorum thoracem mouentium enarratione dicturi sumus latius. Nunc enim in hoc admoneo, ut etiam si ego in homine minus hunc reperiam, studiosi tamen illum obseruare conentur, atque commilitones inter dissecandum sese admoneant, eiusmodi musculum ex Galeni sententia hic latere, ac proinde non oscitanter musculum brachium pectori adducentem oportere suo principio liberari, aut obiter liberatum abijci. Neque huic solum animus accommodandus est, uerum et illi, qui in simijs sub musculo brachium ad pectus mouente occultatus, ad articuli ligamentum exporrigi aliter, atque in hominibus dicebatur. Atque ita non mirandum est, me quum hominis fabricam ostendo, etiam perpetuo aut simiam, aut canem publicæ sectioni adhibere.Admi[nistratio] secundi scapulam mouentium ut reliquos brachij scite aggrediaris. Cæterum magnum hunc pectori brachium adigentem, in præsentia humero adhuc appensum relinquens, ad reliquos brachij accedes, quos commode administrare nequis, nisi prius ablato musculo, qui ab occipitij osse procedens, per totam ceruicem extenditur, et toti scapulæ spinæ, summoque humero, una et huic proximæ clauiculæ sedi inseritur, tum hinc per scapulæ gibba, et basim deorsum protensus, donec mucrone suo octauæ thoracis uertebræ spinæ committatur. Est enim musculus iste ab occipitio, ad octauam usque thoracis uertebram, spinarum apicibus quodammodo connexus, ab ipsisque principium sumit. At de hoc musculo una et cæteris scapulam mouentibus, postea agemus : nunc autem obiter eius mentio incidit, quod posteriores brachium mouentes conspici apte nequeant, nisi ille a spina et occipitio, ad ipsius usque insertionem, sectione liberatus fuerit. Administratur uero nouacula aut cultello, secundum spinæ dorsi longitudinem facta sectione, quæ musculum illum duntaxat ad subiecta usque uulneret, deinde altera secundum occipitium est ducenda, quæ ibidem etiam musculi principium, ab occipitij osse liberet. At si fortassis subiectum aliquem musculum illis sectionibus uitiare metuis, buxeum cultellum exterioribus musculi lateribus subdes, illi scilicet lateri, quod ab occipitio ad clauiculam fertur, et deinde illi, quod a summo humero seu clauicula, ad octauæ thoracis uertebræ spinam descendit. Cultello enim lateribus indito, et sursum deorsumque acto, a subditis musculis illum scapulæ musculum abscedere coges, atque ipsius neruei principij crassitiem facile tunc coniecturabis, musculumque a substratis corporibus iam liberatum, paruo negocio ad ipsius insertionem perduces. Verum rursus sub hoc, ut in peculiari huius musculi enarratione sumus dicturi, obseruandum est, ne una cum illo musculus ab occipitio in scapulam procedens auferatur, quem Galenus una cum illo, quem nunc dissecasti, scapulam quoque sursum trahere prodidit. Neque hoc eo dico, quasi homines illum cum simijs communem