Liber II
271

superiorem ipsius costam uisitur, a scapula derades duabus lineis, una per spinæ scapulæ superius latus, altera secundum elatiorem eiusdem costam, ductis, et deinde, qui humeri articuli ligamento musculus committatur, examinato.Sexti. Brachium circumagentium musculus, qui internam scapulæ sedem sibi uendicat, nisi prius scapulam sectionis serie a clauiculis solueris, non commode se spectandum offert, et integris adhuc scapulam mouentibus musculis, importune scapulam a clauicula separaueris, aut etiam una cum clauicula a thorace eam abstuleris. Quandocunque igitur scapulam a clauicula, sectionis serie liberatam uideris, aut scapula in totum a thorace ablata fuerit, eius musculi, quem ordine brachij motorum sextum retuli, administratio facillima erit, quandoquidem ocyus tum uniuersus ex scapulæ eraditur cauitate, quod ubi præstiteris, huius simul et aliorum officium absque negocio examinabis. Quanquam interdum etiam quinti nobis enumerati musculi sectionem, donec scapulam a clauicula solueris, reseruandam censeo, quum is in scapulæ cauo thoraci proximo prorsus recondatur.

DE LIGAMENTIS HVMERI ad scapulam articuli. Caput XXV.

PRIMO Libro rotundum magnumque humeri caput, et non admodum latum, neque insigniter profundum scapulæ acetabulum (propter uarios, quos brachio obimus, motus) merito extructa esse retuli. Ne autem laxus adeo articulus male custodiretur, et quouis fere motu sua sede humerus excideret, processus quosdam scapulæ, et uaria deinde ligamenta inuicem ossa colligantia, Naturam produxisse subiunxi. Cæterum quum iam articulum munientes processus, ac plerosque hunc stringentes musculos absolui, tempus sane exigit, ut articuli etiam ligamenta nunc percurram. Superiori itaque Libro scripsimus, qui superior humeri pars, quodammodo in duo inæqualia capita distingueretur, in interius scilicet, quod amplum, et semiglobi instar rotundum est, et propter illi obnatam cartilaginem læue, articulationique idoneum, exterius autem asperum inæqualeque uisitur, leui quodam patuloque sinu, ab interno orbiculatim distinctum. Et rursus propter alium sinum, in anteriori parte exterioris capitis exculptum, ac exterius caput musculi cubitum flectentium anterioris transmittentem, exterius hoc humeri caput ueluti geminum conspicitur, utrinque ad sinus illius latera magis, quam in reliqua parte extuberans. Atque hæc omnia, præsentis articuli ligamentorum occasione potissimum sunt fabricata, interius quidem caput, articulationis gratia, exterius uero, ut ligamentorum insertionem susciperet, aut ex se eadem porrigeret.Ligamenta humerum scapulæ connectentia. Sunt autem tria robusta, quæ humerum in scapulæ acetabulum connectunt ligamenta, præter commune, omnes articulos instar membranæ, nunc tenuioris nunc crassioris ambiens uinculum.Cæteris articulis commune Quod itaque amplum et membranosum est, omnibusque articulis commune, orbiculatim ex supercilijs ceruicis scapulæ principium assumit, ac totum articulum ambiens, in radicem interni capitis humeri primum inseritur, et deinde totius exterioris capitis amplitudini, ac utriusque ceruici implantatur.Tria propria. Aliorum uero trium duo quidem ad amussim instar neruorum teretia uisuntur, tertium uero nonnihil amplum.Primum. Enascitur autem primum ex apice interioris processus scapulæ, et hinc procedens, internis anterioribusque partibus exterioris humeri capitis circuntenditur, ualidissime huius capitis sedis impressioni adnatum.Secundum. Alterum uero, quod crassius maiusque esto est, ex ceruicis scapulæ superiori parte, ubi summo humero submittitur, ortum ducit, et interius humeri caput superans, inseritur toti illi exterioris capitis regioni, quæ ad externum latus eius sinus extuberat, qui exterius caput musculi cubitum flectentium anterioris uiam præbet. Huius ligamenti anterius latus, posteriori primi ligamenti connascitur lateri, ac simul ambo uelut transuersum ligamentum efformant, caput eius musculi in suum sinum seruans.Tertium. Reliquum uero tertium, ex eadem cum secundo regione principium nanciscitur, ac oblique hinc porrectum, inseritur in totam posteriorem exterioris capitis humeri sedem adeo, ut præsens ligamentum posteriorem articuli ambiat regionem, ut enim amplum obtinet principium, ita quoque ampliorem molitur in humerum insertionem.Ligamen ab interiori scapulæ processu in superiorem pertinens. Cæterum præter hæc tria, quæ præcipue humerum, ne deorsum extrorsumque ab acetabulo scapulæ labatur, continent, aliud est adhuc ligamentum, humerum sursum et anteriora, ad mediam nimirum inter summum humerum et interiorem scapulæ processum sedem luxari prohibens, hoc enim similiter ualidum, ab interiori quoque processu scapulæ, sursum oblique ad summum humerum porrigitur, articulum humeri cum scapula nusquam