Liber II
272

contingens. Atque huic eidem muneri subseruit, nerueum illud caput anterioris cubitum flectentium musculi, quod ab eminentissima scapulæ acetabuli sede enatum, inter articuli ligamenta humeri caput transscendere, atque suo sinui incumbens deorsum ferri audies.Ligamentorum administratio. Horum ligamentorum administratio, non nisi scapulam quoque mouentibus musculis, et cubitum flectentibus dissectis, aggredienda est, quæ tunc cultellis paruulis, sed acutioribus celebrabitur, atque omnium primum id secandum ueniet, quod ex interiori scapulæ processu exoritur : deinde alia duo peculiaria, ab ipsorum radice a scapula liberans, usque ad humerum singula deduces. Neque hic interim oscitanter animus adhibendus erit, ne quum secundum ligamentum aggredieris, una quoque caput exterius cubitum flectentium musculorum anterioris præscindatur, nisi fortassis antea ademptum una cum toto musculo esset. Porro ligamentum ab interiori processu scapulæ, in summum humerum pertinens, musculo brachium attollente ablato, euadit citra sectionem conspicuum. Illud uero, quod scapulæ acetabuli cauitatem aliquando auget, diuiso prorsus articulo, in conspectum uenit.

DE MVSCVLIS SCAPVLAM mouentibus. Caput XXVI.

Primus scapulam mouentium.  SCAPVLA ijsdem cum brachio agitur motibus, si illum duntaxat exceperis, quo brachium circumuerti diximus. Scapulam itaque pectori admouet triangularis musculus, illi substratus musculo, cuius beneficio brachium pectori adducimus. Est nanque hic primus scapulæ musculus, quem in uigesimotertio Capite ex secunda, tertia, quarta, quinta, et interdum sexta, superioribus thoracis costis, paulo antequam in cartilagines illæ cessent, principium assumere docui. Adeo ut hic neque ipsius substantia, quæ tota, nisi iuxta tendinem, carnea est, neque insertio, quam in interius latus anchoram imitantis processus molitur, neque fibrarum ductus, qui ex amplo principio in obtusum uerticem, nusquam intersectæ feruntur, diffusius recensenda ueniant, quum abunde sit, ipsius functionem hic addidisse. Si itaque huius musculi altiores fibræ contrahantur, elatius scapulam pectori admouent, inferioribus uero in se contractis, uersus pectus demissius scapula adigitur. At totius musculi fibris una laborantibus, scapula in neutram partem declinans, pectori adducitur. Quanquam interim scapula pectoris ossis summo, aut mucronatæ cartilagini non æque, atque brachium adducitur, quod insignibus in motu differentijs, nunc pectoris elatiotiori[19] sedi, nunc demissiori admouetur, quemadmodum ipsius quoque musculus, elatius et demissius ipso scapulæ musculo initium ducit. Cæterum etsi Galenus scapulæ nullum tribuit musculum, qui proprio motu ad pectus, antrorsum'ue scapulam ageret, et nos tamen hunc, quem iam narrauimus, illi priuatim asscribimus, non prætereas, quæso, quin sedulo mentem quoque accommodes musculo, quem cæterorum Anatomicorum more, a scapulæ basi enatum, octo superioribus costis inseri dicemus, quum thoracem mouentium musculorum sermo instituetur. Si enim huius naturam diligenter spectaueris, et potissimum in quadrupedibus, fortassis illum quoque scapulæ motorem recensebis, quemadmodum audies, quum sexto post hoc Capite, illum thoracem mouentium secundum enumerabo. Porro sursum ad caput ualidi musculi scapulam attollunt, si quidem et ipsa grandi mole constet, plurimamque ipsi carnem adnatam sustineat.Secundus scapulam mouentium. Primus est, quem ante musculos brachium mouentes dissecandum esse, tunc dicebam, quum illorum musculorum administrationem secundo ante hoc Capite exequerer. Musculus iste raram, præter cæteros corporis musculos, figuram sortitur, ut etiam fibras et mouendi rationem, ab alijs musculis quodammodo differentes adeptus est : oritur enim ab occipitij osse transuersa linea, quæ ab eius ossis medio, uersus auris radicem porrigitur. Huius lineæ externum latus, ab auris pinnula tantum remouetur, quanta ipsius ab occipitio exortus est longitudo. Si enim occipitij sedem, quæ ab ipsius medio ad aurem ducitur, in duas æquales regiones diuiseris, earum unam, quæ occipitij medio uicinior est, præsentis musculi principium occupare intueberis. In occipitij medio dexter musculus sinistrum contingit, ac ambo inuicem iuncti, unaque ueluti ex spinarum uertebrarum apicibus principium ducentes, per ceruicis thoracisque spinam, usque ad octauam thoracis uertebram protenduntur. Dexter (idem de sinistro intelliges) qua ex spinarum apicibus enascitur, membranosus tanta fere amplitudine apparet, quanta uertebrarum in suo latere est latitudo, reliqua uero regione carneus (si unicum duntaxat locum exceperis) conspicitur. Quis autem membraneus ille locus sit, sermonis progressus

×Coquille pour elatiori.