Liber II
175 [273]

enarrabit. Sunt itaque hæ duæ præsentis musculi lineæ.

[Illustrations]

QVAMVIS musculi huius, de quo in præsentia agimus, effigies ex secunda musculorum tabula, ad literas K et L, tum longe adhuc manifestius ex nona tabula ad Γ et Δ, alijs'que his circumductis characteribus peti possit, nihilominus rudibus lineis in superiori figura hic illius circumscriptionem expressi. Inferiori uero effigie trapezion, quam obscure Galenus in Quarto de Administrandis sectionibus libro proponit, delineaui. Pertinet itaque ab A ad B transuersa linea, secindum occipitium protensa. Ab A uero ad C linea recta ab occipitio, ad octauæ usque thoracis uertebræ spinam ducta. A B uero ad D, linea oblique ab occipitio ad clauiculam pertinens. A D ad C linea quoque oblique a clavicula, ad spinam octauæ thoracis uertebræ procedens. Postremo a D ad E, insertio musculi in spinam scapulæ, et summum humerum, et latiorem clauiculæ partem facta notatur. In humiliori porro figura F notat trianguli rectangulum et basim etiam, G uero lineam toto ductu æque distantem a basi. Vniuersum autem spacium, quod ab F ad G habetur, τραπέζιον, seu mensalem figuram notat, a qua secluditur acutissimus præsentis trianguli angulus.

Vna transuersim secundum occipitium porrecta, quæ etsi tenuis sit, carnea tamen uisitur : altera recta per spinam deorsum ab occipitij medio, ad octauam usque thoracis uertebram descendit. Præter has autem, aliæ duæ obliquæ sunt, una ex termino transuersæ lineæ, quo aurem spectat, oblique deorsum uersus anteriora, seu in dextro musculo dextrorsum protenditur, quousque latiorem clauiculæ partem contingat, summo humero coarticulatam. Alia linea quæ similiter obliqua est, a lineæ postremo commemoratæ fine, quo ipsa clauiculam tangit, deorsum uersus posteriora oblique tantisper descendit, dum una cum termino rectæ lineæ, secundum spinam exporrectæ, acutum angulum constituat, e regione octauæ thoracis uertebræ consistentem.Quatuor his lineis musculus circumscribitur, uerum præter has, musculus aliam transuersam, in ipsius medio quodammodo nanciscitur, eam nimirum, qua toti scapulæ spinæ, et summo humero, et clauiculæ latiori parti insertatatur[20]. Hac parte qua suam molitur insertionem (quæ uelut ipsius tendo est) neruosus simul et carnosus uisitur, ea uero sede, qua scapulæ ceruicem spectat, et quarta ipsius linea a clauicula, deorsum ad octauam thoracis uertebram prorepit, semicirculum quodammodo membraneum commonstrat, quasi hic (ne forte scapulæ gibbum occupantes musculos arctius premat), crassior carneusque esse nequiret. Reliqua autem sede, uti iam admonuimus (nisi qua dorsi spinæ committitur) omnino carnosus existit, sed tamen undique tenuis est, ea sui sede excepta, qua toti superiori summi humeri sedi, et latiori clauiculæ parti ualidissime implantatur. Porro fibras, non uno omnes modo porrectas habet, nam quæ ab occipitio, ceruicisque uertebrarum spinis deorsum protenduntur, oblique ut et exterior eius musculi partis linea, ad anteriora deorsum tantisper prorepunt, donec scapulæ spinæ, et summo humero, et latiori clauiculæ sedi inserantur. Præsentes fibræ eo semper obliquiores magis'ue transuersæ redduntur, quo a ceruicis uertebrarum spinis, thoraci propinquioribus principium ducunt adeo, ut illæ, quas ceruicis radix exporrigit, iam paulo minus toto transuersæ sint. Quæ uero a thoracis uertebrarum spinis uere enascuntur, sursum uersus anteriora tensæ, tanto quoque rectiores, minusque transuersæ uisuntur, quo octauæ thoracis uertebræ sunt uiciniores. Eiusmodi fibrarum series commonstrat, huius musculi beneficio non modo uniuersam scapulam sursum attrahi, sedetiam deorsum uelli, rectaque ad dorsum agi. Si nanque superior musculi pars, inter secandum uersus suam originem trahatur, totam scapulam sursum attolli conspicis. At si humilior musculi pars, quæ inter scapulæ spinam, et octauam thoracis uertebram consistit, ad suum exortum tensa fuerit, scapula deorsum uellitur. Deinde uniuerso musculo inter dissecandum attracto, et præcipue qua ex inferioribus ceruicis, et superioribus thoracis uertebrarum spinis enascitur, scapulæ molem recta retrorsum duci cernimus. Atque hinc fit, ut præsens musculus motibus omnino pugnantibus præficiatur, ac, uti prius relatum est, fibras contraria serie ductas quoque exigat, quanuis interim nulla prorsus sui sede hunc disiunctum inconiunctum'ue esse, quis uere dixerit. Proinde unitatis ratione, præsens musculus unius loco mihi habebitur, quo minus autem functionis gratia is duorum, aut plurium uice a quopiam recenseri queat, per me non obstiterit. At Galenum miror, qui hunc musculum disiungens, ad medium fere Libri quarti de Administrandis sectionibus, superioris musculi partis prolixius, quam de aliquo totius corporis, contra Lycum nimis profecto inuidiose disceptans meminit. Ad calcem uero eius Libri, inferiorem musculi partem uix obiter nominauit, tunc scilicet, quum scapulam duobus proprijs musculis, ad dorsum agi insinuaret, quorum inferior est huius nostri musculi humilior pars, a thoracis uertebrarum spinis præcipue originem assumens, quam etiam alibi Demissiorem scapulæ musculum appellauit. Vtcunque sit, parua hic nobis cum Galeno futura est dissensio, si ambos a se enarratos musculos, unum continuum corpus esse annuerit. Nam etsi fortassis musculi huius insertio, quæ instar latæ ac oblique admodum procedentis lineæ perficitur (quantumuis etiam et in insertione

×Coquille pour insertatur.