Liber II
274

musculus continuus sit) illum in duos distinguere appareret, nulla tamen prorsus discriminis nota (nisi forte diuersus fibrarum ductus) inter spinam dorsi, et scapulæ basim habebitur.Vbi tamen distinctionem lineamque confingere debes, si modo superiorem Galeni musculum trapeziæ figuræ quouis pacto assimilaturus sis. Ea siquidem linea, quæ a ceruicis radice, secundum scapulæ spinam, et summum humerum, et latiorem clauiculæ sedem duceretur, comparanda uenit basi trianguli rectanguli, in cuius summo linea æque distans a basi ducta sit. Quemadmodum ea musculi linea, quæ secundum spinæ ceruicis longitudinem fertur, illi trianguli lineæ assimilatur, quæ perpendiculariter trianguli illius basi incidit. Quæ autem ad occipitium transuersim ducitur, illi lineæ correspondet, quæ in trianguli uertice æque cum basi distat. At quæ ab occipitio ad clauiculam procedit, obliquo trianguli lateri confertur.Musculus scapulam attollens, quo simia abundat. Cæterum nunc magis a Galeni dogmatibus mihi reclinandum est, idque præcipue propter simiarum ad homines differentiam. Primum enim, si Galeno credideris, te ipsum inscitiæ oscitantiæque inter secandum insimulabis, quum deinceps alios musculos scapulam attollentes in homine sedulo indagare conaberis. Ex Galeni enim placito, sub eminentiori nobis dicti iam musculi parte alium inquires, qui illo longe gracilior minorque, sed tamen carnosus totus esse deberet, et qui ex occipitij osse sub nuper dicto principio enatus, deorsum modice uersus anteriora, oblique descenderet, et altiori basis scapulæ angulo exporrectus, in latum tendinem desineret, ad medium usque basis scapulæ interius insertum, e regione radicis spinæ scapulæ. Huic id munus concreditum esset, ut scapulæ basim sursum, seu ad occiput attraheret, uerum hunc frustra mecum in homine (quod ipse illo destituatur) indagabis, quum interim promptissime is in caudatis simijs occurrat, eam prorsus naturam, quam Galenus ipsi tribuit, quamque ego iam descripsi, seruans. Quod non eo in medium adfero, quasi illum musculum in hominibus inuestigari nollem, sed ne librorum lectioni plus satis fidei tribuens, me illum præterijsse arbitreris, aut si sectionem aggrediaris, intelligas, quo nam pacto hominis musculos sis reperturus, quanque præter meritum Galenus ueteres dissectionum Professores subinde suis delusus simijs insimulet.Tertius musculus simiæ scapulam attollentium. Denuo in caudatis simijs alium obseruamus musculum, a Galeno quoque enumeratum, qui carnoso principio, ex primæ ceruicis uertebræ transuerso processu, dein et ex tertiæ et quartæ uertebræ transuersis processibus enascitur, non quidem ex interna ipsorum sede, sed ab externa magis. Hic musculus, postquam primum ex reliquis musculis, qui ceruicis uertebris adnascuntur, emersit, teres, sed tamen latior, quam profundior apparens, deorsum in posteriora, uersus scapulæ basis superiorem angulum perfertur, ipsius internæ sedi carnosus latiorque redditus insertatur.Quartus, quem simiæ sibi priuatim secus quam homines uendicant. Rursus simiæ alio quoque musculo donantur, quem inter Galeni musculos scapulas attollentes, si Quartum de Administrandis sectionibus ad amussim discusseris, quarto loco enumerari reperies. Atque hic mihi ab interna transuersi primæ ceruicis uertebræ processus sede, deinceps et tertiæ quoque et quartæ ceruicis uertebrarum transuersis processibus, carneo principio enasci uisus est, quod prædicto musculo latius redditum, deorsum quoque, sed minus in posteriora tantisper ducitur, dum carnea lataque insertione, in scapulæ spinam inseratur, in ea spinæ sede, qua hæc summum humerum producit, quæ quodammodo e regione ceruicis scapulæ consistit.Tertius hominis scapulam mouentium. Cæterum ut homines prorsus secundo Galeni musculo, qui ab occipite in simijs exoriri dictus est, destituuntur, ita etiam et quarto. Verum tertium musculum homo communem nanciscitur, sed nonnihil quam simiæ ualidiorem. Exoritur enim homini musculus ualidus a transuerso primæ ceruicis uertebræ processu, deinde et transuerso processu tertiæ uertebræ, quartæ et quintæ, quasi disiunctis constaret principijs, uno nimirum, quod primæ ceruicis uertebræ debetur, altero autem, quod tribus secundæ uertebræ proxime subiectis asscribitur. Quanquam etiam interdum a transuerso secundæ quoque uertebræ processu musculus hic, sed parua origine enasci uisus sit. Porro principia hæc, simulatque ex reliquis ceruicis uertebras amplexantibus musculis emergunt, una coëunt, et ualidum efformant musculum nonnihil latiorem, quam profundiorem, qui lata, sed carnea insertione, in internam superioris anguli scapulæ basis sedem inseritur, scapulamque sursum uersus anteriora, ceruicisque latera trahit.Musculus inter scapulam attollentes a Galeno perperam descriptum. Non inopportune itaque hic musculus nobis scapuli attollentium alter dicetur, aut saltem omnium scapulæ motorum tertius in hac nostra serie locabitur. Galenus suis omnibus scapulam attollentibus musculis, addidit oblongum gracilemque musculum, quem ex ossis hyoidis lateribus procedentem scapulæ, propter ipsius ceruicem, interiori ex parte inseri scriptum reliquit, et eius musculi beneficio in anteriora colli, scapulam attolli opinatus est. Ego autem in Capite de hyoidis ossis musculis, eius ossis gratia, non autem scapulæ, hunc musculum efformatum asserui, ac proinde cuiusnam motus autor is censeri debeat, diligenti sectione uenit indagandum. In hoc enim simijs nulla cum hominibus est differentia, nisi quod