Liber II
275

simijs toto progressu carneus uideatur, hominibus autem in medio ductu gracilescit, tendinis speciem commonstrans, et duobus quasi musculorum uentribus donatus. Quod sane Galenus, si hominem unquam secuisset, non minus animaduertisset, quam musculos inferiorem maxillam deorsum ducentes duobus donari uentribus.Quartus hominis scapulam mouentium. Vnus adhuc musculorum scapulam mouentium reliquus est, qui hanc retrorsum ad dorsi spinam, uersus superiora nonnihil agit. Hic autem amplus et tenuis, sed omni ex parte carneus uisitur, qui a quintæ, sextæ, et septimæ ceruicis uertebrarum, deinde trium primarum thoracis uertebrarum spinis principium ducens, toti propemodum scapulæ basi carneus, ac æque ut in exortu latus inseritur, fibras obtinens non prorsus transuersas, at nonnihil oblique a dorso, deorsum ad scapulæ basim ductas. Quibus uero musculis hic quadrilateris musculus, et alij omnes tegantur, quibus ue illi obducantur, sectionis semper series, et musculorum tabulæ leui negocio commonstrant.Musculum quo brachium detrahitur, scapulam non mouere. Quod profecto non oscitanter in illo musculo obseruandum præcepimus, qui brachij ad dorsum uersus inferiora motus autor est, quem Galenus in Libro decimotertio de Vsu partium scapulam quoque deorsum ducere parum recte prodidit, ego autem huius quoque modo memini, ne quis in musculorum scapulam mouentium numero, Galeni nomine alium, quam hactenus narraui, requirat.

MVSCVLORVM SCAPVLAM MOVENTIVM administratio. Caput XXVII.

PRÆSENTIVM musculorum administrationem pari, qua reliquos omnes, methodo aggredieris.Primi administratio. Primi enim, quo scapula pectori adducitur, principium, nouacula a costis, unde prodit, liberandum est, et deinde toto musculo a thorace ad internum usque scapulæ processum separato, ipsiusque attractis principijs, cuius potissimum motus opifex habendus sit, inquires, num scilicet brachium potius, ut Galenus docebat, quam scapulam uti ego dicebam, moueat.Secundi. Secundum musculum, quem et scapulam attollere et deorsum trahere dixi, in musculorum brachium mouentium administratione iam antea es aggressus, unde etiam hic ipsius sectionem prolixius repetere penitus abs reforet.Tertij. Verum tertium, qui a ceruicis uertebris ad scapulæ basis superiorem angulum ducitur, suo principio prorsus liberandus non est, nisi aliquot ceruicis musculis antea præsectis. Ac proinde operæ pretium erit illum transuersim, ubi primum ex ceruicis musculis emergit, abscindere, atque, ipsius principio ad uertebras relicto, illum a scapula liberare, ipsius tamen functione prius perpensa.Quarti. Quartum musculum leui longaque sectione a spinarum apicibus secabis, atque ubi ipsius insertionem adamussim obseruaueris, eundem a scapula amouebis sedulo cauens, ne tertium hominis thoracem mouentium musculum simul reseces, aut saltem imprudenter suo principio liberes. Deinde si adhuc longus ille musculus, quem contra Galeni sententiam, hyoidi ossi proprium esse retuli, asseruatus sit, non oscitanter specta, num scapulæ, an illius ossis gratia creatus sit.Clauiculæ a scapula liberatio. Nunc cultello, quam licebit proxime, ligamenta a summo humero et clauiculis, quam inuicem committuntur, resecabis, summum humerum a clauiculis liberans, et peculiarem huius articuli cartilaginem obseruans, quæ illi similis est, quæ in maxillæ inferioris ad superiorem, articulo, et clauiculæ rursus cum pectoris osse nexu adinuenitur. Deinde accurate perpendes, num tertium aliquod os hic, præter clauiculam, et summum humerum, cum ipsius appendice, dictaque nunc cartilagine existat, cuius Hippocratem in Libro de Articulis, de brachij luxationibus differentem meminisse Galenus docet. Sed quid de illo osse sentiam, Primo libro sum executus : ubi itaque clauiculam a scapula diremeris, hæc in sua sede diligenter seruanda uenit. Verum uasis ex thorace in brachium proreptantibus funiculis binis interceptis, et deinde in funiculorum medio resectis, scapulam a thorace euertes, ut iam circumuertentis brachium musculi naturam inspicias, qui cauam scapulæ sedem occupat. Hoc itaque ab osse undique eraso, atque ad articuli ligamentum deducto, et eius functione perpensa, illum quoque abijcies, ut nunc scapula nulli alteri firmata parti, a thorace maximi musculi interuentu hærere uideatur, qui thoracem mouentium secundus, et a scapulæ basi enatus, octo superioribus thoracis costis manus ritu inseritur, cuiusque naturam cum reliquis respirationi seruientibus musculis, tertio ab hoc Capite exequar. In præsentia enim ad capitis musculos est accedendum.