Liber II
276
DE MVSCVLIS CAPVT MOVENTIBVS. Caput XXVIII.

Capitis motus. SVPERIORI Libro, primæ secundæque ceruicis uertebræ constructionem diffuse admodum persequentes, caput proprijs motibus, et secundarijs moueri retulimus. Vt enim eleuato brachio cubitus una attollitur, ac eques cum equo promouetur, ita quoque motamceruicem caput necessario subsequitur . Ac proinde, quot proprijs motibus ceruix agitur, totidem etiam secundarijs caput mouetur, ac ceruix quidem extenditur, seu in posteriora uersus dorsum ducitur, et in anteriora flectitur, deinde utrinque ad latera, ad humeros scilicet etiam inclinatur, utcunque aut flexa aut extensa, erecta'ue sit. Caput autem uno proprio motu, uel quiescente etiam ceruice flectitur, et extenditur, seu in posteriora anterioraque fertur, ad latera autem non, nisi ceruicis beneficio agi potest : quandoquidem  immota rigidaque ceruice, nemini ad humeros caput inclinare conceditur. Vtcunque id parum recte in Quarto de Administrandis sectionibus Libro Galeno uisum fuerit. Cæterum præter flexionem et extensionem, quas caput mea quidem sententia, repugnanteque Galeni placito, super primam ceruicis obit uertebram, alium etiam capiti motum superiori Libro largitum esse prodidimus, qui alter proprius capitis motus est, cuius ope instar rotæ quodammodo, ad axem circunducitur, siue flexum siue extensum cum ceruice, aut citra ceruicem fuerit, atque hunc ad secundam uertebram confici, contra Galeni dogmata dictum est.Qui musculi hoc Capite enarrandi. Quamobrem etiam nunc operæ pretium fuerit musculos omnes recensere, qui priuatis capitis motibus famulantur, et deinde eos, qui ceruicis ductibus præsunt.Potissimum 4 de Administrandis sectionibus. Quanquam rursus de ceruicis musculis, in dorsum mouentium musculorum enarratione pertractandum erit, quos quam examussim Galenus descripserit, ex ipsius Libris discas, uelim. Ego enim suis uestigijs, si modo clare uereque eos describere debeam, nequaquam perpetuo hæsurus sum, quamuis interim pro uiribus, ut et hinc is Anatomicorum coryphæus intelligatur, ad ipsius seriem me accingam.Primum par musculorum aut caput, aut primam vertebram mouentium Primum itaque sex musculorum coniugationes, seu paria mihi ueniunt explicanda, quæ in posteriori ceruicis sede locata, partim capitis, partim autem primæ ceruicis uertebræ motibus famulantur. Verum anteaquam ad horum enarrationem Galenus accessit, duo alia musculorum paria ex dissectionis serie præposuit, scapulæ motibus seruientia, quorum unum homines cum simijs commune nanciscuntur id scilicet, cuius alterius lateris musculus in scapulæ spinam, summum humerum, et latiusculam clauiculæ partem inseri dictus est. altero autem pari homines destituuntur, cuius in altero latere musculus ab occipitio enatus, ad altiorem basis scapulæ angulum in simijs protendi commemoratus est. Atque hinc fit, ut id, quod nunc primum appellaturus sum, Galeno tertia serie enumeretur. Primum itaque capitis musculorum par duobus, utrinque scilicet singulis constat musculis, originem ducentibus ex apice quintæ thoracis uertebræ spinæ, dein etiam ex quartæ, tertiæ, et primæ uertebrarum thoracis spinarum apicibus. Principium hoc, qua primum ex quinta thoracis prodit uertebra, acutum refert angulum, qui sursum tensus, sensim ita latescit, ut musculus ad tertiam secundamque thoracis uertebram iam porrectus, adeo amplificetur, ut externum ipsius latus e regione transuersorum processuum earundem uertebrarum consistat. Musculi hanc seruantes latitudinem, sursum feruntur a quinque inferiorum ceruicis uertebrarum spinis (sed nimis quam leuiter) exortum assumentes : quando autem ad tertiæ ceruicis uertebræ spinam conscenderunt, quum hactenus toto progressu dexter sinistro coniunctus fuerit, utrique ab inuicem sensim magis magisque tantisper abscedunt, quousque transuersa linea occipitij, ossi carnea lataque insertione implantentur. Eius enim insertionis tanta est amplitudo, quantum internum alterius musculi latus, a media occipitij sede, et externum latus ab auris radice remouentur adeo, ut insertionis amplitudo utriusque musculi tanta sit, quantum ab una aure ad alteram occipitij est interualli, quod musculorum insertione non occupatur. Cæterum illius musculorum ab inuicem recessus forma, triangularis exacte uisitur, si modo unam lineam transuersim ad occipitium, ab interno unius musculi latere, ad internum latus alterius duxeris, et deinde alias duas ab eius lineæ terminis, secundum utriusque musculi internum latus, ad tertiæ ceruicis uertebræ spinam, ueluti ad trianguli uerticem porrexeris. Rursus singuli musculi triangulari forma constant, si lineam secundum spinæ longitudinem ad occipitium usque ductam, unius lateris loco habueris, et secundi lateris uice, lineam secundum externum musculi latus exporrectam, et tertij lateris loco lineam, quæ transuersim musculi insertionem ad occipitium describit. Fibræ horum musculorum, a spinis uertebrarum sursum oblique, quasi ad transuersos superiorum uertebrarum processus, tantisper ducuntur, dum simul omnes in occipitium