Liber II
277

finiant. Præsentes enim musculi, modicam prorsus et exiguam in transuersos uertebrarum processus insertionem moliuntur.Secundum par impense uarium. Secundum musculorum par admodum sane uarium, et secus multo in homine, quam canibus et simijs obseruamus. His nanque ex transuersis tertiæ quartæ'ue thoracis uertebræ processibus, et insuper secundæ ac primæ quoque thoracis, et quinque humiliorum ceruicis uertebrarum transuersis processibus, musculi istius paris enascuntur, et ad earundem uertebrarum spinas procedentes, ipsis nonnullis insertionibus applantantur. Deinde dexter sinistro committitur, et nusquam toto progressu ab illo recedit, simulque ambo in occipitij medium ampla insertione innascuntur, quæ sua latitudine longe superant uniuersum spacium, quod inter externum musculorum latus, aurisque radicem metiri possis. Præterea præsentes musculi prorsus carnei apparent, nullibi nerueum aliquid (quod notatu dignum sit) ostendentes. Attamen obliquas quasdam impressiones exprimunt, ex transuersis inferiorum uertebrarum processibus, ad superiorum quodammodo spinas excurrentes, at illæ leuiores censendæ sunt, neque adeo penetrant, ut his aliqua ex parte musculum diuidi quis dicere queat. Quanquam indubie Galenus nonnullos dissectionum Professores, non duos huius paris musculos tantum enumerasse, uerum quosdam quatuor, quosdam uero sex ibidem recensuisse uideatur testari : at hi fortassis ex illorum fuere albo, qui aliter ac Galenus homines aggrediebant. In simijs enim et canibus (de quibus hactenus in hoc secundo pari locutus sum) unum duntaxat utrinque musculum recenserem, quandoquidem si illis attendendum foret impressionibus, totidem fere musculorum loco uterque habendus esset, quot sunt ex transuersis uertebrarum processibus exortus, et in earundem spinas insertiones. Ceterum [sic] in homine multo aliter hanc coniugationem, ac Galenus illam descripsit, aut enumerauit potius, obseruaui. Apparent enim quam plurimi utrinque musculi, serie multiplici inuicem commixti, et  occipitio implantati, non tamen eodem modo omnes principium ducunt, et insertionem moliuntur. Ilico enim atque primum musculorum par subductum est, musculus occurrit, qui acutum principium ex medio transuersorum processuum quintæ et quartæ thoracis uertebræ educit, et ilico ab exortu carneus apparens, muris et lacertæ formam adipiscitur, quum uero sursum ad ceruicis initium perreptat, carnosus esse desinit, ac ueluti in teretis tendinis naturam cessat, musculum imitatus, qui maxillam humiliorem deorsum trahit, duobusque uentribus donatur. Quandoquidem inibi, qua musculus iste secundi paris caput mouentium, ceruicis radicem superat, carnosus denuo esse incipit, quousque in occipitij ossis medium inseratur. Verum priusquam inseritur, cum ipso alius coit musculus, ex septimæ ceruicis uertebræ spina, nerueo teretique principio enatus, qui sursum ascendens, carnosus quoque euadit, dictoque musculo ante ipsius in occipitium insertionem commiscetur, una cum illo in occipitium implantatus. Atque in hac insertione dextri lateris musculi, lateris sinistri musculis contigui sunt, neque ab inuicem (ut primum par) remouentur. Alius deinceps occurrit, qui ueluti alterius lateris tertius esse possit, ac ex apice transuersi secundæ thoracis uertebræ, et primæ etiam processus, partim carneus, partim nerueus enascitur, et sursum uersus exteriora oblique exporrectus carnosus'ue, ac latior redditus, occipitio ad radicem mamillaris in capite processus, ualide inseritur. Sub his, magna moles carnea consistit, secundo in canibus pari quodammodo respondens, quæ a transuersis uertebrarum processibus, oblique sursum ad spinas exporrecta, occipitij ossi inseritur, fibras obtinens ab exterioribus sursum intro oblique repentes. Atque eiusmodi secundum musculorum coniugium, in homine non semel in publicis sectionibus ostendi : nunc autem cuiuis integrum erit, utrinque in hoc coniugio quatuor musculos collocare, primum scilicet, secundum et tertium, tres illos ante carneam molem enarratos, et quartum, ipsam carneam molem. Nisi fortassis quis denuo illam carnem in tot musculos subdiuidere proposuisset, quot in ipsa impressiones, aut exortus insertionesque uisuntur. At con sultius fore arbitror, si unicum tantum par ex omnibus his, et unum duntaxat utrinque musculum numero statuerimus, quum cætera paria duobus tantum conformentur musculis, et omnes huius secundi paris musculi eiusdem functionis gratia procreati sint.Primi ac secundi parium munus. Hoc enim (ut etiam primum par) capitis et obscure admodum, ceruicis quoque perficit extensionem, aut in posteriora ductum, quem duntaxat rectum, et in neutram partem inclinantem perfici nequaquam ambigo. Si itaque musculi utriusque lateris tendantur, nihil aliud etiam, quam caput rectissime extendent, et si alternatim laborauerint, iam alterius motus opifices reddentur : non enim extendent, sed circumuersionis capitis motui (quem supra secundam uertebram perfici docuimus) famulabuntur. Cæterum hæc accuratius intelliges, ubi uniuersum de capitis musculis sermonem audieris, et hæc nostra cum Galeni scriptis, adhibita sectione perpenderis.Tertium par. Tertium par duobus gracilibus constat musculis, neutiquam cum prædictis mole correspondentibus. Ex secundæ enim ceruicis uertebræ spinæ extremo, duo enascuntur