Liber II
278

musculi non admodum neruei, qui sursum porrecti, in occipitij medium teretes inseruntur, in ipsa insertione minus, quam in ortu inuicem contigui, ab ipso enim nonnihil oblique sursum ducuntur, sensim mutuo abscedentes. Hi si simul tendantur, caput quoque solum in posteriora agunt, at si alter tantum in se colligatur, ductus ratione, circumuersionis capitis (ut duo priora paria) opifex erit.Quartum par. Quartum par capitis etiam extensioni præfectum, sub tertio occulitur, illi quod ad substantiam, formam, ductumque attinet, simile. A posteriori enim primæ uertebræ sede, ubi aliæ in spinam desinunt, ipsaque lineæ modo prominens tuberculum processum'ue exigit, utrinque ad processus eius latera unus enascitur musculus gracilis, et omnino carneus. Ambo quarti paris musculi in exortu contigui sunt, at sursum porrecti, modiceque ab inuicem remoti, occipitio inseruntur.Quintum par. Porro quintum par, musculorum forma et substantia, duobus prædictis paribus respondens, iuxta externum latus tertij paris, ab occipitij osse principium obtinet, atque illinc deorsum oblique descendens, in apicem transuersi primæ ceruicis uertebræ processus inseritur, dexter quidem musculus in dextrum processum, sinister uero in sinistrum.Sextum par. Sextum par a spina secundæ ceruicis uertebræ enascitur, et oblique sursum procedens, in transuersum quoque primæ ceruicis uertebræ processum implantatur, pari prorsus cum quinto coniugio ratione formaque. Sunt enim utriusque paris musculi oblongi, carnei, et paulo minus toto teretes. In cane uero et simijs multo, quam in hominibus crassiores et insigniores, ut etiam horum animalium secundæ ceruicis uertebræ spina perquam ampla lataque uideatur : at in illis æque ac in hominibus tertium par cum quinto et sexto, pares æqualesque triangulos utrinque formare conspicitur. Si enim trium illorum parium dextros musculos una contuleris, in dextro latere triangulum statues, si uero sinistri lateris musculos inuicem comparaueris, etiam et hic triangulum fieri obseruabis, cuius unus angulus consistit in occipitij medio, secundus ad secundæ uertebræ spinam, tertius in sinistri lateris transuerso primæ uertebræ processu. Cæterum quinti et sexti parium munus est, primam uertebram una cum capite supra secundam circumuertere. Vtriusque enim paris dextris musculis ad suum principium contractis, prima uertebra in posteriora sinistrorsum circumuertitur, sinistris autem laborantibus, in posteriora dextrorsum motus perficitur. Atque ad hunc modum posteriores capitis musculi, qui numero duodecim erunt (nisi in plures duobus musculis secundum par diuiseris) habent, anteriores uero hac ratione.Musculi a pectoris osse et clauiculis in caput inserti, atque in huius capitis numero 13 et 14. Vtrinque a media superiori ossis pectoris regione, secundum ipsius amplitudinem, et clauiculæ parte pectoris ossi ibidem coarticulata, amplum et neruosum, membraneumque musculi prodit caput, neruosius ex pectoris osse, quam a clauicula pronatum. Caput hoc unicum, quod ad continuitatem attinet, uisitur, ac oblique uersus superiora procedens, carnosum densumque, et paulo latiorem quam profundiorem efficit musculum, qui carnoso crassoque admodum fine, mamillari in temporis osse processui innascitur, illum sua amplitudine uniuersum amplexus, sic sane, ut et unicus duntaxat utrobique in hominibus mihi repertus sit musculus, citra etiam sectionem (quod ualidus, ac proxime membraneo latoque in collo musculo subditus sit) conspicuus. Cæterum in quibusdam quadrupedibus, musculum ad superiora procurrentem, in medio ductu diuisum obseruaui, cuius una pars mamillari processui, altera ad auris radicem caluariæ inserebatur. Tres autem fines hactenus in nullo comperi animante, multoque minus principium a pectoris osse et clauicula procedens, in duas tres'ue partes manifeste dissectum. Quanuis interim hos musculos utrinque ab aliquibus Anatomicis tres, aliquando et duos enumeratos fuisse non ignorem, uerum hic numerus pro musculi finium ratione, in simijs et canibus inter dissectionis peritos uariat, licet plerique hos a capite natos, pectoris ossi et clauiculis inseri, thoracisque motibus præfici contenderunt : at apud neminem interim lego, qui mentione digna descriptione eos donauerit, tantum abest, ut uere ipsorum functionem naturamque nobis expresserit.Munus 13 et 14 musculorum. Vtriusque enim lateris musculus contrarijs prorsus munijs præficitur, quatuor primorum parium, quæ in ceruicis posteriori sede locata recensuimus : ambobus enim tensis contractisque, caput in anteriora, siue rigida siue inclinata ceruice flectitur. Si uero dexter duntaxat contrahatur, caput in anteriora sinistrorsum circumuertitur, sinistro autem solo laborante, caput in anteriora dextrorsum circumagitur. Neque quicquam æque ex amussim posteriorum capitis motibus famulantium musculorum functionem ostensurum est, atque duo hi priores, quorum officium iam admonitus promptissime capis. Quandoquidem si funiculum transuersim occipitio circumduxeris, cuius fines utrinque supra aures deorsum ad pectus porrigantur, ac postmodum utrunque finem una traxeris, caput in anteriora flectetur, si autem alternatim fines uellentur, in gyrum caput mouebitur. Sint itaque hi nostrorum capitis motibus subseruientium musculorum, decimustertius et decimusquartus.Musculi sub stomacho latitantes, et ceruicis flexioni præfecti. Verum præter hos, alij conpiciuntur[21] musculi, quos fere sub stomacho latitantes Veteres appellasse uidentur : hi nanque

×Coquille pour conspiciuntur.