Liber II
280
GCorpus secundæ uertebræ dentem producens.
HDens, acutus'ue secundæ ceruicis uertebræ processus.
ITeres ligamentum, a dente in occipitij os insertum.
KTeransuersum[22]ligamentum, dentem in sinu continens, qui dentis gratia in prima uertebra cælatur.

NVLLA non admiratione dignam capitis cum prima uertebra articulationem, et secundæ cum prima, secundæque rursus cum capite coniunctionem esse, superioris Libri decimumquintum Caput explicauit. Præsens autem sermo, ligamenta his articulis præfecta obiter perstringet, hæc nanque spectatori Naturæ industriam, quamtunuis etiam perfunctorie enarrentur, abunde commonstrant.Ligamentum primam uertebram capiti committens. Quando itaque primam ceruicis uertebram capiti copulari necessum fuit, merito uniuersum articulum ambiens ligamentum (quod et cæteris articulis commune censetur) forte robustumque Natura procreauit, rarum tamen nihil, aut peculiare, præter robur crassitiemque, id ligamentum adipiscitur.Secundam uertebram capiti. Cæterum quod secundam ceruicis uertebram capitis ossi committit, teres et ualidissimum est, et cartilaginis naturæ participat, hoc ex uertice dentis enatum, occipitis ossi inseritur, quam anteriorem foraminis regionem, quo dorsalis medulla delabitur, constituit. Id ligamentum firmissime secundam uertebram occipitis ossi colligans, una cum dente ueluti axem efformat, secundum quam caput, primæ uertebræ interuentu in gyrum agitur.Ligamentum transuersim denti obductum. Verum ne dens ille internam primæ uertebræ sedem occupans, et dorsali medullæ ibidem prælocatus, quandoque ex suo sinu in uehementioribus capitis motibus deuiet, luxetur'ue, atque tunc dorsalem medullam comprimat, aut frangat, aliud ligamentum rerum Opifex procreauit, quod ex uno latere interioris regionis primæ uertebræ prodiens, alteri lateri inseritur, posteriori dentis sedi transuersim obductum. Præsens ligamentum, quia egregie robustum neruosumque existit, cartilaginisque naturæ compos, ac demum inter dentem dorsalemque medullam locatum est, aptissime dentem in sibi priuatim exsculpta concauitate, ne uacillet, luxetur'ue, continet, dorsalique medullæ firmissimum et tutum propugnaculum efficitur, et interim quo minus prima uertebra simul cum capite super secundam circumuertatur, haud quaquam prohibet. Atque id ligamentum est, quod superiori Libro manifestissime demonstrare dicebam, caput super secundam uertebram, ad anteriora posteriora'ue neutiquam moueri posse.Primam uertebram secundæ colligans. Reliquum est aliud ligamentum, primam uertebram secundæ colligans, membraneum quidem, et eiusdem cum ambientibus cæteros articulos ligamentis naturæ et usus. Constat enim non solum primam uertebram capitis ossi debuisse articulari, sed etiam primam secundæ. Si enim una hæ uertebræ capitis ossi adnascerentur, prohiberent sane motus mutuos : ea namque quæ quiescit, uelleret, et  detineret agentem, nunc autem uicissim utraque potest suo motu agi, alia interim sua sede firmata.Ligamentorum administratio. Vt autem hæc ligamenta examussim administres, conduxerit musculos ceruicem mouentes, suo loco describendos, prius esse dissectos, ac tunc demum acuto cultello membraneum ligamentum, primam uertebram capiti colligans, opportune diuidetur, et capite ad anteriora inflexo, dorsalem medullam quoque per transuersum absecabis, ut teres ligamentum dentem capiti colligans, in conspectum ueniat. Quod ubi intuitus fueris, transuerso quoque ictu id diuides, atque ligamentum illud transuersim denti obuolutum, dentemque in sua cauitate continens, diligenter obseruabis, et mota omni ex parte prima uertebra, qui motus supra secundam et primam complentur, disces. Postremo membraneum ligamentum, primam uertebram secundæ copulans, in circuitu quoque acuto cultello aggredieris, et auulsa prima uertebra, denuo dentis sinum, et ligamentum dentem complectens, et quod ex ipsius uertice procedit, considerabis. Cætera autem ligamenta reliquas uertebras colligantia, in id Caput commode reijcientur, quod dorsum mouentium musculorum administrationem subsequetur.

DE MVSCVLIS ABDOMINIS. Caput XXXI.

VEREOR, ne et hic pariter morosior quispiam disciplinæ ordinem forte culpaturus sit, quod ante abdominis musculos, aut manus, aut thoracis, aut dorsi motores non fuerim aggressus. Nihil enim prohibet, cubitum mouentes musculos modo pertractare. Sed quum hos, uicinitatis ratione dorsum agentes musculi præcedant, et ante dorsi musculos, quod ad sectionis seriem attinet, thoracem mouentes, et ante hos thoracis musculos, eos quos abdominis uocamus, dissecari operæ pretium sit, proximum est, hos abdominis persequi. Quanquam (ut et antea admonui) integrum cuiuis fuerit, paginas aliquot

×Coquille pour Transuersum.