Liber II
282

amplitudine connati occurrunt, quanta media recti musculi existit latitudo, atque id adeo ualide secundum abdominis longitudinem perficitur, ut hic in abdominis medio, quatuor obliquorum musculorum tendines, unum producere quis arbitraretur, nisi duos utrinque haberi, accuratissima sectio, fibrarumque ductus commonstrarent. Vbi dextri sinistris connascuntur, uniunturque, nullam prorsus separationis neque coitus lineam exprimunt, sed paulo crassiotres redditi, in abdominis medio, recta linea sese inter rectos musculos ubi illi inuicem distant, imprimentes, robustissime transuersorum musculorum neruosis tenuitatibus, ipsique adeo peritonæo connascuntur. Quod etiam obliquorum ascendentium neruosis tenuitatibus usu uenit, secundum externa rectorum musculorum latera, priusquam illos conscendunt, per abdominis enim longitudinem, instar lineæ insertionem ualidam moliuntur, in neruosas transuersorum tenuitates, et etiam ad quasdam rectorum musculorum impressiones, quas paulo posterius exequar.Recti. Sub obliquorum itaque neruosis tenuitatibus, recti abdominis musculi reconduntur, singuli ex media ossis pubis regione, duplici quodammodo principio ducentes originem, uno quidem superiori interioreque, altero inferiori ac exteriori, non quod hæc principia, singulis musculis disiuncta incontinua'ue sint, sed ipsa musculi origo, diuersam substantiam ad hunc modum exprimit. Superior principij pars introrsum nonnihil uergens, exacte carnea est, ac ex lato in angustum desinens, priusquam ad mediam suminis regionem pertingat, quasi in actum angulum terminatur. Inferius uero, quod et extrorsum paulo magis prominet, neruosum est, carnis omnino expers, uerum sursum porrectum sensim dilatescit, totumque rectum musculum producere conspicitur. Recti itaque musculi, duobus eiusmodi principijs singuli ex pubis osse nati, inuicem contigui sunt, recta sursum porrecti, donec ad umbilicum peruenerint, ibidem enim nonnihil mutuo distantes, modiceque ampliores facti, ad pectus usque feruntur, cui supra mucronatam cartilaginem, ad ossis pectoris latera, illique connexas cartilagines, lati carnosique implantantur. Musculi hi non uno fibrarum ductu, secundum totam longitudinem ferri uidentur, sed singuli in abdominis regione diuersa delineamenta, seu inscriptiones (quas Græcis περιγραφὰς appellari diximus) transuersim, et incurua albaque linea, ipsis inductas exprimunt, non aliter sane, quam si rectorum singuli plurium musculorum numero essent habendi. Non enim recta ab osse pubis, ad pectus fibræ nusquam inclinantes feruntur, sed ad nunc dictas circumscriptiones impressiones'ue nonnihil implicatæ obliquantur, atque ex alijs aliæ produci quodammodo apparent. Deinde musculis rectis, non propter pubis os nerui duntaxat inseruntur, sed interiori quoque ex parte, ubi his impressionibus musculi donantur. Istarum impressionum duæ plurimum supra umbilicum consistunt, et interdum una sub umbilico in sumine, aliquando etiam tres supra umbilicum. Neque has Naturam musculis frustra largitam arbitror, uerum ut commodius recta sursum in priora nonnihil declinantes porrigerentur, et non instar duorum palorum erecti, sed secundum orbicularem abdominis regionem obliquati, peritonæum apposite premerent, eoque, quod narraturi sumus, munere opportunius fungerentur.Recti musculi pars, qua simiæ abundant. Porro quum thoracem mouentes exequemur musculos, unum in simijs et canibus enumerabimus, qui inter ipsos ordine quintus futurus est. Hunc uerarum costarum cartilaginibus, ad pectoris ossis latus exporrectum, docebimus totum membraneum, præterque ad primæ secundæque costæ interuallum, ubi carnosior redditus, in primam costam desinit. Profecto musculus hic in omnibus animalibus, in quibus sectione deprehenditur, mihi quantumuis accurate secanti, pars recti abdominis musculi esse uidetur, et rectum musculum ad primam usque thoracis costam in illis animalibus ascendere prorsus assero. Quod in canibus caudatisque simijs maxime euadit conspicuum, nec quisquam inficias ire potest, illis unum musculum a pubis osse, ad primam usque costam exporrigi. In hominibus (ut uerum fatear) eundem musculum nunquam obseruaui, atque illo homines quum breuissimo donentur pectore, facile carent, quapropter etiam in hac mea hominis fabricæ descriptione, neutiquam recti partem, aut ipsi coniunctum esse affirmo.Transuersi. Omnibus modo commemoratis musculis subsunt transuersi, utrinque unus, qui ex transuersis lumborum uertebrarum processibus, tenui membraneoque principio enascitur, deinde in progressu ex dorsum mouentibus emergens musculis, et carnosis adauctus fibris, superiori ilium ossis regioni, et spuriarum costarum finibus exacte carneus connascitur, carnosa ipsius parte uniuersa inuestiens ilia. Vbi uero uersus abdominis medium, ad exteriora rectorum musculorum latera usque prorepsit, in neruosam exilitatem finit, quæ pubis ossi, et mucronatæ cartilagini implantatur. Per reliquam inter hæc extrema longitudinem, iste membranosus tendo, neruosæ exilitati alterius transuersi musculi continuatur, ac simul ambo tunicæ instar uniuersum abdomen circumcingunt, in hoc obliquos musculos imitati. Verum horum musculorum neruosa tenuitas non æque, atque obliquorum lata est, transuersi enim nonnihil sub rectis musculis, et potissimum iuxta pectoris regionem, carnei conspiciuntur. Præsentibus musculis peritonæum subnascitur, membrana nutritioni