Liber II
284

hunc scopulum uitaueris, et in uiris quoque abstinueris a tunica uasa seminaria inuoluente, musculum uersus medium abdominis promptissime duces. Cæterum ubi ad mediam usque recti musculi amplitudinem peruentum erit, pertinacius cum ascendentis musculi tendine, obliqui descendentis tendo coire uidebitur, quem ut integrum,Candidior in abdomine linea. et non uulneratum lacerum'ue ad lineam (quæ in abdominis medio ambientibus merito, quod illi nulla subsit caro, candidior apparet) disseces, impossibile arbitror, utcunque acuta nonacula usus fueris, nam retusiori nihil prorsus promouebis.Obliqui ascendentis. Quamobrem reflexo pendenteque a media recti musculi amplitudine primo abdominis musculo, ascendentem, qui secundus est, similiter aggredieris, ducta nimirum a pubis osse, per superiorem ilium ossis regionem, et lumborum uertebras, et fines quatuor inferiorum costarum sectione, quæ ab his omnibus musculum separare possit, et ab illo etiam respirationis musculo abstineat, qui decimæ et undecimæ costæ potissimum inseritur. Post sectionem, musculi huius principia hamulo aut unguibus attolles, et a transuerso, cui insidet, in priora procedens liberabis. Quod usque ad exteriorem costam, latus'ue recti musculi eius lateris, cuius sectionem administras, mediocri negocio perfeceris, si modo in uiris uasorum seminalium tunicis (quæ ad testium musculorum sectionem seruandæ sunt) animum adhibeas, ne una etiam illæ præscindantur. Vbi uero recti musculi latus externum membranosus oblique ascendentis musculi tendo spectat, acutiori nouacula separandus est, neque id quidem oscitanter, ne totum obliqui musculi tendinem pertundas, ipsumque hic finire arbitreris.Nexus neruosæ tenuitatis oblique ascendentis musculi cum transuerso. Tantus enim huius tendinis cum transuersi musculi neruosa exilitate iuxta externum recti musculi latus, occurrit nexus, ut aliquando obliqui ascendentis tendinem diuidi putauerim, et unam ipsius partem transuerso musculo connatam, sub rectis musculis procedere, alteram uero super rectos expandi arbitratus fuerim, atque id potissimum supra umbilici regionem est conspectius. Verum si ad amussim oblique ascendentis tendinem a transuerso liberaueris, recto musculo illum supersterni comperies, a quo ad albam usque abdominis lineam accurate separandus uenit, quod in carnosis recti musculi partibus factu est promptissimum, at in nerueis illis recti musculi inscriptionibus arduum esse obseruabis. Obliquorum enim tendo pertinacius in his recto musculo, quam in reliquis sedibus, ubi carnosus est, connascitur, neque adeo prompte ab illis examussim discindit, aut potius eradit. hic modo doceberis, qui ascendentis descendentisque tendines, circa abdominis medium inuicem connascantur, ubi recti musculi mediæ amplitudini (quæ interior est) incumbunt, et ardue, nec nisi maxima industria, et acutiori nouacula, ad albam usque abdominis lineam separari queunt. Cæterum posteaquam unius lateris, cuius iam sectionem aggrederis, obliquos abdominis musculos ad albam usque lineam perduxeris, expende, qualiter obliquorum tendines, rursus transuersorum tenuitatibus in ea abdominis regione adnascantur, qua recti musculi ab inuicem magis seiunguntur.Recti administratio. Vtroque obliquo musculo in illud cadaueris latus, quod mensæ incumbit pendente, sola manu rectum musculum a transuersi neruea tenuitate separabis, dextræ manus digitis ab exteriori musculi latere iniectis, et secundum abdominis longitudinem hinc inde sub musculo ductis. Quum primum rectus musculus a transuerso abscessit, integrum est, recti musculi fibras una cum transuersis illis inscriptionibus contueri, ac tandem musculum a thorace nouacula liberatum, ab abdomine detrahere, ita tamen, ut adhuc pubis ossi hæreat, ipsiusque hic initium accurate examines. At quum hunc a pectore in cane, aut simia adimes, studendum est, ne continuum illi membraneum tendinem simul auferas, aut uulneres, qui secundum pectoris longitudinem, a recto musculo, ad primam thoracis costam porrigitur, ac re uera in eiusmodi animantibus recti pars esse conspicitur. Est autem hic tendo musculus'ue, a quo in musculi brachium pectori adducentis administratione præcepi quoque abstinendum, et num homines hunc cum simijs communem habeant indagandum.Transuersi. Transuersum pari modo, quo obliquos aggressus es, opportune administrabis, ducta similiter leui sectione a pubis osse, per ilium os, et transuersos uertebrarum lumborum processus, aut potius musculorum dorsum hic mouentium exterius latus, atque demum ad fines spuriarum costarum, quæ intacto peritonæo solum musculum penetret. Mox transuersi principia hamulo eleuabis, et nouacula, quam poteris, attentissime a peritonæo paulatim liberabis, donec ad neruosam ipsius deueneris exilitatem, quæ maiori adhibita cura, a peritonæo ita separanda est, ut neque peritonæum, neque tendo, neruosa'ue ea tenuitas lacerentur : quoid quidem non adeo arduum est, atque operosum, et præcipue iuxta abdominis elatiora non procul a pectore, nam in sumine tendo ipse  (ut etiam peritonæum) nimis quam tenuis occurrit.Altera abdominis musculorum administratio, uersus ipsorum initia. Nunc uero ubi et hunc musculum ad medium abdominis perduxeris, ac a peritonæo, ut licuit, optime liberaueris, rursus in suum locum quatuor huius lateris musculos repones. Mox cadauere in dorsum reflexo, secundam administrandi rationem aggredieris, quæ a tendinum finibus, in abdominis medio auspicatur.Obliqui descendentis. Duces itaque a pectoris osse ad pubem usque per totam abdominis longitudinem, super medium recti musculi eius lateris,