Liber II
285

cuius administrationem moliris, adeo leuem sectionem, ut nihil præter oblique descendentis musculi tendinem penetret. Atque hanc sectionem ad mediam recti musculi amplitudinem tentandam scribo, quod nollem frustra per albam lineam, quæ in abdominis medio occurrit, eam sectionem experiri, siquidem impossibile arbitror descendentis tendinem non uulneratum, et illæso quoque ascendentis tendine, seorsum liberare, quanquam et ab alba linea interdum sectionem inchoari non improbauerim, utcunque etiam laceratos tendines inuicem separares. Quapropter hac illa'ue sectione ducta, adniteris hamulo descendentis tendinem attollere, ac a subiecto ipsi musculo nouacula dissecare, quousque uniuersum musculum, uersus dorsi spinam undique liberatum deduxerisObliqui ascendentis. : post hunc, ascendentis tendinem a recto separabis, principium separationis ab alba linea exorsus. In hoc opere rursus intueberis, qui tendo ille transuersis recti musculi inscriptionibus adnascatur, ac cum neruosa transuersi musculi tenuitate, ad externum recti musculi latus coalescat. Insuper a reliqua transuersi musculi parte, oblique ascendentem auelles ipsum a pubis et coxendicis et ilium ossibus, et inferioribus thoracis costis, ad lumborum usque uertebrarum spinas absecans.Recti. Rectum similiter, ut alterius lateris dissecasti, a transuerso musculo attolles, et ipsius capite a pubis osse absecto, illum super thoracem reflectes. Modo recta sectione secundum albæ lineæ longitudinem ducta, quæ duntaxat neruosam transuersi musculiTransuersi. tenuitatem illæso peritonæo diuidat, conaberis eam a peritonæo diligenter separare, quod quidem in homine, et potissimum iuxta pubem, uasorumque seminalium transitum, facturus es difficillime, in porcis autem minimo negocio. Cæterum transuersi musculi, tendine usque ad carneam ipsius regionem a peritonæo, liberato, eum quoque tantisper auferes quousque uniuersus musculus a peritonæo dissectus pendeat. Integrum iam quoque est, et huius lateris musculos in pristinum locum reponere, et ad amussim eorum formam, situm, et fibrarum ductus examinare, ac demum refectis illis, ad testium musculos te accingere.

DE VIRILIVM TESTIVM ET MVLIEBRIS VTERI musculis. Caput XXXIII.

LICVISSET huc aliquot Quinti libri figuras reponere, ex quibus testium uterique musculorum natura utcunque peti posset, uerum ne easdem figuras diuersis in locis proponeremus, hic tantum adijciemus, in quibusnam figuris præsentes musculi conspici queant. Testis itaque musculus, nonnihil spectatur tertia tabula ad s,et uigesimasecunda figura Libri quinti ψ. Vteri autem musculosa substantia eiusdem Libri uigesimaquarta figura ad characterem O, uti fieri potuit, exprimitur.

Iam tempestiuum est, ad musculorum thoracem et dorsum et femur mouentium inspectionem, peritonæum administrare, atque cum eo quoque testium musculos aggedi.Virilis testis musculus. Pertingunt itaque ad unumquenque testem, singuli musculi graciles admodum, ex ea uasorum seminalium et testis tunica efformati, quæ a peritonæo principium ducens, uasa simul cum teste continet. Hæc enim in posteriori ipsius sede ilico, in ipso a peritonæo exortu, longis, ac inuicem sibi proximis, carneisque fibris ita adaugetur, ut fibræ illæ gracilis oblongique musculi naturam exprimant, qui illi testis tunicæ semper innatus deorsum protenditur, ac tandem iuxta infimam testis sedem, una cum illa tunica uasi ei seminario applantatur, quod a testibus iam paratum semen assumit, idque sursum in peritonæi amplitudinem deducens, in uesicæ ceruicem se profundit. Neque aliqua prorsus parte, testibus, aut seminarijs uasis tunica illa pertinaciter adnascitur, quam ubi simul cum musculosa ipsius substantia, insertionem ad eius uasis inflexum molitur, qui ad infimam testis sedem reflectitur adeo, ut musculus ipse nusquam testem contingat. Respondet itaque testis musculus illis, qui ex carnosa membrana efformantur, quandoquidem is aliud nihil prorsus est, quam carneæ fibræ uasorum seminalium, et testis inuolucro innatæ, quemadmodum carnosæ membranæ musculi, carneis quoque fibris per membranam digestis constituuntur. Porro testium musculorum beneficio, uiri arbitrario motu testis modice (ut et ipsi musculi graciles tenuesque sunt) sursum alliciunt, ne testes plus æquo laxati, ac ad anteriora pendentes, nimio oneri seminarijs uasis sint. Hunc usum musculi in coitu potissimum præstant, si enim testes uasis seminarijs oneri semper essent, atque hæc ad inferiora protracta perpetuo arctarentur, non adeo commode semen transmitterent, atque modo, quum testium a musculis iam attractorum pondere subleuata, magis patescunt. Constat itaque musculos hos (qui κρεμαστῆρες Græcis uocantur) ex eorum classe censendos esse,