Liber II
286

qui nullum sortiuntur musculum, contrarij motus autorem. Nullus enim, qui testes ad inferiora reuellat, extructus est, quandoquidem testes, quos nisi recta deorsum, nec in ullam partem inclinantes prolabi decebat, abunde a naturali ipsis indita grauitate dimittuntur, idque subinde adeo, ut ne minimum quidem sursum ægris, senibusque allici queant. Quid uero Arabibus in mentem uenerit, ignoro, qui binos in uiris cuiusque testis musculos, in mulieribus autem unicum haberi scriptum reliquerunt. Vnicum enim hactenus ad singulos porrigi testes semper in masculis obseruaui.Musculi muliebris uteri. Mulieribus porro Natura similiter musculos largitur, quos in peritonæo, ut et reliqua ipsarum generationis organa, recondidit. Ea nanque peritonæi pars, seu processus, qui utrinque a lateribus, ad uterum instar mesenterij pertingit, uenasque et arterias utero deducit, et demum cum alterius lateris pertonæi processu, exteriorem uteri tunicam procreat, carnosis quoque adaugetur fibris, ex ilium regionibus deorsum oblique, ad uteri latera perreptantibus, adeo sane, ut et mulieribus utrinque singuli sint musculi, illis specie similes, quibus uiri testes donantur. Et quamuis plerunque graciles sint, neque admodum carnei, crassi'ue, ego tamen eos aliquando in nonnullis mulieribus uteri cornua esse arbitratus sum,In Libro de Vteri sectione. Galeni uteri descriptione eleganter delusus, qui non muliebrem, ad uaccinum et caprinum describit uterum, cornua arietum cornibus longe simillima obtinentem secus multo, quam muliebris uterus. Porro his uteri musculis, obscura uteri ad superiora attractio perficitur, quam mulieres tunc facile percipiunt, quum ilia trahere colligereque conantur, atque adeo (ut sic dicam) uteri ceruicis os, totumque uterum, penitius in peritonæi amplitudinem allicere student.

DE MVSCVLIS THORACEM MOVENTIBVS. Caput XXXV.

Thoracis motum iure arbitrarium esse. THORACEM eius motus, quo respirantes indigemus, gratia, non unico conformatum osse, aut omnino osseum esse, superiori Libro declaratum est. Iam uero proximum erit, thoracis motum ex nostro arbitratu debuisse pendere, non autem naturalem esse, sermone persequi, dein si uoluntarium esse, ex usu homini fuerit, quibus is motus perficiatur musculis, subiungere. Summus itaque rerum Opifex respirationem homini animalis spiritus reficiendi, et cordis occasione largitus est, quod et ipsum quidem substantia aëris indigeat, et plurimum feruens in eo calor refrigerari expetat. Inspiratio quidem cor refrigerat,