Liber II
287

suppeditata ei frigida qualitate : exspiratio autem feruentis in eo, et quasi combusti, et fuliginosi recrementi effusione expulsioneque, cordi etiam refrigerando conducit. Atque huius potissimum causa duobus contrarijs motibus respiratio perficitur, attrahit enim in distentione et dilatatione, euacuat uero in constrictione, eisdem scilicet motibus, quibus et cor ipsum perpetuo fungitur. Quanquam respirationis cordisque motus, genere plurimum uarient. Siquidem cor naturali motu, uelimus nolimus, mouetur, respiratio autem adeo ex nostra pendet uoluntate, ut quosdam spiritus retentione sese necauisse legamus : atque id magnopere non ad bene uiuendum duntaxat, sed etiam ad ipsam uitam, homini utile censetur. Si enim idem rhythmus consonantiaque respirationis cum cordis pulsu necessario esset, neque ipsa respiratio ex nostro impetu uoluntateque penderet, multum diuque loqui nequiremus, quod non exiguam commodæ uitæ noxam præstaret. Porro si non possemus interdum citra respirationem per fumum, uel puluerem, uel quanpiam prauam et uenenosam aëris qualitatem, uel loca putrescentibus cadaueribus, cloacis, aut alijs occasionibus inquinata incedere, ea uitam ipsam quam celerrime læderent, hominemque prorsus corrumperent. Constat itaque, ex nostro impetu, aëris per asperam arteriam in pulmones inspirationem, atque rursus fuliginosorum recrementorum cordis expirationem oportuisse celebrari. Cum uero pulmo thoracis motum, quoties ille comprimitur, dilatatur'ue, uacui potissimum ui sequatur, musculos thoracem mouentes debuisse extrui certissimum est, qui thoracem dilatarent, arctarentque.Musculorum thoracem mouentium numerus. Erunt autem hi in uniuersum una cum octo abdominis musculis in homine, octuaginta nouem, utrinque scilicet quatuor et quadraginta, ac postmodum unus utrique lateri communis. Verum canes et simiæ duobus abundant utrinque, ut simul tres habeant et nonaginta, quos Galeni intelligendi occasione, in serie sua enumerare haud grauabor, enumerationem ab altero tantum latere uniuersam absoluturus, ut deinde enarrato utriusque lateris communi musculo, amborum laterum musculos una numeri gratia coniungam.Primus thoracem mouentium. Primus itaque ex inferiori interiorique clauiculæ regione, secundum ipsius longitudinem, qua primam respicit costam, exoritur, principium carnosum undique obtinens, et carnoso quoque termino primæ costæ, qua pectoris ossi committitur, antica ex parte insertus. Musculus hic breuis, sed amplus est et tenuis, ac omnino carneus, fibras sortitur impense obliquas, propemodumque transuersas, quæ a clauicula antrorsum procedentes, supremæ thoracis costæ, et nonnihil pectoris ossi, qua eius costæ cartilaginem excipit, implantatur : huius beneficio prima costa, sursum uersus exteriora retrahitur, hacque ratione ibidem thorax dilatatur.Secundus. Secundus musculus grandis est, carnoso principio, ex tota scapulæ basi interiori in parte enatus : hinc carnosus perpetuo procedens, ac costis exporrectus, admodum latescit, tenuior tantisper redditus, donec primæ, secundæ, tertiæ, quartæ, quintæ, sextæ, septimæ et octauæ, aliquando et nonæ, thoracis costis sese inserat, atque id media potissimum costarum sede, si modo costæ longitudinem a uertebris, ad os pectoris usque metiaris, qui locus est, multo anteaquam costæ in cartilaginem cessant. Reliqua autem parte, qua musculus costis exporrigitur, ipsis duntaxat incumbit, exiguisque tantum fibris (ut mutuo instrati solent musculi) illis committitur. Cæterum non recta simplicique linea ipsius, quem dixi, finis costis implantatur, sed hic tanquam in digitos discretus est, qui per costarum ossa prolixioires, quam musculi pars, quæ interuallis connascitur, in priora procedunt, contrario nimirum modo, quo oblique descendens abdominis musculus, ex inferioribus sex costis suam assumit originem. Hic enim ex interuallis costarum prolixius suos digitos educit, atque cum secundo respirationis musculo serratam compagem efficit. Secundi thoracem mouentium musculi fibræ, si quando ad suum principium, quod ex scapulæ basi pendere credimus, tendantur, uniuersas costas (præter inferiores, quibus musculus non inseritur) uersus exteriora uellunt thoracem dila tantes. Hic musculus in hominibus ita fere habet, in canibus uero et caudatis simijs secus, non enim solum ipsis in octo costas inseritur, sed etiam ualidissime transuersis septimæ et sextæ et quintæ et quartæ ceruicis uertebrarum processibus implantatur, aut (si ausim eloqui) ab illis processibus sui principij portionem mutuatur. Velim enim non oscitanter expendi, an præsens musculus a scapula, costis et uertebris illis insertus, thoraci mouendo seruiat, an uero a costis, illisque uertebris initium ducens scapulæ implantetur, ipsiusque secundum thoracis latera, antrorsum motus occasio haberi queat.Tertius et quartus in numero, uerum tertio simiæ abundant. Duorum qui iam subsequuntur in numero musculorum, unicus tantum hominibus adest, is scilicet quæ ordine quartum statuemus, nam tertio simiæ ac canes tantum donantur, numero autem ipsum quoque, sicuti paulo superius monui, ne quis Galeni lectioni nimium citra sectionem consisus, aliquos me præterijsse musculos præter meritum nugetur. Tertius itaque, et quartus, ab utroque secundi musculi latere habentur, unus in priore ipsius sede, alter in posteriore, ambo simul cum secundo (si modo id præstet) thoracem dilatantes. Tertius