Liber II
288

qui secundum anteriora secundi musculi exporrigitur, carnosus ex interiori parte transuersi secundæ ceruicis uertebræ processus enascitur, ac deorsum protensus, ex sequentibus quoque principium ducit, donec uarijs auctus exortibus, primæ thoracis costæ committatur : hic enim latior, sed tenuior efficitur, et quatuor superioribus thoracis costis, perpetuo carnosus inijcitur. Vbi uero quartam, interdum, idque præcipue in canibus, quintam prætergreditur costam, in membraneum neruosumque ligamentum desinit, quod subsequentibus costis ad septimam aliquando, et octauam usque exporrigitur, singulis, quibus incumbit, costis firmiter adnatum. Procedit uero huius musculi carnosa pars, quæ costis committitur, una cum ipsius membraneo tendine, iuxta musculi secundi regionem, quæ in digitos diffusa, costis implantatur. Hunc in caudatis simijs, et canibus liquidissime ita in publicis sectionibus sese habere ostendi, non tamen instar manus suas insertiones tentantem, in hominibus autem, me unquam aut reperisse, aut ostendisse minus affirmare possum, quam audacter astruere, illo homines carere : quod non ita dictum esse uelim, ut postposita Galeni autoritate, studiosi illum in hominibus indagare cessent.Quartus numero, humani autem thoracis tertius. Quartum in huius Capitis musculorum serie, homines iuxta ac simiæ canesque adipiscuntur, sed nonnihil diuersum. Hominibus enim ex trium inferiorum ceruicis uertebrarum, ac primæ thoracis uertebræ spinis, membraneum latumque exoritur principium, quod primo caput mouentium musculorum pari et hac sede repositis, dorsum thoracemque mouentibus musculis instratum, in priora, seu si dextrum spectas musculum, dextrorsum decliuis ex porrigitur, carneum euadens, latique musculi naturam ostendens, simulatque primi illius paris externum latus superauit. Deinde ubi primam thoracis costam contingit, in latera sensim oblique ductus, in tres ueluti digitos tripartitur, singulos tribus quatuor primarum costarum interuallis exporrigens, illisque sese costis inferens. Canibus porro ex eodem principio musculus iste prodit, nisi etiam altius nonnihil exoriatur, uerum ubi membraneum eius principium magis oblique, quam transuersim descendens, ad tertiam thoracis deuenit costam, carnosus latusque inibi conspicitur, qui tertiæ costæ, et tribus ordine deorsum ipsi succedentibus implantatur, in priora, seu in latus semper oblique tantisper descendens, donec aliquousque sub secundi thoracem mouentis musculi principio reconditus, atque in digitos discretus finiat. Cæterum duos hos musculos, tertium uidelicet et quartum, thoracem quoque attollere distendereque in simijs est manifestissimum, quemadmodum etiam in hominibus quartum musculum eidem muneri præesse : tres itaque in hominibus, quatuor uero in canibus et simijs hactenus descripsi.Quintus canum, quo humanus thorax destituitur. Quintus igitur ordine, quo et homines distituuntur, anteriori costarum parti, qua pectoris ossi proximæ sunt, exporrigitur, paulo enim supra latus mucronatæ cartilaginis, membranei ualidique ligamenti instar, super costarum cartilaginum fines, sursum nonnihil in posteriora inclinans procedit, quousque secundæ costæ supersternatur. Ibidem enim tendo illæ membraneo ligamento respondens, carnosis adaugetur fibris, et hæc carnosa musculi pars, primæ costæ cartilaginis principio, et ipsius ossis fini adnata, ad superiorem eius costæ regionem terminatur. Verum non hic magnam teretemque carnem obtinet, sed tenuem utcunque, et tendinis sui modo latam, superiori ipsius sede orbicularem, et in externo latere, quam in interno, quo pectoris os respicit, longiorem. Tendo iste, seu ligamentum (utcunque appellare uisum fuerit) costarum cartilaginibus, quas ascendit, firmissime adnascitur, caro autem, carnea'ue ipsius portio, superiori secundæ costæ parti, et toti primæ secundæque costæ interuallo adnata uisitur. Musculum hunc  (ut in abdominis musculorum enarratione admonui) nullum peculiarem esse arbitror, nam recti abdominis musculi portio, quantumuis accurate dissecanti apparet. Videtur enim carnosa recti musculi pars, quæ paulo supra mucronatæ cartilaginis latus consistit, in hunc membraneum ualidumque tendinem desinere, atque ita sursum conscendens denuo carnoso sine primæ costæ inseri, eiusque musculi naturam referre, qui maxillam inferiorem deorsum trahit, qui in medio tendinis speciem exprimens, duobus uentribus donatur. Aut si hæc costis exporrecta portio, recti musculi pars non censenda sit, nemo illius termino hanc firmissime connatam, aut potius ex ipsa enatam ibit inficias. Vtcunque uero res habeat, siue peculiaris sit musculus, siue recti portio, eiusdem semper functionis opifex erit, nimirum uerarum costarum terminos pectoris ossi coarticulatos comprimendi constringendique, ob idque et thoracem arctandi. Cæterum quum in hominibus mihi nunquam uisus sit  (uti naque ijs, qui Galenum præcesserunt, Anatomicis sese in hominum cadaueribus exercentibus) hominis duntaxat tres musculos hactenus recensui, infimijs uero et canibus quinque, atque id adhuc ea conditione, ut reclamantibus oculis, quintum musculum a recto abdominis distinctum recenseamus.Hominis quartus, simiarum 6. Sextus igitur simiarum, et quartus hominum, ad dorsum mouentium musculorum latera, costarum radicibus, et transuersorum uertebrarum processuum apicibus exporrigitur. Originem enim ducit cum