Liber II
292

(si ausim proloqui) peculiare est, ut quum prolixissimus sit, fabula quapiam sese surripiat, atque quod maxime explicandum fuerat, quasi id non ex proposito faceret, tacite prætereat. Profecto nisi quis exactissime septi situm formamque cognoscat, et in uiuorum sectionibus ipsius munus examinauerit, id neutiquam se oscitanti offeret. Porro quantum hactenus assequor, septum transuersum proprio motu ossis pectoris inferiorem terminum, et spuriarum costarum extrema, ad suum caput tanquam ad centrum intro trahit, nonnihil quoque sursum uellens. Septi enim transuersi caput in medio mouendarum partium reponitur, et elatiori sui capitis sedi, quæ thoracis amplitudinem respicit, nerui a ceruice decurrentes inseruntur. Quum itaque septum in se conuellitur, et spuriarum costarum extrema quodammodo ad centrum colligit, solam inferiorem, eandemque anteriorem thoracis partem, quam spuriarum costarum cartilagines constituunt, arctat : posteriorem uero, quæ ab harum cartilagine ad uertebras usque habetur, dilatat, ac inuicem quinque inferiores costas dirimit, una cum sexta et septima, thoracis costis, quarum etiam cartilaginibus septum applantatur. Hac igitur ratione inferiorem thoracis partem septum transuersum dilatat, ac distendit. Vt uero quod dico, assequaris manifestius, primum utranque manum notharum costarum cartilaginibus accommodato, et ui attracto spiritu, qui intro sursumque cartilaginum extrema uellantur, sentito : deinde hic una manu relicta, alteram posteriori costarum regioni extensam impone, et rursus spiritu assumpto, qualiter iuxta dorsum costæ dirimantur, et cartilagines inuicem conniueant, examinato, nisi fortassis canis, aliud'ue animal ad manum sit, cuius uiua sectio septi functionem doceat. Atque in hac administratione cauendum est, nedum animal intro spiritum ducit, id exspirare arbitreris, quod sane faceres promptissime, si duntaxat spuriarum costarum extremis, illisque sedibus animum adhiberes, quibus septum implantatur. Neque adhuc me latet, quosdam nostræ ætatis præcipuos uiros, qui mihi interdum administranti astitere proprium septi motum ad inferiora fieri contendere, quos præter neruorum insertionem, quæ ex ceruicis dorsali medulla in superiorem septi sedem perficitur, et uiuam sectionem longe euidentissimam docere oportuit, quod aluum exonerantes spiritum, ualide compresso interim thorace, retineamus, non autem continuo inspiremus, et thoracem dilatemus : quod sane tum faciendum esset, si in thoracis dilatatione septum deorsum duceretur, ut scilicet tunc cum abdominis musculis, excretioni opitularetur. Atque id etiam docet ualidissima inspiratio, quoties illam ita moliri conaris, ut spuriarum costarum cartilagines, sursum introrsumque moueri non statueris, quandoquidem quum ui illas retines, una atque altera inspiratione facta, ita cartilaginum sedes laborat, ac si ui eam pugnis collisisses. Verum opinor et te quoque uarijs modis hæc experiri, quemadmodum et ego nunc adeo uarijs respirationibus attento, ut præ lassitudine calamus e manibus ueniat reponendus, addam tamen, et suffocatos liquido meæ sententiæ subscribere. His nanque quoniam distento dilatatoque thorace, septum transuersum ad superiora attractum distentumque, adeo inter secandum apparet, ut septum in thoracis amplitudinem allatum, iecur et uentriculum in thoracem trahat, difficilemque illorum sectionem nobis exhibeat, quæ tamen ilico prompta euadit, si thorax alicubi intercostas, aut ipsum septum perforetur, id enim tunc statim flaccidum, instar madidi panni deorsum concidit, ac plus, quam uoles, iecur, et uentriculum propendere sinit : quod, quonam pacto fiat, illi demum non ignorant, quibus musculorum contractionis et laxationis ratio perspecta est.Musculorum thoracem mouentium enumeratio, et quando illi fungantur officio. Hactenus omnes musculos solis costarum motibus subseruientes explicauimus, qui simul omnes in simijs numero sunt octuaginta quinque, hominibus autem octuaginta unus. Quum uero et his octo abdominis musculos, in thoracem comprimentium classem prorsus reponendos subnectimus, in homine omnes sunt octuaginta nouem, in simijs autem tres etnonaginta. Obliqui enim descendentes si tendantur, admodum humiliorem thoracis sedem comprimentes, thoracem arctant. Recti uero, cum oblique ascendentibus costas deorsum trahunt, thoracemque non parum constringunt. Transuersi autem intro costas adducentes, ad arctandum thoracem faciunt. Porro eos qui brachium et scapulam mouent, parum etiam thoracis motibus auxiliari, aliquis arbitrari posset, si aliquando thoracem fortius constringerent : uerum ita longe ad huc magis respirationis musculorum numerus excresceret, qui omnes, non in omnibus respirationibus simul operantur. Sed singulis respirationis speciebus, Natura proprios largitur musculos. Sunt autem primum respirationis duo genera, inspiratio scilicet, et exspiratio, et hæc rursus singula duplices partes habent. Exspirationum enim alia est naturalis, et non uiolenta, quæ nulla nisi naturali urgente necessitate fit, alia uehemens et uiolenta, quam efflationem nuncupamus. Sic quoque inspiratio alia naturalis, alia ad uocis generationem, aut ad aliud quippiam uiolenta existit, atque hæ rursus differentiæ plurimum maioris minoris'ue ratione inter se uariant. Naturalis inspirationis et exspirationis septum duntaxat autor censetur, abunde enim ipso contracto tenso'ue, medici thoracem dilatari, inspirationemque perfici arbitrantur : deinde rursus laxato septo, thoracem sua