Liber II
293

grauitate prompte concidere, exspirationem molirique affirmant.Lib. de Motu musculorum. Atque id est, quod Galenus naturalem exspirationem citra musculorum opem perfici scriptum reliquit. At si aut cordis caloris qualitas increscat, aut ad uocem, aliud'ue munus maiori indigueris aëre, mox primus, secundus, et hominis tertius et quintus, ac simiarum canumque tertius, utrinque una cum septo operabunt, et ex Galeni suffragio interiores intercostales musculi quoque agent. Quanquam nesciam, num exterioribus, an uero interioribus musculis intercostalibus inspirandi munus Galenus assignauerit. Si autem maioris exspirationis efflationis'ue, ad uocem, clamores, tibias ac tubas, et id genus instrumenta inflanda necessitas ingruerit, exteriores intercostalium musculi sese operi accingent, una cum interioribus, nam et hos quoque costas inuicem adducere, thoracemque arctare autumo. His statim in opere succedet, qui in simijs recti abdominis musculi pars esse dicebatur, præterea qui ad longissimi dorsum mouentis musculi latus utrinque porrigitur, et qui in thoracis cauitate, sub uerarum costarum cartilaginibus latitat, postremo ipsi abdominis musculi, uix autem aut brachium, aut scapulam mouentium aliqui.

MVSCVLORVM THORACEM MOVENTIVM administratio. Caput XXXVI.

OMNIBVS musculis, quos hucusque dissecari docuimus, reiectis, musculorum thoracem mouentium administrationem a primo auspicabere, haud quaquam omittens, quin simiam, aut si eius non detur copia, canem una operi adhibeas.Primi [musculi] administratio. Acuto igitur cultello membraneum, sed impense ualidum ligamentum, quo clauicula pectoris ossis nectitur, primum discindes, mollem nerueamque cartilaginem expendens, quæ præter cartilaginem ossibus obnatam, pectoris os et clauiculam interuenit. Ad hæc, inter reliqua huius articuli ligamenta, ualidum quoddam ligamentum inquires, quod ab humiliori clauiculæ sede enatum, illic pectoris ossi inseritur, ubi primæ costæ cartilago, pectoris ossi adnascitur. Mox clauiculam a prima thoracis costa nunc sursum, nunc deorsum reflectes, ac primi musculi originem et insertionem, simul cum fibrarum ductu considerabis, et musculo dein a clauicula liberato, illum pectori adhuc adhærere fines.Secundi. Secundus musculus, quoniam scapula modo a thorace dependet, totus sese offert, unde etiam citra aliam operam, a scapulæ basi dissecandus est, et usque ad insertiones, quas in costas molitur, deducendus. In hac administratione sedulo animaduertes, num secundus musculus a scapulæ basi in costas porrectus, thoracis motibus suppetias ferat, num uero a costis initium ducens, in scapulam inseratur, ipsumque moueat : atque ad hanc speculationem non mediocriter confert, quod in canibus, tot transuersis uertebrarum ceruicis processibus illum aut inseri, aut ab eisdem enasci intueberis. Adempta nunc pariter cum brachio scapula, illam aliquo repones, quo postmodum hæc ad musculorum brachium, et cubitum, et extremam manum occupantium sectionem subseruiat.Tertij canis musculi administratio. Cæterum iam tertium canini thoracis musculum aggredieris, et illo a uertebris liberato, ac ad insertionem diuulso, ligamenti ipsius seu tendinis naturam ad amussim examinabis. Quum itaque huius naturam in cane didiceris, in homine tibi is quoque quærendus est, atque ubi aliquantisper frustra illum inuestigaueris,Tertij hominis.4 canis. ad quartam canis, hominis uero tertiam sectionem conferes, huiusque membraneo principio a uertebrarum, unde prodit, spinis longa sectione liberato, musculum ad suas, quibus inseritur, costas, a subiectis illi sedibus detrahes, nisi fortassis huius principium, quando capitis aggrediebaris musculos, a spina diremeris, et a primo illorum musculorum pari auulseris.Quinti hominis. 7 canis. Septimum canis, hominis autem quintum similiter a suis quoque, unde enascitur, spinis auferes, ac ipsum a dorsum hic mouentibus musculis, et canis sexto, hominis autem quarto thoracem mouentium, ad terminum, quo costis implantatur, liberatum thorace appendere sines. Postquam hos prædicta modo ratione administraueris, integrum est singulos ad suum principium tuis manibus trahere, ipsorumque motum, quo thoracem dilatare creduntur, obseruare, ac postmodum in totum a thorace illos reijcere. Vt uero quintum canis ad amussim examines, dummodo abdominis musculos aggredienti is sese tibi non obtulerit, aut eosdem nondum dissecueris, optarim te transuersa linea, recti musculi carnosam partem, quæ pectus conscendere incipit, in totum diuidere, ac superiori parte hamulo aut digitis eleuata, eam a costarum cartilaginibus nouacula liberare. Conspicies enim una cum carnosa musculi recti parte, latum illud ligamentum seu tendinem, a costarum cartilaginibus separari, atque, ut dixi, a carnosa recti parte enasci, ac quintum nobis inter thoracis motores enarratum musculum, recti abdomiois[24] musculi portionem censendum esse. Atque id quidem in canibus et caudatis simijs

×Coquille pour abdominis.