Liber II
294

inuenies, in hominibus autem (utpote quibus breuissimum pectus contigit) neutiquam, quamuis interim accurate, num et is quoque musculus homini obtingat, expendendum suadeo.Quarti hominis. 6 canis. Hæc intuitus, quarti hominis, canis uero sexti musculi caput, ab undecimo dorsum mouente diuides, ac illum a costis omnibus dissecans, qui ipsis inseratur, inuestigabis, huius itaque functione obseruata, et ipso musculo a thorace absecto, intercostales musculi exteriores uniuersi manifestissime oculis sese obijciunt. Quo autem et interiores contuearis, leui admodum sectione, in uno costarum interuallo, secundum inferiorem costæ sedem, conaberis exteriorem musculum diuidere, ac paulatim hamulo eleuatum, ab inferiori separare, ilico enim ipsorum natura, et fibræ occurrent inuicem contrario situ incumbentes, quanquam et interiores, aperto thorace, rursus licebit examinare. Hortor interim, utcunque eos indagaueris, ut diligentissime inquiras, num et interiores, et exteriores diuersis fungantur munijs, ac illi inspirationi, hi uero exspirationi  (aut contra) famulentur, an simul omnes mea sententia eidem muneri præficiantur, omnesque thoracem arctent.Septi transuersi. Quoniam autem iam antea, quæ peritonæo succinguntur, exempta sunt, iecur inquam, lien, ventriculus, intestina et renes, nulla sectione adhibita, inferior septi transuersi pars, conspicua euadit, ubi mox duos inspicis circulos, membraneum unum, et carnosum alterum, ad hæc tria, quæ dixi, foramina, et tendines, ligamenta'ue lumborum uertebris adnata. Vt uero fibras ad amussim, et tendines illos, reliquamque sedem septi inferiorem exactius intuearis, peritonæum ab inferiori septi superficie manibus uenit dirimendum, quod in porcis citra omne fiet negocium, in homine autem et cane non item. Cæterum ut superior septi pars thoracis amplitudinem respiciens, in conspectum quoque ueniat, in homine cultro aliquo mediocri, aut nouacula, aut paruo etiam cultello (quum cartilagines hominum, quam canum et simiarum molliores sint) a primæ costæ cartilagine, qua ossi ipsius costæ committitur, sectionem ad infimam usque costam, per cartilagines utrinque molieris : deinde mucronata cartilagine, sinistra manu eleuata, ab inferiori ossis pectoris regione, et huius loci cartilaginibus septum transuersum abrades. Deinceps erectis cum pectoris osse cartilaginibus, membranas interiori ossis sedi connatas, ac thoracis amplitudinem intersepientes, et uenas simul et arterias, e iugulo pectori exporrectas absecabis, donec pectoris os ab omnibus liberatum, cum cartilaginibus a thorace commode auferas. Reposito itaque paulisper pectoris osse, a septo membranæ thoracis amplitudinem intersepientes, et cordis etiam inuolucrum, rescindentur, quod longe secus, quam Galenus undique arbitratur, magna sui parte septo in hominibus adnascitur, multo sane aliter, quam in canibus, et Galeni simijs.Sexti hominis. Canis octaui. Insuper a septo neruos ipsi insertos, uenam cauam, et stomachum absecabis, id a lumbis sensim cum suis ligamentis abradens, liberatum uero, ac mensæ exporrectum, rursus si libuerit, examinabis. Iam pectoris os in manus assumes, atque in parte ipsius interiori, secundum illius longitudinem singulos utrinque musculos tenues, carnosos, et amplos exporrigi conspicies : licebit hos a pectoris osse ac cartilaginibus, nouacula acutiori liberare, et cuius motus autores sint, inquirere. Vbi et hos absecueris, interiores intercostalium contemplaberis, ac corde, pulmone, uenis, arterijs, stomacho, et si quæ alia in thoracis capacitate habentur, ablatis, thoracis musculorum administrationi summam manum impones.

DE THORACIS LIGAMENTIS. Caput XXXVII.

DIGNIORA notatu thoracis ligamenta, ad duodecim thoracis uertebras spectant, unde et hæc cum reliquis dorsi ligamentis examinanda ueniunt. Costis autem ad uertebras nullum peculiare ligamentum obducitur, præter membraneum, articulis omnibus commune, quod hic durissimum est, et cartilaginis naturæ particeps, atque id potissimum inter transuersi processus radicem, seu primæ costæ ad uertebram articulum, et transuersi processus apicem, uel secundum articulum accidit. Cartilagines ipsis costis non alligantur, uerum uti dictum est, ipsa costarum ossa in illas degenerant. Pectoris ossi, qua cartilagines ipsi oblongis capitulis inarticulantur, nulla quoque propria adsunt ligamenta, nam duntaxat membraneum obtinet alijs articulis commune. Nihil enim pectoris os, in ligamentis sibi peculiare uendicat. Verum ut et cæteris ossibus, membrana quædam, quam quod os ambit, περιόστεον Græci uocant, pectoris ossi obducitur, atque hæc ualida ac quasi duplicata est, et hanc etiam ipsæ costarum cartilagines, una cum