Liber II
295

costarum ossibus communem exigunt. Atque hæc in thoracis constructione illa est membrana, quæ Veteribus Altera costas succingens tunica nuncupabatur, ut scilicet una sit continua, totam ambiens thoracis cauitatem, peritonæi naturam seruans, altera autem singulis costis propria, ipsisque et pectoris ossi omni ex parte obuoluta. Licebit itaque eiusmodi membranas et ligamenta, exiguis cultellis in pectoris osse et cartilaginibus obseruare, quæ autem costas uertebris committunt ligamenta, non nisi ablatis dorsum mouentibus musculis, opportune aggrediuntur.

DE MVSCVLIS DORSVM MOVENTIBVS. Caput XXXVIII.

MVSCVLORVM sane uicinitas, ilico musculis caput mouentibus illos, qui dorsi motibus præsunt, subiungi oportuisse nobis insinuat. Verum quum ante thoracis et abdominis musculos, dorsum agentes musculi apte administrari nequeant, nunc primum eorum quoque sermonem aggredi tempestiuum fuerit. In quo me Hercule (si modo in aliqua musculorum enarratione ossium cognitio necessaria sit) memoriam in promptu habere oportet, eorum quæ superiori Libro de dorsi fabrica narrauimus. Non altius itaque uniuersum dorsum in ceruicem, thoracem, lumbos, sacrum os, et coccyx os partientes, neque diuersam uertebrarum articulationis rationem repetentes, neque etiam duodecimæ thoracis uertebræ, aut quæcunque ea sit, quæ supra infraque suscipitur, et ossis sacri quietem enarrantes, quot motibus dorsum agatur, modo recenseamus.Quot motibus dorsum agatur. Vniuersum dorsum a capite ad sacrum usque os, instar semicirculi quodammodo in neutrum latus inclinans flectitur, deinde in rectam ueluti lineam, in neutram uergens partem erigitur, postea in latus quoque, nec antrorsum, nec retrorsum exporrectum, instar semicirculi quoque inuoluitur, ut iam quatuor simplices sint dorsi totius motus, flexio scilicet, et extensio, et ad dextrum, ac sinistrum latus inclinatio : atque hi motus (si qui alij corporis) in obliquum quoque seu in alteram partem uergentes fiunt. Flectimus enim dorsum non solum recta, sed etiam dextrorsum aut sinistrorsum magis inclinatum : sic etiam, quum ueluti in semicirculum ad latus id inuoluimus, ad anteriora quoque, et ad posteriora, non autem solum recta in latus, illud ducere ualemus. Rursus hos motus, uti iam diximus, totum simul peragit dorsum, aut dorsi parte, quæ sub ceruice est, qiescente, sola ceruix eisdem prorsus, quos iam toti dorso tribuimus, motibus pollet, quos non solum quiescente reliqua dorsi parte ceruix obit, sed etiam reliquo dorso, aut flexo, aut extenso, aut in latus inclinato, quandoquidem laxe admodum et priuatim ceruicem mouere homini utilissimum fuit, et imprimis quum in contrarios oppositos'ue motus reliquis dorsi partibus ceruix agi queat. Vtcunque enim lumborum uertebras una cum thorace in anteriora flexeris, atque in flexione reseruaueris, nihil obstiterit, quo minus ceruix in posteriora ualide reclinari extendique possit. Lumborum autem uertebrarum motus, a thoracis uertebrarum motu non admodum distinctus est, una enim fere mouentur, præterquam quod lumborum uertebris, laxior motus in omni differentia concreditus sit, quod tum costarum uertebris thoracis adnexarum occasione perficitur, tum etiam musculorum, qui ipsis motibus præficiuntur. Totus enim thorax una quodammodo in latus inclinatur, quum tamen singulæ lumborum uertebræ priuatim id magis possint. Verum ut hæc omnia ossium articulatio commonstrat, ita multo maxime hos motus ipsi spinales dorsales'ue musculi docent, nimis quam frigide, et nequaquam omnes a Galeno descripti.Sedecim dorsum mouentes musculi. Erunt autem omnes utriusque lateris musculi simul in minimum numerum redacti, sexdecim, octo nimirum paribus complexi, quorum ceruicis primum recensebimus, ab illis qui sub stomacho latitare dicuntur, exorsi.Primus ac secundus, seu primum par. Primus itaque, qui parem in altero latere secundum habet, a quintæ thoracis uertebræ corporis latere, tibi ipsi costa coarticulatur, principium sumit, quod carneum tenueque, et acuti instar anguli uisitur, et sursum oblique conscendens, uersus medium magis quartæ thoracis uertebræ corporis, obliquo fibrarum ductu proficiscitur. Illæ nanque ab exterioribus, sursum oblique in interiora prorepunt adeo, ut iam ad tertiæ thoracis uertebræ corpus utriusque lateris musculi ampliores facti, inuicem quodammodo uiciniores fiant, in exortu enim tantum ab inuicem distabant, quanta corporis uertebræ est latitudo. Atque hanc seriem (ut scilicet ex inferioris uertebræ corporis latere, principium seu explantationem ducant, atque magis uersus medium superioris uertebræ corporis insertionem moliantur) perpetuo seruant, quousque sensim mutuo appropinquantes, ad anticam primæ ceruicis uertebræ sedem usque