Liber II
297

uertebris originem duxere, in illius uertebræ spinam molitur. Reliquis autem ceruicis uertebrarum spinis ualide innascitur, atque ab earundem transuersorum processuum radice, noua semper initia educit, enatas perpetuo fibras spinæ superioris uertebræ tantisper inserens, donec ualidissime in totam inferiorem spinæ secundæ ceruicis uertebræ sedem implantetur, dexterque, musculus sinistro coniungatur, uti et toto per ceruicem progressu mutuo accumbunt, hærentque, duntaxat uertebrarum spinis inuicem dirempti. Horum musculorum fibræ, non prorsus recta sursum conscendunt, uerum ab exterioribus sursum modice intro feruntur, quare etiam et hi quoque musculi obliquis præsunt motibus. Si enim septimus una cum octauo contrahatur, recta ceruicis peragetur extensio, aut sinistro laborante, et quiescente dextro, sinistrorsum extensio fiet. Quemadmodum solius dextri lateris musculo contracto, in dextrum quoque latus ceruix magis extenditur. Atque hi omnes, ceruicis potissimum famulantur motibus, ac inter musculos caput agentes subinde recensentur, etiam si caput secundario duntaxat moueant.Nonus et decimus. Nonus autem et decimus, quorum utrinque etiam unus est, in illorum musculorum habentur numero, qui ψόαι, et νευρομὴτραι, et ἀλώπεκες Græcis dicuntur, quanquam Clerachus exteriores quoque, quos undecimum, et duodecimum, et decimumtertium, et decimumquartum in sermonis progressu numerabo, sic appellauerit. Quam uero dilucide uereque Galenus hos musculos, seu lumborum carnes (ut Interpretis uoce utar) descripserit, et num etiam simiæ, aut cani (qui hic musculis admodum, ab homine uariat) ipsius enarratio conueniat, penes te esto iudicium. Ipsa enim simiæ non admodum quadrat, et longe minus homini, quod tum demum (si modo Galeni, uti sane debemus omnes, studiosus fueris) abunde intelliges, quando hæc nostra adhibitis sectionibus, cum ipsius oraculis contuleris.In quinto et secundo de Administrandis sectionibus. Nolo enim prolixius sermonem uera narrantem, et alias satis diffusum quibusdam disceptationibus hic interturbare, id satis esse ratus, si mea hæc cum Galeno pugnare moneam.Qui musculi in anteriori lumborum sede occurrant. In lumbis itaque, quando iam omnia intestina simul cum peritonæo resecta sunt, in hominibus utrinque tantum duo apparent musculi, quorum alter femoris famulatur motibus, alter uero huius Capitis nonus, erit dorsi motuum opifex. Qui femoris motui præest, in Capite musculorum femur mouentium sextus habebitur, quanuis nunc obiter Galeni gratia, illum et hic describere nihil prohibeat, ut præsens sermo, Galeni de lumborum carnibus enarrationi abunde conferri possit. Ab undecimæ itaque et duodecimæ thoracis uertebræ corporis latere, quo costarum tuberculum excipit, carnosus oritur musculus, qui etiam a duarum, aliquando et trium, superiorum in lumbis uertebrarum corporibus carnosum similiter initium ducit, quod collectum teretem efficit musculum, ab interioribus deorsum uersus exteriora oblique descendentem, et semper quousque coxendicis os contingat, carneum : inibi enim arctatus et excarnis redditus, in teretem finit tendinem, qui tandem in minorem interiorem'ue femoris processum insertus, femoris flexui auxiliatur. Hic musculus in lumbis modo magis, modo minus apparet liuidus, et potissimum iuxta ipsius tendinis productionem. Atque hic unus lumborum interiorum est, non quod lumbi uertebrarum motibus præsit, sed quod hic situm exigat. Musculum autem, qui ex ilium ossis cauitate enatus, eandem cum prædicto in femur insertionem molitur, in lumborum musculorum numerum, uti nemo, quod sciam, et hactenus, non repono. At secundus lumborum musculus insignis, crassus et carnosus est, priori subiectus, sed illo longe breuior et amplior. Enascitur enim ex posteriori superiorique ossis ilium cauitatis sede, quæ e regione superioris sedis primi sacri ossis transuersi processus habetur, deinde etiam ex tota illa ossis sacri quoque parte, musculus iste carneo crassoque admodum principio exoritur, et modice angustior redditus, sursum ad duodecimam ultimamque thoracis costam protenditur, cui carnea insertione inferiori in parte inseritur. Ab interno autem latere musculus iste transuersis omnium quinque lumborum uertebrarum processibus, secundum ipsarum longitudinem, ab interna sede inseritur, lateribus etiam uertebrarum, unde nerui primum emergunt, applantatus adeo, ut quadrangulum musculus hic constituat.

[Illustrations]

Præsens figura musculi quem hic persequimur, circumscriptionem aliquo pacto proponit, et D ad B latus, quod modo primum appellatur, terminat ; C ad D, secundum. A ad B, tertium. C ad D, quartum.

Cuius unum latus in ilium osse, et sacro, ad exortus radicem censetur : secundum duodecimæ thoracis costæ longitudinis pars, tertium ipse lumborum uertebræ, quartum uero a duodecima costa, ubi iam a duodecima uertebra aliquousque abcessit, ad externam exortus partem producitur, quæ propemodum ad medium ossis ilium spinæ longitudinis consistit. Fibræ autem ipsius, ab exterioribus introrsum oblique ad superiora ascendunt, et quæ ab osse sacro principium ducunt, quintæ et infimæ lumborum uertebræ inseruntur : quæ autem has ordine insequuntur, sensim in superiores uertebras desinunt. Huic musculo, qui inter dorsum mouentes nonus mihi enumeratur, et decimo, qui noni musculi coniunx est,