Liber II
299

processibus, et spinarum radicibus enatæ, in totam superiorum uertebrarum in posteriori sede amplitudinem perpetuo sese inserunt. Quotiescunque igitur utriusque lateris musculus in se colligitur, suasque fibras contrahit, lumborum uertebrarum, et si quæ thoracis sub uertebra utrinque suscepta reperiantur, spinæ ad se inuicem conniuent, earundemque interualla constringuntur adeo, ut simul contracti musculi totam illam spinæ partem, cui committuntur, appositissime extendant : at altero in se tantum collecto, in obliquum hæc dorsi pars extenditur, lateralemque illam in semicirculum quodammodo inuolutionem patitur. Decimusquintus et decimussextus, utinque etiam unus, ab undecima thoracis uertebra ad primam usque ipsius protenduntur, totam spinarum amplitudinem, quæ ab ipsarum radice ad apicem usque consistit, amplexantes, et uti postermo loco dicti, omnino carnei, sed ualidissimis neruosisque fibris admodum intertexti. Hi musculi ad duodecimam thoracis uertebram, aut ad eam, quæ utrinque suscipitur, tenues sunt, quemadmodum decimitertij quoque ad eandem uertebram insertio tenuis prorsus uisitur, at sursum exporrecti paulatim crassescunt, quousque ad quintæ thoracis uertebræ spinam ascendunt : hic enim tota sua mole crassiores euadunt, et sursum tensi, denuo extenuantur, ut propter primæ thoracis uertebræ spinam, parem crassitiem, cum illa, quæ ad undecimam est, sortiantur. His quoque musculis interualla spinarum opplentur, et inuicem inibi contigui sunt, quum inter illos, ut et in lumborum uertebrarum spinis, nihil mediet, præter membraneum ligamentum a superiori spina, in inferiorem porrectum, et illo ligamento respondens, quod inter radium ac ulnam, et tibiæ os ac fibulam, qua hæc ossa inuicem dehiscunt, haberi dicam. Functio uero horum musculorum potissima est, spinas, quibus inseruntur, mutuo colligere, atque ita eam dorsi partem, cui adnascuntur, cum reliquis musculis extendere. Sed ut præsentes musculi inter reliquos dorsi motuum autores, rectis fibris magna ex parte donantur, ita quoque ipsi admodum modice obliquis motibus præsunt.

MVSCVLORVM DORSVM MOVENTIVM administratio. Caput XXXIX.

Administratio primi et 2. DORSVM mouentium musculorumadministrandi ratio iam in promptu est, si huc usque sectionis nostræ seriem obseruaueris. In anteriori enim dorsi parte, illi etiam citra sectionem conspicui sunt, quos primum, et secundum nominauimus : si uero horum ortum, et insertionem lubet ex actius condiscere, illos a suis uertebris paruo et acutiori cultello abrades.Tertij et 4.
Noni et 10.
Deinde tertio a prima thoracis costa liberato, qui transuersis ceruicis uertebrarum inseratur processibus, examinabis. In lumbis quoniam peritonæum, et septum quoque transuersum auulsa iam sunt, si hominem diuidis, licebit musculum, quem nos primum in lumbis recensuimus, ac femoris motibus famulare diximus, suo principio a uertebrarum corporibus liberare, et ad coxendicis usque os, a subdito illi musculo, qui noster lumborum secundus est, dorsum autem mouentium nonus, solis manibus diuellere, ut omni ex parte nonus musculus in conspectum ueniat, quem ab osse ilium et sacro osse erasum, a transuersis lumborum uertebrarum processibus, et earundem corporibus, et duodecima thoracis costa acutiori cultello discindes, eius naturam munusque non oscitanter intuitus. At si canis, aut caudata simia ad manum sit, primo illum dissecabis, quem in illis animalibus membraneo nerueoque principio, a coxendicis ossis elatiori sede enasci conspicies, quique oblique uersus interiora sursum ascendens, ac carnosa auctus substantia, in superiorum lumborum et inferiorum aliquot thoracis uertebrarum corporibus inseritur, dorsi quoque flexioni subseruiens, quam canes in circulum magis, quam homines moliuntur. Si enim hunc indagaueris, Galeni de lumborum carnibus enarratio, tibi aliquantulo reddetur dilucidior. Hoc igitur quo homines destituuntur adempto,Ad finem 5 de Administrandis dissectionibus. reliquos duos canibus et hominibus in lumbis communes in cane quoque dissecabis, ut nonnullam in illis quoque musculis differentiam Galeni intelligendi gratia intuearis, et mireris pariter, quid Galeno in mentem uenerit, quod subinde aliorum Anatomicorum uera euertat dogmata, quod secus corporis humani partes docuissent, quam ipse suarum simiarum partes obseruauerat. Atque ita demum ipse expendito, quoties propter pietatem in Galenum, ab ipsius locis a ueritate absonis mihi temperem, eorumque uolens nullam mentionem faciam, simulque breuitati parcem.Quinti et 6 administratio. Resupinato igitur iam cadauere, quintum musculum a thoracis uertebris, paruo cultello continuo derades, donec illum in omnibus insertionibus conspexeris.Septimi et 8. Huic septimus succedet, similiter a uertebris deradendus. At in hac functione cauendum est, ne decimiquinti musculi portionem septimi loco abscindas, inuicem enim pertinaciter hærent, et