Liber II
300

Vndecimi et duodecimi.  decimusquintus septimi musculi principium aliquousque subit. Nunc nouacula, aut ualido acutiorique cultello, secundum spinarum in lumbis et in osse sacro ductum, tentanda est sectio, quæ undecimi musculi principium z spinis liberet. Ne uero simul decimumtertium (ut Galenus procul dubio in simijs alioquin ad sectionem aptissimis fecit) imprudens auferas, ac decimi partem esse arbitreris, sectio illa non altius inijcienda est, quam ut undecimi duntaxat exortum diuidat, atque huius crassitiem facile coniecturabis, si paruo cultello musculum a transuersis lumborum uertebrarum processibus eleues, atque a decimotertio subleuatum, ad spinas quoque uertebrarum illum inuertas. Hoc itaque musculo a lumborum, et ossis sacri spinis liberato, cauendum est, ne illum thoracis uertebrarum spinis adeo connatum arbitreris, ut decimumquintum musculum una cum undecimo auferas, atque cum reliquis omnibus Anatomicis hallucineris. Postquam igitur internum musculi latus, utcunque a subditis connatisque sibi partibus diremptum conspexeris, ab ilium quoque osse deradetur, et principio ipsius apprehenso, sensim musculum attolles, ipsum ab illis, quibus inseritur, partibus liberans, ut tandem intuearis tendines illos, quos a se aloës radicis instar, in transuersorum thoracis uertebrarum processuum apices elegantissima serie digerit.Decimitertij, et 14, 15, 16. Hoc adempto, citra aliam dectionem decimustertius, et decimusquintus, sunt in conspicuo, ut tantem illorum naturam ad amussim inquiras, necessum est et hos quoque a uertebris sedulo deradere, quod sane in spinæ musculis eo operosius præstiteris, quo ijsdem pluribus ossibus et innascantur, et a pluribus ortum ducant. Ob quod laudandus etiam uenit rerum Opifex, qui ita musculos hos fabrefecit, ut seorsum unamquanque dorsi partem succedentibus motibus agere possimus, ne simul uniuersum, multas actiones impedituri, mouere cogamur. Cæterum ubi et hos abstuleris, transuersam duces sectionem, quæ sacrum os et infimam lumborum uertebram, ab anteriori sede, ad dorsalem usque medullam penetret, ut deinde inflexo una cum costis thorace, dorsum ab osse sacro diuidere queas, uertebrarum ligamenta iam indagaturus.

DE VERTEBRARVM LIGAMENTIS. Caput XL.

LIGAMENTA primam uertebram capiti, et secundam primæ, et secundam rursus capiti colligantia superius enarraui, quæ autem reliquas uertebras inuicem conuinciunt, nunc pertractabo, ab illis, quæ uertebrarum corpora colligant, sermonis facturus initium. Inter secundæ itaque et tertiæ uertebræ ceruicis, ac deinceps inter reliquarum omnium uertebrarum corpora, substantia quædam reponitur, quam Galenus Cartilaginem uocatLigamenta uertebrarum corpora committentia. Lib. de ossibus., et qua uertebras inuicem haud colligari, aliter, ac qui illum præcesserunt dissectionis Proceres, asserit. Nam non huius cartilaginis beneficio ipsas committi uult, uerum tertiæ dorsalis medullæ tunicæ inter uertebrarum corpora se insinuantis interuentu. Cuiusmodi uero sit tertia hæc tunica, in dorsalis medullæ sermone persequar, tunc nimirum, quando præter duas cerebri membranas, dorsali medullæ proxime adnatas, uertebrarum amplitudinem (quæ dorsali uiam præbet) membrana quadam ossibus undique connata succingi audies. Eiusmodi in uertebrarum amplitudine occurrens membrana, nihil prorsus, nisi fortassis crassitie ab illa dissert, quæ quoniam ossi circumducitur, περιόστεον Græcis nuncupatur. Num uero Galeni sententiæ, an Veterum illorum, qui in dissectionibus, quantum Galeni scripta liquido ostendunt, admodum fuere seduli, accedendum sit, penes te esto iudicium. Nam etsi humanum cadauer ad manum non sit, non tamen fieri poterit, quin tibi iam a lectione surgenti, alicuius animalis dorsum mensæ adhibeatur, uel etiamsi pisce uescendum erit, ac proinde uel ludi causa (dum modo diuina illa Diui Hippocratis in Libro de Articulis oracula non fastidiueris) unam uertebram ab alia seiungito, et quacunque etiam corporis adhibita cartilagine, tecum perpendito, num illa uertebrarum cartilago, exquisitæ cartilaginis naturam obtineat, num uero ligamenti cartilaginosi. Hac enim ratione manibus pedibusque in Veterum sententiam, relicto procul Galeni placito, iturus es, neque tibi persuaderi sines, membranam quandam, cuius beneficio uertebræ inuicem connecterentur, duci inter uertebræ os, et cartilaginem hanc ligamentosam, fibrosam, mollem, mucosam, neque cartilaginis modo solidam continuam 'ue, ne forte duntaxat de duritie loqui uideamur. Quum tamen hæc

[Illustrations]

Vt leuiori negocio, quæ hic pertracto, assequaris, duas e thorace uertebras, anteriori facie ex puerili corpore depictas habes. In quibus 1 notat superioris uertebræ cartilaginem, sui corporis inferiorem appendicem, ipsumque corpus interuenientem, 2 eiusdem uertebræ humiliorem appendicem, 3 cartilagineum ligamentum, suprioris inferiorisque uertebræ appendices intercedens, 4 superiorem inferioris uertebræ appendicem, 5 cartilaginem, dictam modo appendicem suæ uertebræ copulantem.