Liber II
301

expendes, sedulo cauendum est, ne in agni aut hoedi, aut recens nati uituli spinam incidens cartilago, inter appendicem corporis uertebræ, et ipsum corpus reposita, tibi imponat, illamque cartilaginem eam esse arbitreris, de qua hic sermonem instituimus. Quin potius in illis uertebris perpendito tres cartilaginum, ut sic dicam, ordines duobus ossibus inter duas uertebras diremptos, ac postmodum illis ordinibus animaduersis, cartilaginum naturas obserua, firmiusque adhuc Veterum dogmati subscribito. Conspicies enim duas cartilagines inter utrarumque uertebrarum coirpora, et ipsarum appendices positas, ad amussim esse cartilagines, nihilque ab illis differre, quæ reliquos appendices et ossa interueniunt. At cartilaginem inter appendices mediam, profecto (nisi Galeni nomine oculis parum fidas tuis) nihil prsus[26] aliud quam ligamentum esse dices, quod Asclepiadum familiæ, quæ pueros suos in cadauerum sectionibus tanta cura exercebant, νευροχονδρώδη σύνδεσμα appellarunt, atque huius interuentu, non autem tertiæ dorsalis medullæ tunicæ, uertebrarum corpora colligari astrues, nulla interim interueniente membrana. Quapropter si Veteribus accedis, inter ligamenta cartilaginis natura pollentia, has uertebrarum cartilagines connumera. Cæterum alijs adhuc ligamentis uertebrarum corpora colligantur, per totam enim dorsi longitudinem, ualidissima ligamenta toti uertebrarum corporum ambitui obuoluuntur, quæ etsi undique crassa, spissa et robusta, sed mucoso interim humore oblita sint, attamen in anteriori corporis sede ad utrumque latus, ob sui crassitiem conspectiora euadunt. Quum itaque hæc ligamenta, aut si unius nomine omnia complecti uelis, ligamentum hoc durum forteque euaserit, et omnibus uertebris ex æquo obducatur, obstaculo sane est, ne in extensione dorsum nimium porrigatur, incuruetur'ue. Dorsum enim si plurimum reflecteretur, stomacho, arteriæ magnæ, et uenæ cauæ fuisset summe noxium, plerumque enim hæc extensa frangerentur, et si plus satis laxa, et ad extendendum prompta hæc Natura creasset, in dorsi flexu in se complicarentur. Est itaque ligamentum id ita in duritie temperatum, et suo mucore, ut Hippocrates dicebat, imbutum, ut tantum extendi dorsum permittat, quantum homini sit ex usu, et ut tuto simul uertebras colliget, et dorsum ex tot conformatum ossibus, unius corporis modo efformet.Ligamenta alijs sedibus, quam ad corpora uertebrarum posita. Rursus ex singulis transuersis processibus in singulos, membraneum ligamentum tota interualli amplitudine porrigitur. Sic etiam in spinarum interuallis, ab una spina ad alteram, membranea ligamenta continentur, spinas inuicem colligantia, et ueluti musculorum interstitia. At in uertebrarum apicibus hæ membranæ adeo crassescunt, ut ad apicem simul coëuntes quasi toti dorsi spinæ ligamentum constituant, cartilaginis etiam naturæ compos. Deinde ubi ascendentes uertebrarum processus descendentibus coarticulantur, membranea quoque ligamenta (sed perquam ualida) articulum undique ambiunt. At priuatum quoddam idque subflauum ligamentum, omnibus corporis ligamentis si non robustius, profecto saltem non inualidius, inter singulas uertebras habetur. Ex interna enim sede foraminis uertebræ, quod dorsali medullæ exculptum est, ad radicem spinæ posterioris'ue uertebræ processus inter duos ascendentes, aut descendentes processus ligamentum exoritur, quod semper in subsequentis uertebræ eandem sedem inseritur. Quod uero nihil intersit, num a superiori uertebra ad inferiorem, aut contra, ab inferiori in superiorem ligamentum inseri dicam, cuiuis manifestum esse arbitror, nam etsi hinc ligamentum enasci, et illic inseri dixero, neminem ambigere putarim, utrunque os, seu utrumque, qui enarratur, locum, parem operam ad ligamenti generationem conferre. In canibus, et illis animalibus, quæ rictum tergo leui opera accommodant, et longe laxiores ceruicis uertebrarum articulos, et etiam longiores ceruicis uertebras, quam homo obtinent, ligamentum quoddam obseruamus, cuius naturam Galeni gratia hic non grauabor subiungere.Propria canum ligamenta. In canibus igitur simulatque secundum par musculorum capitis motibus famulantium aggressus es, in ceruice ligamentum sese offert rarum, et nulli in uniuerso corpore respondens, nisi fortassis illis uertebrarum ligamentis, quæ postremo loco recensuimus, id enim cæteris durius est, et colore flauum, et in fibras multas dissolui potest. Enascitur autem id ex apicis septimæ ceruicis uertebræ spinæ lateribus, et sursum ascendens, nulli connascitur uertebræ, quousque ad secundam ceruicis pertigerit, cuius spinæ lateribus in summo apice inseritur : aliquibus quoque animalibus, ut ouibus, occipitij ossi inseritur. Ligamentum hoc peculiari inuolutum est membrana, geminumque apparet ob impressionem illius longitudini exporrectam. Porro huius ligamenti naturam discere licebit, quoties uituli, aut porcelli, aut hoedi, aut uetustioris etiam bouis cervix mensæ apponitur. Est enim ligamentum hoc, flauum illud corpus, quod ex carnibus liberatum canibus offerre solemus, nam inter reliqua corporis ligamenta solum tanquam esui ineptum reijcitur. Vnde etiam a robore Bruxellensibus Vuas nuncupatur, qui huius esum puellis ad comam prolixiorem conciliandam commendant, hinc opinor ipsas ridentes, quod uelut in comam inter reliquas corporis partes dissoluatur, et præterea flaui pallidique coloris uisatur : hoc præcipuo usu accommodum est, ne uertebræ ceruicis suo

×Lire prorsus.