Liber II
302

loco prompte exiliant, quum illæ laxæ admodum coarticulentur, et præ cæteris uertebris admodum oblique agantur. Atque ita etiam in bobus secundum totius dorsi longitudinem fere, utrinque unum amplum huius naturæ ligamentum, inter musculos dorsum mouentes occultatum, secundum spinas ferri conspicimus, quale Galenus hominibus fere in Libris de Partium usu tribuit.Administratio ligamentorum. Ligamentorum dorsi administratio peculiare nihil obtinet. Quum enim spinales dorsales'ue musculi omnes adempti sunt, in anteriori dorsi parte, secundum omnem corporis uertebrarum circunferentiam, membranea illa duraque, et mucore quodam imbibita ligamenta in conspectu sunt, quæ cultellis paruis transuersim ipsis subditis, a uertebrarum corporibus liberare potes, non præteriens haud unum hic simplexque ligamentum apparere, at ueluti multas membranulas inuicem incumbentes adnatasque. Postmodum costis a uertebris dearticulatis, earum quoque ligamenta inspicies, quemadmodum et membranea illa transuersorum processuum et spinarum interualla occupantia. Vt uero ad amussim cartilagineum inter uertebrarum corpora ligamentum uideas, aliquot uertebræ inuicem sunt cultro aliquo dirimendæ. Dum uero uertebras, quarum corpora iam seiunxisti, in spinam reflectis, et dorsalem medullam extrahis, tunicam membranam'ue, uertebrarum cauitatem sublinentem intueris, atque uertebris ab inuicem prorsus dissectis, ualidum illud ligamentum occurrit, in medio asscendentium descendentiumque processuum locatum. Reiectis nunc uertebris, et aliquo quod adhuc ex reliquo corpore superest, reposito, scapulam et brachium, quod reponi antea uolebam, repetes, musculos qui humerum, cubitum, et extremam manum amplexantur, iam seriatim aggressurus.

DE MVSCVLO NERVOSA SVA EXILITATE mediæ uolæ, et internæ digitorum cuti subnato. Caput XLI.

QVANDOQVIDEM musculos ea doctrinæ serie exequi semel institutum est, quo in uno corpore omnes administrare soleo, commodum fore arbitratus sum, nunc musculos in summa manu, et cubito et brachio repositos priuatis Capitibus aggredi, ac postmodum communi imnium Capite, ipsorum confectionem, atque simul collectorum numerum subnectere.Lib. 1 de Administrandis sectionibus, et 1 et 2 de Vsu partium. Vt itaque Galeni ordini in his musculis, quos cæteris omnibus prolixius descripsit, me accommodem, a musculo exordiar, qui propemodum toti depili, nudæque manus regioni, dilatescente neruosa ipsius exilitate subtenditur, ac neruoso teretique principio, ex interioris humeri tuberculi apice enascitur, medio duorum brachiale flectentium musculorum (qui ex eodem tuberculo prodeunt) incumbens adnatusque, non tamen in illorum capitum medio (ut alij scribunt) repositus. Principium hoc ilico carnosum crassiusque redditum, musculi uentrem non impense crassum constiotuit, qui priusquam ad medium longitudinis cubiti oblique nonnihil, uersus mediam cubiti amplitudinem ductus prorepserit, rursus tenuis gracilisque factus, in tendinem angustum, sed ampliorem, quam profundiorem, et neutiquam prorsus teretem cessat. Hic ad brachialis usque radicem pertingens, sensim in brachialis interiori sede latescere incipit, ac summæ manus cuti, ad extremam usque digitorum aciem subnascitur. Atque id fibrosis nexibus adeo ualidis continuisque perficitur, ut internam manus cutem a neruosa tendinis tenuitate, uel etiam acutiori nouacula liberare arduum sit. Verum interim Galeni suffragio acquiescendum minime est, si hunc toti depili manus summæ cuti in hominibus subnasci (ut de suis docet simijs) arbitratus fuerit. Siquidem tendo mediæ uolæ cuti in palma tantum subnascitur, non autem cutem contingit, quæ obducitur musculo, quem paruum digitum a cæteris in obliquum abducere docebimus, neque etiam cuti subtenditur, inuestienti musculosam carnem, quæ primo pollicis articulo incumbens, ex pluribus musculis constituitur. Ad hæc, nullæ huius tendinis portiones in digitorum latera excurrunt : quinimo per quam obscure præsens tendo, internæ etiam digitorum regioni obnasci uisitur. Musculus tendinem hunc producens gracilis est, atque in cubiti medio super reliquos huius regionis, uti monuimus, exporrigitur, nulloque peculiari ligamento ulla ex parte amplexus, in summa duntaxat manu dilatescit : non enim decuisset hunc magnum extrui, quum nullius ossis motu illum præfici credamus.Cuius modi internam summæ manus cutem parari decuit. Vt enim cutis circumactu pertinax depilisque fieret, ac proinde ad accuratius sentiendum manus aptior efficeretur, cuti internæ summæ manus, hunc tendinem substerni (sed forte nimis) nobis persuasum habemus. Conueniebat nanque, ut manus appræhendens instrumentum, hanc internam ipsius cutem adipisceretur, non modo