Liber II
303

ægre mobilem, cum ob alia quædam, tum maxime ob exactiorem tutioremque corporum compræhensionem, sed et cutem totius corporis, reliqua cute sensu exactiori præditam, internæ manus sedi merito obduci decuit. Non enim aliud apprehendens, et aliud tangens instrumentum esse oportebat, neque denuo aliud quidem, externa corpora leuando et transferendo, aut omnino pertractando assumere, aliud uero post hæc de apprehensorum calore, frigore, duritie, et mollitie, alijsque, quæ tactu percipiuntur, qualitatibus iudicare ex usu erat. Sed mox ubi manus quiduis apprehendit, satius fuit hanc apprehensi naturam una cognoscere, idque internis duntaxat partibus, quibus quoque est apprehendens organum. Si igitur propterea tangens organum oportuit eam fieri, quoniam et apprehendens est instrumentum, iure manus eisdem partibus tangens, quibus apprehendens extructa est. Quanquam non huius tendinis beneficio, manus accuratum tactus sensum nanciscitur, uerum plurium neruorum auxilio, ex quibus ad singulos digitos quatuor surculos in Quarto libro propagari docebimus, duos nimirum externæ digitorum sedi, et totidem internæ, qui exteriores mole admodum superant. Confert quoque non parum ad exquisitum tactum, depilem esse interiorem manus cutem, quod eam a tendine sub illa dilatato præcipue obtinere Galenus affirmat : si enim admodum pilosa foret, nequaquam sibi appropinquantia tangeret, quod pili nimirum tangendo corpori ante cutem occurrerent, illiusque contactum arcerent. Quoniam autem tendo iste etiam huius regionis cutem duram efficit, cuiuis manifestum est, et id ad plurimos usus nobis conducere, horum itaque gratia, tendo internæ manus summæ cuti subnatus est.Musculi suo tendine latescentem, non semel deesse. Ostendi uero non semel Patauij et Bononiæ hunc, quem narramus, musculum certo defuisse, ac portionem tendinum brachiale flectentium, priusquam illi brachiale ascendant, in latum tendinem desijsse. Interdum uero non ab illis tendinibus portionem, quæ lati tendinis uicem gerit, porrigi uidimus, uerum a ligamento transuerso tendinibus in interna brachialis sede obducto. Quemadmodum etiam in hominibus secus, atque in simijs, sub pede nullus tendo dilatescit, nam a calcis osse in membranam enasci audies, lati tendinis naturam appositissime exprimentem. Cæterum interim ob nonnulla Galeni loca haud colligendum est, hos tendines nerueam'ue naturam, cuti citra alicuius interuentum adnasci, aut nullo interuallo cutem a tendine semoueri.Inter cutem et tendinem, adipem reponi. Lib. 2,3 de Vsu partium, et 1, 2 Lib. de Administrandis sectionibus. Inter tendinem nanque et cutem in manu et pede, adeps plurimus continetur, cuius naturam iamiam explicabo, illum aliorum Anatomicorum more carneam substantiam nuncupaturus, neque hanc solam habent homines, imo canes plurimam quoque obtinent. Vniuersum enim tuberculum, quod ad illorum quatuor digitorum radicem prominet, et quo pedem præcipue figunt, adiposæ eius substantiæ præsentia extuberat, utcunque interim adipe inter carneam membranam et cutem, simiæ ac canes prorsus destituantur.

DE CARNEA SVBSTANTIA, interiori digitorum regioni, ipsorumque radicibus, et mediæ uolæ superstrata. Caput XLII.

SVBSTANTIAM præsenti Capite describendam nulla figura expressimus, neque illam secus delineare integrum erat, quam cutem et adipem in dextro pectoris latere fingere conati sumus in uigesimaquinta Quinti libri figura.

PER uniuersam quatuor digitorum, et secundi tertijque articuli pollicis longitudinem, ac quatuor manus monticulos, quos in Chiromantia ad quatuor digitorum radices reponimus, et ad uolæ medium, carnea quædam substantia reperitur, quæ inter latum tendinem et cutem partim interiacet, partim (sed minori portione) tendini subijcitur. Cæterum hæc substantia non quidem, quemadmodum in musculorum uentribus exacta simplex'ue caro existit, sed substantia quædam subalba, et (quo id aptius explicem) duriori neruosoque adipi, seu pinguedini respondens. Opinor enim ab ossea, et neruea, quæ undecunque pinguedini huic accedit substantia, ipsam duriorem effici, illius ritu, quæ in ossium articulis subinde colligitur. Præterea pinguedo hæc, frequentibus neruorum fibris, uenarumque terminis adaucta, medium quippiam inter carnem et induratum adipem adipiscitur, ac etiam in summe extenuatis, et marasmode mortuis ipsius portio semper inter secandum aliter, quam reliquus adeps occurrit. Verum Arabes hallucinantur, hanc substantiam extra musculi corpus, carnem simplicem immixtamque esse affirmantes illorum modo,