Liber II
305

Digitos mouentes musculi 28. digitorum ossium motus uiginti et octo musculis celebrari docebimus, a digitos flectentibus semonem inchoaturi, in quo musculi cuiusdam brachiali inserti necessario incidet mentio, quem quia cum digitorum musculis numerabimus, hoc Capite nouem et uiginti describentur.Primus. Primi musculi principium teres, et statim ab exortu grande, ac ex carne nerueaque substantia mixtum, ex interiori humeri tuberculo enascitur : non quidem ex superiori magisque prominente tuberculi sede, sed ab interiori sub musculi ad summæ manus internam cutem latum tendinem porrigentis, et duorum quos brachiale flectere audies, capitibus, præterea et sub illius fere musculi origine, qui inter radium in pronum agentes, superior enumerabitur : quanquam potius ex anteriori sede et inferius illa origine, primus hic digitorum musculus initium ducat. Musculus iste a crasso alioquin suo exortu latior efficitur, atque uersus ulnæ radijque medium perreptans, perquam obscure ab ipsis principij sui portionem assumit. Hinc exacte carnosus et teres, in amplitudinem tamen modice depressus, ad prachiale prorepit. Anteaquam uero brachialis radicem contingat, notabili satis a brachiali interuallo, ipsius uenter in angustum magis coactus, in quatuor carnosas partes diuiditur, quæ singulæ neruosiores angustioresque factæ, ilico in exactos tendines cessant. Hi examussim teretes simul communi membrana utcunque tenui et mucosa inuoluti, brachialis cum cubito articulum ipsumque brachiale transcendunt, communi omnes ligamento in brachialis sinu obducti. Est autem ligamentum id ualidum, et transuersum, ex una brachialis parte in alteram pronatum, anulique formam (quod ad eius cauitatem spectat) præcipue referens, et totam brachilis sinus amplitudinem, qua ex ipsa originem ducit, succingens. Simulatque uero tendines ligamentum id præteriere, inuicem diducti, tres acutos et interuallis pares constituunt angulos, et singuli unumquemque quatuor digitorum sibi præpositum adeunt, ac secundi digitorum ossis radici latiores membraneique facti inseruntur, toti ossis longitudini implantati. Dum uero primum digitorum os perreptant, transuerso quoque et robusto admodum ligamento obuoluuntur, quod ex uno ossis latere natum, alteri inseritur : aut potius id ex tota internæ ossis sedis amplitudine enatum, canalem oblongum seu anulum effingit, quo primi musculi tendo una cum alio quem huic subijci dicemus, per digiti longitudinem securissime deducitur, ac ne sua sede a digito declinet, eleuetur'ue, pulchre amplectitur, ita tamen ut tendini liberum iter citra omnem connexum per ligamentum pateat. Tendines enim qua primis digitorum ossibus porriguntur, neque transuersis ligamentis, neque ossibus, uel quouis pacto adnexi hærent, sed ligamenta uelut per anulos sibi laxe exculptos, minime impediti perreptant.Lib. 1 de Vsu partium. Cæterum his primi musculi tendinibus ubi primo digitorum ossi incumbunt, et priusquam secundum conscenderunt (quanquam secus Galeno uisum fuit) peculiare rarumque ex abundanti id accidit, quod longa sectione diuisi, alium ipsis substratum transmittant tendinem, de quo statim ac præsentis musculi functionem sermoni addidero, sum pertractaturus. Functio autem ipsius est, secundum quatuor digitorum os flectere, illud brachialis medio ubi inuicem adhuc ipsius colligantur tendines, quam potest proxime admouens. Et quemadmodum minimi digiti secundum os, cæteris digitorum secundis ossibus minus est, ita quoque et eius digiti tendo reliquis tribus gracilior uisitur, ut et illa musculi carnosa pars parui digiti tendinem promens, cæteras gracilitate superat.Secundus. Secundus musculus primo subiectus ab interiori humeri tuberculo sub primi capite, sui initij uix aliquam portionem assumit. Ex ulnæ enim anteriori processu, quo illa humero coarticulatur, secundus hic musculus potissimum enascitur, idque præcipue ab eius processus radice, quandoquidem ipsius superior pars seu apex, illius musculi excipitur insertione, qui inter cubitum flectentes est posterior. Secundus itaque musculus hinc prodiens, exacte carnosus et teres (nonnihil latus tamen, et ut primus modice depressus) euadit, et mediam cubiti sedem comprehendens ulnæ adhuc adnascitur, a qua exortus sui robur non modicum ea sede asciscit, qua ulnæ membraneo connectitur ligamento, inter radium et ulnam tota cubiti fere longitudine consistenti. Quando uero musculus parum ultra mediam cubiti longitudinem descendit, aliquanto angustior redditus, in quatuor carnosas portiones similiter ac primus finditur : quæ ante brachiale in teretes cessant tendines, tanto primi musculi tendinibus spissiores, quantum secundi musculi moles primi magnitudinem superat. Hi tendines communi membrana perquam mucosa, ac cæteris omnibus membranis rubicundiori inuoluuntur, simulque cohærentes, sub primi musculi tendinibus per transuersum internæ brachialis sedis ligamentum, in manus uolam contendunt, in qua (quemadmodum primi tendines) æquales angulos efficientes, mox inuicem dirimuntur, singuli ad unum quatuor digitorum excurrentes. Quemadmodum autem per uniuersam cubiti longitudinem et