Liber II
306

brachiale secundus musculus primo substernitur, ita quoque primi tendinibus secundi tendines subijciuntur, et eodem simul ambo secundum primi ossis digitorum longitudinem, transuerso ligamento obducuntur, æque atque in uola et brachialis sinu teretes. Minime enim ueritati consonum est, primi musculi tendinem in primo internodio, ut Galenus asserit, dilatari.Lib. 1 de Partium usu.
Secundi musculi tendinem per primi tendines transitus.
Porro ut secundi musculi tendines ad tertium digiti internodium pertingerent, primi iam musculi tendinibus in secundum os necessario insertionem molientibus, operæ precium fuit secundi musculi tendines, aut ad tendinum primi musculi latera porrigi, aut quum ipsi recta subijciuntur, incumbentem ipsis tendinem perforari, hacque ratione substratum secundi musculi tendinem transmitti. At quum ossium latitudo, ut tendines secundi musculi ad latus declinent, minime admittit : et si forte ad latus ducerentur, obliquum sane situm, ac proinde obliquum etiam motum exigerent : reliquum profecto fuit, longa sectione superiorem tendinem, qui primi musculi soboles est, a summo rerum Opifice mirabili industria findi, qua sectione secundi musculi tendo uectus, ad tertij ossis radicem pertingeret.Lib. 1 de Administrandis sectionibus. Verum etsi tendines primi musculi perforentur, ob id tamen cum Galeno neutiquam credendum est eos secundi digitorum ossis lateribus inferi, quum maxime internæ illorum sedi implantentur, ac suis apicibus post perforationem, sub secundi musculi tendinibus colligantur, et perinde ac si non fuissent perforati, sed tantum latiores redditi, insertionem moliantur. Cæterum ut in brachiali et tota primi ossis longitudine, tendines transuerso ligamento cinguntur : sic quoque in secundi ossis tota longitudine aliud ligamentum tendinem hac porrectum obuoluit, aut, ut semel dicam, eiusmodi ligamentum toti internæ digitorum[27]sedi obtenditur, quod nulla membrana, nullo'ue alio uinculo, aut fibra etiam, tendinibus in interna digitorum sede adnascitur, nec ibidem quicquam membraneum inter duos tendines inuicem suffultos interuenit. In uola tamen priusquam tendines digitorum ligamenta subeunt, singuli proprijs induuntur membranulis, quae tendinibus, quibusdam fibrosis nexibus adnascuntur.Tertius musculus. Tertius musculus a secundo mihi prorsus distinguitur, non anxie interim solicito, num secundo illum adnumeres, ac secundum tunc in quinque carnosas partes totidemque tendines disscissum recte proferas, dummodo uera tertij musculi description subijciatur, qui tota cubiti longitudine, superiori lateri secundi musculi exporrigitur, illi nusquam, nisi fortassis ad cubiti cum humero articulum, continuus, sed perinde ac cæteri musculi mutuo accumbentes solent, toto progressu illi duntaxat cohærens. Enascitur quidem carneo teretique principio ex ulnæ sede, qua hæc radij capitulum in proprium sinum amplectitur, ac ubi radius ab ulna primum dehiscit. Hinc enatus radio attenditur, uniuersæ ipsius propemodum longitudini adnatus, et ab ipso principiuml continue ducens, ex ea potissimum sede, ubi membraneum ligamen secundum cubiti longitudinem porrectum ex radio ad ulnam enascitur, quod etiam huic musculo principij portionem offert. Quum uero musculus radio ad hunc modum expansus ad brachiale properat, in teretem cessat tendinem peculiari membrana, quam mucor imbuit, obtectum, non autem communi membrana, quæ in brachialis sinu secundi musculi tendines inuestit. Quinetiam tertij musculi tendo nulli secundi musculi quatuor tendinum subijcitur, quamuis etiam per transuersum brachialis ligamentum feratur, illius ligamenti lateri attensus, quod ad pollicis radicem consistit : ubi etiam brachialis os pollicem substinens, sinum huic tendini insculptum gerere, in primo Libro diximus. Tendo ad hunc sinum reflexus, atque medius inter musculos primum pollicis os et secundum flectentes occultatus, ad secundum pollicis repit internodium, ubi transuerso ligamento in tota secundi ossis longitudine exceptus, tertium os accedit, cui latescens ualide inseritur.Tertius qualiter in caudatis simijs habeat. In caudatis simijs, hunc musculum non reperies, uerum a tendine secundi musculi medium digitum petente, in medio uolæ, exigua portio enascitur, quæ transuersim ad pollicem ducta, ultimo ipsius ossi implantatur. Atque hæc tendinis portiuncula, peculiarem portionem carnosam, ut cæteri quatuor secundi musculi tendines, neutiquam adipiscitur, aut etiam illi, medij digiti tendini alligatur, at ab ipso prorsus enascitur, super indicis tendinem uecta.Pleraque hic Galeni placitis contraria proponi. Porro si hunc sermonem permulta Galeni placitis in primo libro de Partium humani corporis usu renitentia adduxisse animaduerteris, et potissimum illi figmento, quo is pollicem non ad uolam uersus brachialis medium, cæterorum digitorum modo, sed super alios, et ad uolæ medium, flecti comminiscitur, non me inscitiæ, aut in Galenum impietatis prius insimulato, quam proprijs manibus sectionem obieris, aut alteri accurate secanti, admonitus, astiteris, rem uniuersam diligenter expendens. Reperies nanque non modo quæ iam commemoraui, sententiæ Galeni merito reluctari, sed et id quoque maxime, quod de secundi

×Coupure de mot. Erreur du même au même au début de la ligne suivante. Les lignes suivantes comportent également de nombreuses coupures de mots in fine qui ne semblent pas toujours justifiées par l'usage (interduos par exemple). Nous avons rétabli d'office les termes exacts dans la transcription. En plus de l'introduction d'alineas nombreux, ces nouveaux changements dans la mise en page peuvent faire soupçonner la présence de plusieurs typographes travaillant simultanément sur le texte, quelques pages seulement avant la grosse erreur de pagination sur plus de cent pages.