Liber II
307

tertijque musculi functione subnexurus sum : ut nunc taceam Galenum suis lusum simijs, non uere tendinem tertij musculi graciliorem illis dicere, qui a secundo musculo producuntur. Opinatur enim Galenus, et cum illo omnis refectionis professorum chorus, secundum musculum quatuor digitorum primum tertiumque os flectere, et quem nos tertium recensuimus, secundi pollicis ossis et tertij flexum moliri : quum tamen ambo duntaxat tertij quinque digitorum ossis, ut primus secundi, flexionis re uera opifices sint. Nullum enim musculum os mouere, nisi eidem inseratur, Galeno cæteris Anatomicis firmissimi axiomatis loco habetur : at secundi musculi tendines neque primo quatuor digitorum ossi, neque tertij tendo pollicis secundo ossi, ne obscurissime quidem inseritur applantatur'ue : ergo nec eorum quidpiam hi musculi agunt[28] : neminem enim fore arbitror, qui ex primo de Partium usu astruet, secundi musculi tendinem primo internodio dilatescentem implantari : quum Galenus in dissectione temporis successu exercitatior, tribus interiectis de transuerso ligamento uocibus, integram paginam ibidem restituere conatus fuerit : parum tamen sui memor, quum insertiones tendinum in digitos, simul in numerum colligit. Ac proinde si beneficio transuersi ligamenti, quod in primis quatuor digitorum ossibus, et secundo pollicis existit, hæc ossa a secundi et tertij musculi tendinibus flecti, quis pro Galeno certans illiusque posteriora uerioraque sensa capiens contenderit, respondeat is quæso, cur minus et primi musculi tendines, prima quatuor digitorum ossa flectant : quum et hi eodem ligamento contineantur. Non enim quicquam prorsus est, cuius beneficio potius secundi musculi, quam primi tendinibus prima internodia flecti, quis demonstrare posset. Quinetiam in medium adferat obsecro, quamobrem Galenus non senserit secundi quatuor digitorum ossis flexionis, tendines secundi musculi autores esse : quum tamen et in secundi ossis radice totaque ipsius longitudine hi tendines transuerso obuelentur ligamento. Ad hæc illum me docere optarim, quamobrem et primus, et secundus, et tertius digitos mouentium musculi etiam brachiale non flectant, quum et in interna brachialis sede transuerso ualidoque ligamento non mediocri ductus longitudine contineantur. Similiter rationem comminisci uelim, quapropter quamplurimi tibiam occupantes musculi, qui pedem adeuntes, ac transuersis ligamentis inter tibiæ ossis extremum et calcem, ac rursus inter fibulæ apicem exteriorem'ue malleolum ac calcem obuoluuntur, non illorum ligamentorum etiam auxilio pedem moueant, quum tamen in his omnibus par sit ratio : uti etiam in omnibus cæteris musculis, qui transuerso ligamento in alio osse, quam unde principium duxere, induuntur. Ac proinde plerosque in cubiti exteriori sede, et in tibiæ anteriori regione tendines ibidem ligamentis circundatos in medium, ad robur huic meo parodoxo[29]conciliandum, non adfero. Vy itaque tres hactenus ex digitorum musculis enarratos brachiale non flectere certo certius constat, ita quoque nisi suorum quibus inseruntur ossium flexionis opifices censendi sunt. Proprios enim his quoque ossibus sagax rerum parens Natura musculos largitur, quos ubi sermonem trium primorum absoluero, seriatim persequar : id adhuc admonens, ut si quis forte secundi musculi ac primi auxilio, primum quatuor digitorum os, et tertio item musculo secundum pollicis flecti arbitratus fuerit, non oscitanter cuiusque internodij flexionis uim perpendat : nam primum internodium, quod ex ipsius sententia, primi ac secundi musculorum tendinibus, præter alios totidem paulo post explicandos musculos inflecteretur, uix tamen firmius flexionis robur, quam tertium internodium commonstrat, utcunque etiam unicus tantum tendo huius motus dux censeatur.Naturæ in musculis digitos flectentibus industria. Tres itaque nunc dictos musculos ex dissitis regionibus, per totam nimirum cubiti longitudinem Natura produxit, ne si forte in extrema manu principium assumerent, eam carne obruentes, magnam ponderosamque redderent : quod quantum ad uaria quæ manu obeuntur munia incommodi intulisset, quiuis promptissime colligit. Deinde robur in flexione maius requirebatur, quam quod breuibus musculis præstari ualebat, qui ex proximis ijs quæ mouenda erant ossibus principium ducerent. Atque hanc pariter ob causam, ut digiti scilicet ualida flexione pollerent, non unius tantum musculi beneficio tres digitorum articuli flectuntur, sed singuli proprios exigunt. Illi quidem quos recta duntaxat, et in neutrum latus inclinante flexione agi oportuit, unico eodemque ualido contenti fuere tendine : articuli autem, qui in latera etiam inclinationem experiri debebant, pluribus tendinibus musculisque, et illis non admodum ualidis (ut

×Ce signe de ponctuation est rare dans le texte de la Fabrica, sa présence confirmerait l'intervention d'un nouveau typographe avec d'autres habitudes d'atelier (cf. note précédente).
×Erreur typographique pour paradoxo.