Liber II
308

etiam illorum flexio infirma est) eguerunt.Transuersorum ligamentorum usus. Porro tendinibus transuersa ligamenta secundum digitorum ossa obducuntur, ne quoties secundum aut tertium digitorum os inflectimus, tendines tanquam recti protensique funiculi, et uirgulæ secundum ossium flexionem non incuruatæ, a flexo iam osse ad cubitum tensæ exurgerent, et cutem in miram altitudinem eleuantes manus uolam turpiter implerent.Mucosarum membranarum usus. Ligamenta enim etsi tendines musculorum uentris beneficio contrahantur, eos tamen ossibus quibus non inseruntur, adiacere cogunt. In uola uero et brachialis sede mucosis membranis tendines induuntur, quo tutiores procederent, easque membranas tanquam propugnacula et muros sortirentur. Sed secundi musculi membranæ alius quoque usus existit, siquidem musculi oblongi et parui, quorum ope digitos quatuor pollici adducimus, ab illa enasci audies. Quum itaque secundum quatuor digitorum internodium a primo musculo flectatur, tertium autem a secundo, et tertium pollicis a tertio, tandem opportunum erit, musculos prima quatuor digitorum ossa, et primum secundumque pollicis flectentes aggredi.Tredecim post tertium ordine in numero succedentes.
Illorum octo qui quatuor digitis seruiunt.
Sunt autem hi omnes numero tredecim : ad singulos nimirum quinque digitorum primos articulos bini, et ad secundum pollicis terni. Qui quatuor famulantur digitis, omnes recta secundum postbrachalis longitudinem digitos adeunt, omni propemodum ex parte carnei, ac postbrachialis ossibus connati, inseruntur autem lateribus interiori in sede, primorum ossium. Duorum igitur paruum digitum flectentium unus ab exteriori latere superioris partis postbrachialis ossis, quod paruo prælocatur, carnoso principio oritur, etiam nonnihil inibi adnatus brachiali. Hinc recta digitum accedens, ad primum usque digiti os carnosus permanet : ubi uero os contingit, latiusculo tendine exterioris ossis lateri, uersus interiora tamen inseritur. Alter ex interiori eiusdem postbrachialis ossis latere, ad superius iuxta brachiale extremum, originem ducit, et inter id os et sibi proximum ad digitum tendens, carnosum quoque permanet, donec membraneo tendine interiori lateri primi ossis parui digiti implantetur. Quando utrique musculi colliguntur, primum digiti os, in neutrum latus uergens flectitur. Si uero exterior egerit, interiori quiescente, digitus in exteriorem partem nonnihil inclinans flectitur. At solo interiori laborante, ad interiora conniuens digitus flexionem experietur. Ad hunc sane modum aliorum trium digitorum musculi habent, adeo ut bini in singulis postbrachialis ossium interuallis (quæ tria sunt) reponantur, et is qui indicis interiori lateri inseritur, interno postbrachialis ossis indicem sustinentis lateri adnascitur, in uolam magis quam in externam manus regionem, ut et cæteri primos articulos flectentes musculi, protuberans.Illorum duo, qui pollicis primo ossi famulantur. Musculi autem quorum beneficio primum pollicis internodium flectitur, una cum musculo, qui pollicem a cæteris digitis maxime abducere dicetur, carneam molem constituunt, quæ ad pollicis radicem reposita montem, quem chiromantici modo Veneri, modo Marti asscribunt, effingit. Galenus in Libris de Vsu partium hanc molem falso unicum esse musculum arbitratus est, quem pollicis ab indice abductionis autorem recensuit. Quemadmodum etiam ueritati parcens, molem illam carneam quam chiromantici lunæ monti tribuunt, unum quoque musculum quo paruus ab alijs abducitur esse, ibidem docuit, quum interim maiorem ipsius portionem exterior musculus primum minimi digiti os flectentium procreet. Primus itaque pollicis musculus ex superiori transuersi brachialis ligamenti sede carneus enascitur, et toti primi pollicis ossis longitudini interna regione attensus, perpetuo carneus illi inseritur, perquam obscure secundum pollicis contingens internodium. Secundus, qui nuper dicto prorsus occulitur, longeque minor ipso est, ex transuerso quoque ligamento, et osse brachialis pollicem fulciente enatus, in primi pollicis ossis radicem implantatur, non ultra medium longitudinis primi eius ossis pertingens. Sunt itaque hi duo pollicis musculi inter digitorum motores duodecimus et decimustertius, si modo octo musculos quatuor digitorum prima internodia flectentes ante hos enumerare uisum sit.Tres qui secundo pollicis ossi famulantur. Porro qui secundum pollicis os flectunt, tres numero censentur, magis differentem situm ab illis, qui quatuor digitorum prima ossa flectunt, obtinentes, quam duo primi pollicis ossis flexus opifices. Qui enim quatuor famulantur digitis, recta secundum manus longitudinem procedunt : qui autem primum pollicis os flectunt, nonnihil oblique ducuntur : sed præsentes musculi secundi pollicis internodij flexionis autores, quodammodo transuersi cernuntur. Operæ precium namque erat, quatuor digitos uersus brachiale inclinari pollicem uero illis in functione oppositum, ad ipsos inflecti. Merito igitur tres musculi secundum pollicis os flectentes, ex uola tanquam e quarta circuli parte, principia sortiuntur, nimirum ad eius linæ circumscriptionem, quæ uitalis et cordis Chiromanticis[30]appellari consueuit : quamuis nonnihil ulterius, quam ea consistat linea, ex uola initium ducant, ad trianguli illius quem in media uola collocant,

×Nous avons respecté les variations orthographiques du nom dans le passage (avec et sans majuscule).