Liber II
309

superius et exterius latus. Primus itaque musculus obliquum latumque principium ducit, ex postbrachialis osse, cui medius innititur, modice subter ipsius capitulum, quod sinum primi ossis digiti subingreditur. Hinc carnosus prorepens nonnihil angustior redditur, et membraneo tendine, secundi pollicis ossis lateri, quod indicem spectat, uersus interiora se inserit. Secundus superiori suo latere iam dicto musculo contiguus, ex media sede postbrachialis ossis, quod medio præponitur, originem ducit, nonnihil tamen et os, quo anularis fulcitur, contingens. Origo huius quoque tenuis lataque est, et statim carnea ad insertionem usque conspicitur, quam in medio interioris partis secundi pollicis internodij tentat. Tertius huic inferiori ex parte contiguus, ex postbrachialis ossis, quo anularis sustinetur radice, quæ brachiali coarctatur, originem pariter latiusculam sumit, et oblique pollicem accedens, lateri interiori secundi pollicis internodij, uersus priora implantatur. Isti tres musculi dum una tenduntur, fortissime secundum pollicis internodium flectunt, primo autem duntaxat agente, ad superiora uersus indicem pollex dirigitur : dum uero secundus solus contrahitur, ad medios digitos pollex flectitur, quemadmodum infimo ad suum principium contracto, pollicis ad inferiora, et magis uersus paruum digitum flexio perficitur.Tres secundum pollicis os flectentes musculi Galeno ignoranti. Hos tres, etsi in caudatis simijs obseruentur, Galenus non modo ignorauit, uerum etiam falsas rationes in Primo de Partium usu astruit, quibus imperitior aliquis animum adhibens, ne hos quidem aggredi tentaret. Neque etiam uerisimile est, quum secundo administrationes anatomicas emitteret, hos musculos ipsi cognitos fuisse, quum illos nullibi descripserit, quemadmodum fecerunt Arabes, hos, quantum auguror, cognoscentes, et duos, qui primi pollicis ossis flexioni præsunt, negligentes. Vndecim nanque musculos, in extrema manu digitis flectendis extructos recensuerunt, octo quidem ad quatuor digitos, tres autem ad pollicem referentes. Quanquam rursus ambigem, num casu ipsi Vndecim, loco Decem ex Galeno scripserint, quum citra aliam descriptionem, musculos tantum Oribasij more enumerent. Quinetiam in Primo de Administrandis sectionibus Galeni libro omnes, quos hactenus uidi, codices tres mendas in numeris habent. Octo nanque Duorum loco illic leguntur, ubi extremæ manus musculi, pollicis obliquis motibus seruientes enarrantur, et rursus ad calcem propemodum libri, quo cubitum mouentes musculi recensentur, Tres scribuntur ubi Duo, insuper Duo ubi Tres scribendi fuerant, non secus sane, quam male etiam Primi usus, pro Secundi illic legitur, ubi Galenus in eodem Libro ligamentorum usus commemorat. Verum hæc cum innumeris alijs, pro mea uirili in Galeno sunt restituta, quem IO.BAPTISTA MONTANVS in gymnasio Patauino medicinæ Professor eximius, non sine incredibili artis Candidatorum utilitate, nuper in absolutissimum ordinem redegit, maximi ac pene diuini ingenij uir, ob singularem illam tum Medicinæ, tum cæterarum scientiarum cognitionem, nulli ætatis nostræ medicorum secundus, et præstantissimis laboribus suis, quos in publicum dedit, ac pertinaci indesessaque in docendo diligentia, de studiosis omnibus quam optime meritus. Cui uiro utinam Deus aliquis aurem statim uellicet, eique in animum inducat, ut et alias cogitationes suas longe pulcherrimas, et iamdudum præmaturas in lucem prodire patiatur, easque posteris uel non inuideat, uel eorum calumnias, qui iudices cæterorum esse solum cupiunt, ipsique nihil unquam præstare queunt, non ita reformidet.Decimus septimus digitos mouentium. Hactenus itaque sexdecim musculos, quibus digiti mouentur, commemoraui, ac proinde nunc decimus septimus, qui digitos extendentium primus erit, describetur, in cuius enarratione hoc mihi Galeni intelligendi gratia uelim donari, ut illum in quatuor diffundi tendines liceat asserere, et deinceps adijcere musculos, qui ex cubito procedunt, et quatuor digitos a pollice abducere creduntur, bipartito in duos tendines digeri, et eam quem Galenus narrat, insertionem in digitorum ossa moliri. Atque id mihi tantisper concedi optauerim, quousque omnes tres musculos sermone absoluero, tunc enim primum uariam ipsorum tendinum commixtionem coitumque, ac munus denique subiungere licebit. Quanquam interim in reliqua præsentium musculorum descriptione, in ortu nimirum, ductu, substantia, forma, et id genus reliquis nusquam aberraturus sum, quemadmodum etiam in falsam tendinum seriem nequaquam impingerem, si mihi eadem perpetuo hæc occurrisset, et Galeni obseruanda autoritas negligectui a me haberetur. Sed age negocium, uti sese enarrandum offeret, aggrediamur. Decimus septimus principio ex carne nerueaque substantia mixto, et utcunque lato, ab elatiori sede exterioris humeri tuberculi enascitur, et per mediam cubiti sedem, magnus et carnosus, et paulo minus toto teres porrigitur, nulli alteri connatus ossi, neque aliunde, quam ab humero principium ducens. Quum uero propter radij extremum, cui brachiale inarticulatur, perrigerit, arctior redditus, in quatuor breues carnosas portiones, in musculi substantia non procul diremptas finditur, quæ simul communi membrana indutæ,