Liber II
310

fibrisque tenuibus inuicem cohærentes, atque in tendinem illico ab ipsarum a musculi uentre deductu degenerantes, per sinum in radij exteriori sede exculptum, ad brachiale contendunt. Est autem sinus ille, ex quatuor in exteriori sede appendicis radij excauatis, radij cum ulnæ articulo proximus. Huic itaque sinui utcunque amplo, et admittendorum corporum magnitudini ad amussim respondenti, quatuor hi tendines incumbunt, et transuerso ligamento ipsis peculiari, et radio quoque proprio obuoluuntur, ne aliquando ex sinu declinent, et ne contracto ipsorum musculo in altum exurgant. Cæterum ut Galenus radij sinus non apte expressit, ita quoque falso hos tendines communi radio et ulnæ ligamento contineri tradidit.Lib. 1 de Administrandis sectionibus. Nam communi amborum ossium ligamento et sinus is musculus utitur, quem ego decimum octauum in tota serie paulo post recensebo. Quum itaque proprium ipsorum ligamentum tendines isti transcenderunt, brachialique iam incumbunt, latescentes et ab inuicem deducti, tres æquales constituunt angulos, et singuli ad unumquenque quatuor digitorum prorepunt. Ilico autem atque digiti principium contingunt, adhuc multo ampliores tenuioresque redditi, primi ossis radici inseruntur, ac sic per totam digiti longitudinem ascendentes, medio exterioris ossium regionis adnascuntur, non autem, ut Galenus male arbitratur,Lib. 1 de Administrandis sectionibus. ijs duntaxat ossium sedibus, ubi articulorum consistunt compages. Cæterum qua ratione aliorum musculorum tendinibus, hi in digitorum sede commisceantur, quum quatuor digitos, a pollice in obliquum abducentes musculos sermone absoluero, auditurus es. Nunc enim et si decimus septimus musculus tres tantum tendines ut plurimum nobis exhibeat, quatuor illi Galeni nomine largiti sumus.Decimus octauus. Decimus octauus musculus gracilis longusque est, inferiori lateri decimi septimi secundum cubiti longitudinem exporrectus. Ab exteriori enim humeri tuberculo, hic musculus principium sumit inter decimi septimi caput, et principium alterius musculi, qui postbrachialis ossi, quo minimus digitus fulcitur, insertus, brachialis extensionis dux censetur. A principio musculus hic secundum latus decimi septimi carnosus fertur, quousque cubiti finem attigerit, ubi in duos bipartitus tendines, communi radio et ulnæ sinu, et ligamento utitur. Tendines statim atque brachiale superarunt, inuicem dirimuntur, et unus ad paruum, alter anularem contendit digitum, ac singuli in sui digiti primum os implantantur, membranæ instar, exteriori lateri uersus posteriora tamen sese inserentes. Hic musculus duobus, quibus inseritur, digitis a pollice abducendis creatus a Galeno dicitur, quum interim obliquum situm nequaquam adipiscatur, quemadmodumDecimus nonus. sane decimus nonus, duobus ultimo enarratis substratus, obliquo ductu donatur. Ab exteriori nanque ulnæ processu, posteriori humeri sedi coarticulato, usque ad ulnæ sedem, quæ non multo ante brachiale est, continua serie, tanquam ex recta linea musculi quidam enascuntur, omnes obliquo situ præditi.Tres musculorum radices ab ulnæ longitudine procedentes, quarum tertia est 19 musculus. Lib. 1 de Administrandis sectionibus. Atque hi tres exigunt radices principia'ue, ac primum quidem, quod elatissimum et humero uicinius est, ad musculum refertur radio peculiarem. Secundum autem, primo iam ordine succedens, ad pollicem et brachiale spectat, cuius seriem, ac in plures ueluti musculos distributionem, musculorum pollicem extendentium enarratio docebit. Tertium autem, quo in præsentia potissimum egemus, quodque secundo principio ordine succedit, ab ulnæ osse ultra medium ipsius longitudinis, uersus brachiale enascitur, neutiquam uero (ut Galenus parum bene asserit) a tota ulna, aut ulnæ superiori parte brachio proxima. Hoc principium exacte carneum, et instar oblongæ lineæ originem ducens, paulo angustius ab exortu redditur, et oblique deorsum, uersus radij ad brachiale appendicem conscendens, in duas carnosas portiones discinditur, quarum inferior decimum nonum efformat musculum, a superiori illius principij parte distinctum, quem doctrinæ gratia uigesimum primum, et pollicem uersus alios digitos euertentem appellaturus sum. Hoc igitur tertium principium in duos musculos distinguam, quamuis interim principij ratione non obstem, quo minus ambas ipsius partes, unius musculi loco quiuis recensere possit. Decimus itaque nonus digitos mouentium musculus, ab ulna eo, quo dixi, modo enatus, oblique radij appendicem petit, ac priusquam hunc contingit, in duos inuicem cohærentes tendines finitur, qui proprio sinui in radij appendice incumbentes, et peculiari ligamento transuersim obuincti, super brachiale expanduntur, atque hic dirempti, illorum superior indici, inferior autem medio exporrigitur, exteriori inferiori'ue digitorum lateri, uersus posteriora implantati. Sinus autem horum tendinum nomine, in radij extremo priuatim exculptus, inter sinum decimi septimi musculi gratia incisum, et illum quo bicornis tendo eius musculi uehitur, cuius beneficio brachiale extenditur. Atque hic etiam sinus alteram portionem tertij illius ex ulna prodeuntis principij transmittit, quam pollicis motibus famulari audies.19, 18 et 17 musculorum tendines et munus. Haud enim arbitrandum est, ambas tertij principij portiones unico sinu et ligamento uti, et huic decimo nono musculo ligamentum peculiare non obduci. Quod uero præsens musculus a pollice abductionis